De actibus apostolorum 01
Vt sceleris Iudaea sui polluta cruore,
Ausa nefas, compleuit opus rerumque Creator
Hoc quod ab humanis sumpsit sine semine membris
Humana pro stirpe dedit, dignatus ut ima
Tangeret inferni, non linquens ardua caeli,
Soluit ab aeterna damnatas nocte tenebras
Ad Manes ingressa dies; fugitiua relinquunt
Astra polum comitata Deum; cruce territa Christi
Vult pariter natura pati, mortisque potestas
Se uincente perit, quae, pondere mersa triumphi,
Plus rapiens nil iuris habet; diuinaque uirtus
Rursus membra ligans animata cadauera mouit;
Ad uitam monumenta patent, cineresque piorum
Natalem post busta nouant. Lux tertia surgit;
Maiestas cum carne redit speciemque coruscam
Vmbrarum de sede refert ut ab exsule limo
Interclusa diu patriae repetatur origo.
Omnipotens parat ipse uias et corpora secum
Post tumulos regnare iubet; moriente ueneni
Semine, florigero sua germina reddidit horto.
Iamque quater denis Dominus manifesta diebus
Contulerat per signa fidem cernentibus illis,
Vsque sub extremum diffuso in limite mundum
Quos testes iubet esse suos. Miracula rerum
Non poterant celare Deum. Documenta resurgens
Quae sic certa daret quam mandere? Corpora uitam
Hinc humana probant. Caelum petiturus oliuae
Progreditur lustrare nemus quia germine sacro
Luminis et pacis locus est; uult inde reuerti
Vnde creaturam signata fronte micantem
Diuinus commendat odor. Cum desuper unctos
Abluit interius Christi de nomine chrisma,
Tollitur astrigerum rediturus uictor in axem
Et secum quod sumpsit habet. Noua pompa triumphi!
Arua Deus petiit, homo sidera. Quis datur illi
Aetherea de parte fragor, quantumque resultant
Caelestes in laude chori cum rector Olympi
Euehit excelsis quicquid suscepit ab imis
Ingrediensque polum carnis comitante tropaeo
Exuuias atri raptas de fauce profundi
Lucis in arce locat terrenosque erigit artus!
Qua pietate capit, propter quem uenerat, iuit.
Discipulos stupor altus agit, quibus ore corusco
Perspicui dixere uiri. Quae cognita nobis
Et miranda sonant, nunc iam speculemur ouantes
Imperiique modum per subdita iura probemus:
Virgine matre satus, calcata morte resurgens,
Caeli sceptra petens, his nuntiat acta ministris.
Nec cessant elementa suo seruire Tonanti;
Stella comes praegressa Magos uenientis honori
Militat; obsequio nubes famulatur euntis.
Angelicis igitur postquam est affatibus usa,
Liquit oliuiferi ueneranda cacumina montis
Ad messem praelecta manus, qui calle citato
Moenia nota petunt, quo per sua sabbata mille
Passibus ire licet, qua tunc statione sedebat
Porta Maria, Dei genetrix intacta creantis,
A nato formata suo. Mala criminis Euae
Virgo secunda fugat; nulla est iniuria sexus;
Restituit quod prima tulit. Non uoce querelas
Excitet aut gemitu maerentia corda fatiget
Antiqua pro lege dolor; scelera ipsa nefasque
Hac potius mercede placent, mundoque redempto
Sors melior de clade uenit. Persona ruinam,
Non natura, dedit; tunc femina feta periclum,
Nunc tumuit paritura Deum, mortalia gignens
Et diuina ferens, per quam Mediator in orbem
Prodiit et ueram portauit ad aethera carnem.
Primus apostolico, parua de puppe uocatus,
Agmine Petrus erat, quo piscatore solebat
Squamea turba capi; subito de litore uisus
Dum trahit, ipse trahi meruit; piscatio Christi
Discipulum dignata rapit, qui retia laxet
Humanum captura genus; quae gesserat hamum
Ad clauem est translata manus, quique aequoris imi
Ardebat madidas ad litora uertere praedas
Et spoliis implere ratem, melioribus undis
Nunc alia de parte leuat nec deserit artem
Per latices sua lucra sequens, cui tradidit Agnus
Quas passus saluauit oues, totumque per orbem
Hoc auget pastore gregem, quo munere summus
Surgit et, insinuans diuina negotia, coram
Sic uenerandus ait: "Nostis quia proditor amens
Mercedem sceleris soluit sibi; taedia noxae
Horruit ipse suae stringens in gutture uocem
Exemplo cessante ream, qui parte necari
Promeruit qua culpa fuit, crimenque retractans
Iudicio tali permisit membra furori
Aeris ut medio communi poneret hosti
Debita poena locum; caelo terraeque perosus
Inter utrumque perit; nullis condenda sepulcris
Viscera rupta cadunt, tenuesque elapsus in auras
Fugit ab orbe cinis. Non haec uacat ultio Iudae,
Quae suprema negat uindictaque mercis iniquae
Sic placitura uenit: Nam, cum modo rura parasset
Funeris ex pretio, cum nomine Sanguinis emptus
Cespes in externas componens busta fauillas
De tumulis fecundet humum, caret impius agri
Fertilitate sui solusque excluditur aruis
Quae monumenta ferunt, cuius tuba saeua cruentum
Est exorsa nefas, qui signifer oscula fingens
Pacis ab indicio bellum lupus intulit agno."
Nunc opus est uotis quod uerba prophetica clamant
Quem liceat supplere uices. Tunc summa precantes
Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum
Mathiamque, Dei paruum quod nomen, ut aiunt,
Hebraeo sermone sonat humilemque uocando
Comprobat. O quantum distant humana supernis
Iudiciis! Parui merito transcenditur ille
Laude hominum qui iustus erat. Duodena refulgent
Signa chori terrisque iubar iaculantur Olympi.
Haec quoque lux operis quid praeferat edere pergam:
Quattuor est laterum discretus partibus orbis;
Trina fides uocat hunc, quo nomine fonte lauatur;
Quattuor ergo simul repetens ter computat omnem
Quam duodenarius circumtulit ordo figuram,
Discipulisque piis, quibus hoc baptisma iubetur,
Mystica causa dedit numerum remeare priorem.
Spiritus aetherea descendens sanctus ab aula
Irradiat fulgore locum quo stemma beatum
Ecclesiae nascentis erat, quibus igne magistro
Imbuit ora calor dictisque fluentibus exit
Linguarum populosa seges; non littera gessit
Officium, non ingenii stillauit ab aure
Vena, nec egregias signauit cera loquelas;
Sola fuit doctrina fides opulentaque uerbi
Materies, caeleste datum, noua uocis origo
Quae numerosa uenit totoque ex orbe disertis
Sufficit una loqui. Dudum uetus aequoris arca
Cum superasset aquas, turrim uoluere maligni
In caelum proferre suam, quibus impia corda
Sermonum secuere modos sociisque superbis
Affectus cum uoce perit. Confusio linguae
Consimili tunc gente fuit; nunc pluribus una est
Ecclesiae quoniam uenientis imagine gaudet
Concordes habitura sonos et pace modestis
Fit facunda redux, humilisque recolligit ordo
Quod tumidi sparsere uiri. Res maxima cogit
Non reticere diu quid sit quod spiritus almus
His datur in flamma, Iordanis ab amne columba;
Quod tunc rite canam promissaque debita soluam
Si sua dona ferat. Duo sunt haec signa figurae
Vt sit simplicitas, quam congrua diligit ales,
Quae ne tarda gerat sine dogmatis igne tepores,
Sit pariter succensa fides. Ibi destinat undis
Vnanimes; hic ore iubet flagrare docentes.
Mentibus instat amor; sermonibus aestuat ardor.
Hos etiam musto typica ratione moueri
Error uerus ait, quos ebria fonte recenti
Compleuit doctrina poli. Noua uasa liquorem
Suscepere nouum nec corrumpuntur acerbo,
Quo ueteres maduere lacus de uite bibentes,
Quae Christo cultore dedit conuiuia uerbis,
Vnde rubent quas uertit aquas, tenuemque saporem
Legis in Ecclesiae fecit feruescere libris.
Tertia sidereis inclaruit hora loquelis:
Hunc numerum Deus unus habet, substantia simplex
Personis distincta tribus; quam plurima nobis
Instrumenta patent simul hoc et tempora monstrant.
Primus at ille Petrus, cui seruit in aequore gressus,
Retia iam cupiens hominum uibrare saluti,
Vt piscator ouans leuet has de fonte cateruas,
Rettulit aethereos populo mirante triumphos:
"Venit ad occiduas carnaliter editus oras
Humana sub lege Deus, qui temporis expers
Principium de matre tulit nec uile putauit
Maiestate potens terreni sumere formam
Corporis atque opifex hominum pars esse suoque
Nos pretio reuocare sibi post dona salutis
Postque tot erectos pulsis languoribus aegros,
Cum defleta etiam perfunctaque corpora luci
Redderet et superas iterum concederet auras.
Se quoque permittens fusae genetricis ab aluo
Carnis iure pati, uitam ne perderet orbis,
Maluit ipse mori. Sed quod de uirgine feta
Nascitur, illud obit. Ligno suspenditur insons,
Et ligni uacuatur onus. Sic uulnus iniqui
Fit medicina Dei. Pauidis resplenduit umbris
Pallida regna petens; propria quem luce coruscum
Non potuit fuscare chaos, fugere dolores;
Infernus tunc esse timet, nullumque coercens
In se poena redit; noua tortor ad otia languet;
Tartara maesta gemunt quia uincula cuncta quiescunt.
Mors ibi quid faceret quo uitae portitor ibat?
Hunc Deus omnipotens, cui numquam terminus instat,
Post sacra busta leuat; radiantem in corpore Iesum
Vidimus et propriis reducem conspeximus astris.
Sed fugite, o miseri, funesta piacula gentis,
Cui, ueniente Deo ueteres auertere noxas,
Addita sacrilegae creuerunt uulnera culpae.
Cur natos, Iudaea, tuos per uota cruoris
Parricida trahis? quid Christi sanguine fuso
Hos tecum damnata premis necdumque creatos
Festinas proferre reos, homicidaque lingua
Naturae percussit iter? cui serior ortus
Quam facinus discrimen alit scelerumque propago
De natale perit, quae saucia uoce parentum
In lucem punita uenit. Si soluere cura est
Fecundi crementa mali, felicibus undis
Exstinctum reparate genus; spes una remitti
Debita supplicii post crimina uelle renasci."
Multiplicat iam pastor oues; tria milia uulgi,
Non minus, illa dies in flumine diluit Agni.
Hic primum post iussa Dei baptismatis usus
Exoritur data iura probans; nam trina potestas
Colligit hanc prolem numerum partita per aequum.
Perfectum est quod mille sonat; sic denique saeclis
Ponimus aetates cum tempora dicimus orbis.
Res perfecta semel ter iungitur, et facit agmen
Mystica uis numeri. Gregis est pia forma nouelli.
Funditur interea per cunctos gratia sensus,
Diuitiasque metit locuples in amore uoluntas;
Vtque pii coeant in foedera pignore certo,
Res laxant et corda ligant; sine limite census
Affectu consorte licet; noua iura beatis
Munifica fluxere manu, quibus ubere laeto
Diuisae geminantur opes, et crescit in omnes
Quod faciunt commune sibi, totumque capessunt
Qui proprium nihil esse uolunt. Quo fonte cucurrit
Haec probitas quaeue illa fuit bonitatis origo,
Hinc canere incipiam. Sacris bis Spiritus almus
Discipulis concessus erat: spiratus in illos
A Christo surgente semel; post missus ab astris
Nescia uerba uiris facundus detulit ignis.
Ne quid inexpertum studio meditemur inani,
Spiritus alme, ueni! Sine te non diceris umquam;
Munera da linguae qui das in munere linguas.
Haec iterata, reor, confirmant praemia iustos,
Vt duo iussa colant tabulis conscripta duabus:
"Dilige mente Deum feruenti plenus amore."
Rursus ait: "Carus tibi sit quoque proximus ut tu."
Hoc pactum ius omne tenet, quod Spiritus almus
Bis ueniens per corda creat: semel hunc dedit Auctor
In terris, ut ametur homo; post misit ab astris,
Vt flagrent humana Deum. Dilectio prima est
Quae Dominum uehementer amat, cui deinde secunda
Quae sociat mortale genus. Tamen incipit ante
Posterior numero; sequitur comitata secunda
Quae prior est. Sic forma docet: "Nisi diligis" inquit
"Cernere quem potis est fratrem, quem cernere non est
Nescis amare Deum." Concordia nexa calescat
Ergo pari uoto, Dominumque in pectore condat
Fratris amor; geminae sibi sit substantia causae.
Claudus erat, cui prima dies exordia uitae
Membrorum cum strage dedit, languore coaeuo
Octo lustra gerens, ad quem comitante Iohanne
"Respice" Petrus ait; uotum spes lusit auarum
Cumque negat meliora parat. Quam saepe grauatos
Desperata iuuant, et semine nata sinistro
Prosperitas, celans maestis confinia laeta
Principiis, ad uota uenit! Gaudebit egenus
Plus uacua meruisse manu, qui munera poscens
Est datus ipse sibi. "Nulla hic mihi uena metalli"
Respondit "quae fundat opes; ego ditior aegro
Pauper ero; progressus abi!" De uoce iubentis
Exsiluit medicina potens, atque hospite gressu
Conuixere pedes. Cunabula longa relinquens
Calcauit ueteranus humum, plantisque nouellis
Materies se prisca mouet, cui praepete cursu
Protulit incessus quicquid non edidit ortus;
Stat facti manifesta fides. Sed et altera nobis
Res aperit quod causa gerit: Gens nomen ab illo
Israel dicta tenet qui bella reliquerat aeger,
Conatus certare Deo. Tulit ipse figuram
Corporis ante grauem, quam post in uulnere mentis
Israel claudus habet, qui per sua crimina labens
Corde magis quam carne fluit spatiisque sub ipsis
Quadraginta annos Aegypti fine remotus
Claudicat, Aegyptum cupiens atque idola quaerens.
Ponitur ad portam Speciosam debilis; ultra
Non ualet ire miser nec limina tangere portae;
Culpa negauit iter. Qui sunt qui pectore claudum
Israel ferre solent portaeque adiungere certant
Quae speciosa suo prodit de nomine Iesum?
Isaias, Daniel, similes quique ore prophetae
Obscuris manifesta canunt miracula Christi;
Et portae qui nomen habet sic admonet ipse:
"Porta ego sum uobis; qui per me intrare recusat
Fur erit ille nocens." Possunt portare prophetae
Ad portam, cernenda magis quam uisa loquentes;
In templum non ferre queunt; haec ianua Petro
Credita, qui Christum confessus cognita monstrat,
Non uentura sonat. Vetus o! sine fine iacebis
Ni Petrum iam, claude, roges, qui noxia pellens
Auri uitat onus, rerum cui censuit Auctor
Nec peram gestare sibi. Pete dona salutis;
Non fragiles secteris opes, quas spernere debet
Cum Domino qui diues erit. Post limina templi
Porticus hunc Salomonis habet qui iure uocatur
Pacificus; regnante fide quis semper in orbe
Pacificus nisi Christus erit? Hic protegit omnem
Qui Petro ductore placet, quo praesule surgit.
Agmine iam niueo per milia quinque uirorum
Ecclesiae crescebat apex; arcere laborat
Hunc Iudaea coli cuius de munere fluxit
Quod uirtus operata dedit, sed linquere Christum
Petri nescit amor. "Non hunc reticebimus" inquit
"Quo remeat praestante salus, qui iure creantis
Infectum suppleuit opus; solidumque decorem
Pars reparat quam iussa nouant. Hic membra redemptor
Saucia restituit qui mortua surgere cedit."
Fert animus patrare nefas sanctisque uerendis
Sacrilegas inferre neces. O semper iniqui!
Dona uident et bella mouent; sed coepta relinquunt,
Ne uiolent quos turba fouet, quibus indice claudo
Testis erat meriti; cumque hoc sua corda leuabant.
Nam non parua dedit populo miracula gressus
Quem rudis atque senex nullis iam legibus aeui
Vernula sumpsit humi, cum quo stupet ipsa moueri
Quae iacuit natura diu firmataque nuper
Incessu proprio noua iam uestigia signat,
Quae fuerint aliena sibi. Tamen improba proles
Saeuit adhuc farique uetat quod gaudia clamant.
Quid totiens, Iudaea, cadis? Surrectio Christi
Vt furto celetur emis, sed inania demens
A somno documenta petis; liuore caduco,
Quae sentis uirtute geri, uis fraude negari.
Infernum Dominus cum destructurus adiret,
Detulit inde suam spoliato funere carnem.
Victor ab arce crucis radiantia signa ministrat.
Sol ruit in tenebras, tu pectore nigra rebellas;
Arua tremunt concussa locis, tu fixior haeres;
Saxa crepant, tu dura manes. Iam scissio ueli,
Quae latuere diu, nudauit mystica templi.
Lux tua nos adiit, tecum nox sola remansit;
Mors sine fine premit, cui numquam uita resurgit.
Planta uetus, sociare nouis et condere libris,
Ne pereas uiduata cibis, sine munere quorum
Arida ficus eris nullo quia tempore fructum
Ad Christi uis ferre manum neque cernere quantum
Floruit insertus faciens oleaster oliuas
Plenaque per gentes de spinis pullulat uua.
Imminet exhaustis radicibus ira securis,
Vt succisa ruas ni iam translata uirescas.
Postquam mira salus in corpore nata uetusto
Discipulis audita liquet gentisque superbae
Cognouere minas, celebrant his uocibus hymnum:
"Tu, qui cuncta, Deus, propriis animata figuris
Artifici sermone facis, quique edita cernens
Ante uides rerumque creas per nomina formas,
Cum fierent, uox semen erat, nec distulit ortus
Imperium natura sequens; mox Spiritus oris
Aethera curuauit, sola nexuit, aequora fudit,
Materiamque operis sola est largita uoluntas.
Ne deforme iugum similis portaret imago,
Tegmine seruili latuit regnator Olympi,
Vt sua gentiles implerent coepta furores.
Quis dolus Herodis cum tristia bella moueret
Infantum mandata neci! quos ubere raptos
Vulnera suscipiunt paruis errantia membris
Vix habitura locum, saeuoque iubente tyranno
Nasci poena fuit, cuius tulit impetus aeuum
Quem nesciuit agi qui perdidit. O noua mortis
Condicio, solo uitam pro fine subire
Et, cum prima dies atque ultima sit simul una,
Posse magis quam scire mori! Quis lumine sicco
Aut gemitu cessante queat memorare Pilati,
Quod deflent elementa, nefas? quo iudice Christus
Subdere pro mundi uoluit sua membra periclis,
Vt carnale malum caro solueret et ferus hostis,
Cuius ab ingenio fluxerunt tela ueneni,
Perderet antiqui lacrimosa piacula belli
Materia superante pari, ne criminis ultra
Per subolem prodiret onus. Damnatio iusti
Libertas est facta reis. Da semina uerbi
Per tua dona coli, signisque noualibus usa
Colligat ista manus te fructificante maniplos
De quibus ipse tui componas horrea caeli
Triticeamque fidem lolio pereunte corones."
Qua sancti fulsere pedes, concurrere uisa est
Pondere terra graui, moxque almus Spiritus illis
Splenduit, et linguis facundia creuit abortis.
Auditae ualuere preces. Humana propago
Materies terrena sumus, limumque parentem
Nomine prodit homo. Vis flexit et impulit arua
Vocis apostolicae quae de tellure creatos
Fecit habere fidem; sed quod magis exsilit unus
Concutiturque locus, cecinit Scriptura decoros
Pacem ferre pedes; horum sub gressibus ergo
Laeta mouetur humus, quibus est sermone Magistri
Pax commissa pii, quae deportata per illos
Exiit in cunctas ueloci munere terras.
Ecce tot egregiis unum cor esse cateruis
Incipit, atque animam populus nanciscitur unam.
Quis dubitare queat mysteria dogmatis, unum
Personas tres esse Deum? cum milia uulgi
Conueniant sub mente pari numerique frequentis
Sint animi uelut unus homo; quae turba perennem
Portatura crucem Dominumque secuta fidelem
Spreuit agros habitura polos; haec nempe facultas
Fortior est de parte magis conquirere totum
Atque caducorum pensare manentia causis
Et quaestum per damna sequi. Non, prodige, rerum
Venditor ista facis, sed qui tua iura tenere,
Ambitiose, cupis paruoque in tempore linquis
Quod semper uis esse tuum. Sic spargere rura
Nolle carere fuit; quid enim substantia prodest
Quae seruata perit, quam sideris arce locatam
Commodius qui cedit habet? Pete, creditor, inde
Vsurae maioris opem gazasque reconde
Quo nequeant aduersa pati; non deterit ullus
Perpetuas ibi casus opes; sine fine tenebis
Quod dominum debere facis. Nunc aspice partes,
Lector docte, pias et tecum mente sagaci
Volue quid esse putes rutili quod pompa metalli
Ponitur ante pedes sacris non tradita dextris.
Destitui debere probant quod tangere uitant
Calcandumque docent quod subdunt gressibus aurum;
De quo terrenae ueniunt ad pectora curae
Consimili iactatur humo. Quo sistat, auare,
Mens tua disce loco: Quod tu custodis anhelus,
Quod statione premis, quod cernere saepius ardes,
Cuius in amplexus per somnia cuncta recurris,
Horrescunt tractare pii nec tunc quoque gestant
Cum bona facta parat. Quantum speculantur in illo
Stare nefas, et dona gerens contemnitur aurum!
Decidit infelix Ananias uulnere culpae
Fur census sub fraude sui. Cadit impia coniunx
Supplicio percussa pari, quia crimine ab uno
Fit commune nefas quotiens scelus ante peractum
Consensus facit esse suum. Non mentis auarae
Vindex illa fuit sententia. Denique quando
Auri cessat amor? qui pectora semper adurit,
Quo capitur mortale genus, qua pullulat omne
De radice malum, cuius uiolentius ardet
Ambitio crescente modo, stimulantque rapinis
Addita lucra famem. Sed quod mutata uoluntas
Falsi crimen habet cumque est iam cautio uoti,
Stare decet nec uelle prius uiolare sequenti;
Ius proprium retinere magis quam demere fas est.
Omnibus exemplum sanxit uindicta duorum,
Ne quis dona uocet quae sponsio debita poscit.
Respice, uera fides, ac dogmate clara beato
Verba require Petri: "Quisnam te fallere suasit?"
Conclusitque probans: "Homines haud talia fando
Deludis, mentite Deo." Quae damnat iniquos
Aedificat doctrina pios. Quod Spiritus almus
Sit Deus, ex multis plena est instructio libris;
Et tamen hinc capit arma fides; quo tendimus ultra?
Quis dubitet quod Petrus ait: "Qui iure uenitis
Ad latices, hoc state loco." Satis hostibus obstat
Ecclesiae quod forma sonat: Diuisor amare,
Iudicium de fine time! Qui criminis auctor
Errorisque tui est, fusa ruit Arius aluo
Infelix, plus mente cadens, letumque peremptus
Cum Iuda commune tulit, qui gutture pendens,
Visceribus uacuatus obit, nec poena sequestrat
Quos par culpa ligat, qui maiestatis honori
Vulnus ab ore parant; hic prodidit, ille diremit,
Sacrilega de uoce rei. Deus arbiter orbis
Personis tribus est, in quo simul una potestas.
Abstulit his species operum bonitate creatas,
Qui fabricatoris non inspexere decorem
Errantesque putant qui fecerit omnia factum.
Fama ciet populos ad mystica signa salutis
E cunctis properare locis et pestibus aegros
In lectis deferre suis, quos urbis in illa
Parte locant qua sacra tenet uestigia Petrus.
O mihi si cursus facundior ora moueret
Centenosque daret uox ferrea, lingua diserta
Hac in laude sonos, quantum speciosior esset
Ambitus eloquii, uariis aperire figuris
Singula nec modicis includere grandia uerbis!
Quae fuerit rerum facies, cum tempore paruo
Morborum cecidere greges et fluxit ad omnes
Improuisa salus, quam corpore fusa sereno
Luminis umbra creat, dubiaque a morte remoti
Erexere caput! Sed non deprendere uisu
Auctorem potuere boni, quibus ardua uirtus
Occultat quam praestat opem, resque ante paratur
Quam spes ulla foret, furtiuaque praemia uitae
Dat medicina latens, et anheli corporis aestus
Ignaro languente rapit, quam nescit adesse
Qui uenisse probat, crescitque potentia facti
Agnitione carens; cuius splendoris imago
Omnia peruolitans tactuque nocentia mundans
Stat donis fugitiua oculis et munere plenos
Linquit ubique toros hostesque a sensibus atros
Proicit ac nebulis larualibus exuit artus.
I citus et curas hominum de calle frequentans
Excute, Petre, gradus; tecum medicina salutis
Ambulat; adde uiam; spes est ad gaudia uelox
In pedibus non esse moram; tua semita uita est;
Si properas, iam nemo iacet; tu motibus umbrae
Corpora cuncta leuas; atque hoc simul inscia uoti
Sumit turba tacens quod, cum rogat, accipit unus.
Omnibus ergo salus uno poscente uenibat.
Quaerite, quos agitat tanti reuerentia facti,
Quid typicum res ista ferat, librisque uolutis
Noscite quod soli cessa est haec gloria Petro,
Quaeue sub hac specie lateant documenta uidete;
Quae temptabo loquens, et si datur ista facultas,
Aridus ut magnas impellat riuulus undas:
Rursus ab antiquis ueniunt miracula causis;
Firmior in cunctis capitur substantia rerum
Corpore sensa suo; sequitur quae corpore certo
Funditur et solidam non terminat umbra figuram,
Sed tamen ipsa sibi praecedere corpora signat.
Ecclesiam terris colimus, quam prodere nullos
Aetheream dubitasse licet, sed uerior illa est
Quae super astra manens caelestis et alta uocatur.
Haec, in transcursu dubii quae cernitur orbis,
Ad uitae datur esse uiam spatioque sub isto
Destinat aeternae quos colligit, atque probatis
Hinc iter est excelsa sequi. Regit agmen utrumque
Petrus et hinc ductis sorti dat sidera turmis
Vt patuit per uerba Dei: "Quod solueris" inquit
"Quodque ligas terris sic uinctum siue solutum
Aethere perdurat." Culta haec quam cernimus aruis
Ergo figura foret; firma est quam nubila gestant.
Petrus utramque regens ibi corpus et hic parat umbram,
Vt quos hic uitiis noxisque resoluerit aegros
Innocui ducantur ei quae permanet astris,
Susceptura pias hac emundante cateruas.
Interea templi zelo mordente priores
Ecclesiam creuisse dolent animaeque colonos,
Ne spargant quod corde metant, in sede relegant
Carceris, ut desint nascenti sarcula messi.
Angelus adueniens tenebrosa uolumina noctis
Reppulit, et subito micuerunt astra sereno,
Erumpensque dies alieno tempore sanctos
Ad templum facit ire uiros; sed cardine fixo
Irrita signato custodia permanet antro,
Stansque suis foribus uallante crepidine carcer
Clausus apostolicis uestigia pandit aperta
Gressibus, et uigiles illudit ianua fallax.
O numquam neglecta fides! cui subiacet illud
Quod natura negat, propriis quam legibus uti
Non sinit Omnipotens, quotiens iubet ipse uicissim
Posse quod insolitum fieri mirata perurget.
Si quis adhuc fragili meditatur pectore Thomam,
Hinc documenta petat: Quia tunc penetrata recepit
Ianua clausa Deum, mirum est si corpore portam
Sic adeat quem uirgo parit, quem uiscera matris
Integra concipiunt? Humanam quae, rogo, carnem
Sumere causa fuit nisi suscitet? Inde reuersus
Exhibuit pro teste latus nostrique fauillas
Corporis exemplo proprii docet esse nouandas,
Vulneribus sua membra probans. Modo, Didyme, discis
Quam fuerit dubitasse nefas an fecerit Auctor
Quod uobis licuisse uides; si uoluere sensu
Cura subit quod Christus ait, non indiga uocis
Est species cur has sancti liquere tenebras.
Dixit opima parans hos luminis esse ministros
Et candelabri positas uelut arce lucernas
In tota fulgere domo; nox nulla retentat
Quos lumen lux ipse uocat, qui dona ferentem
Et testem meruere Deum qua lege cauernis
Occulerit locus ille suis tot in ordine soles,
De quibus, ut tenebras pulsis erroribus orbis
Vinceret, aeternam meruit cognoscere lucem.
Iura ministerii sacris altaribus apti
In septem statuere uiris, quos undique lectos
Leuitas uocitare placet. Quam splendida coepit
Ecclesiae fulgere manus quae pocula uitae
Misceat et latices cum sanguine porrigat Agni!
Hoc numero delatus honor sublimia secum
Sacramenta gerit, per quae nunc longius ire
Non patitur mensura uiae, ne plura locutus
Inueniar dixisse minus. Sit cura ministris
Officium librare suum, quo laudis amictu
Hunc deceat lucere chorum, quem mysticus ordo
Consecrat in numero cui dant caelestia formam.
Promissum seruabo modum. Venerabilis orbi
Coetus ait: "Verbi potius nos conuenit omnes
Quam mensae captare cibos." O gloria diues
Oris apostolici, numquam permittere plebem
Virtutum sentire famem! Dispersa talenti
Crescere summa solet; commissa pecunia linguae
Displicuit cum sola fuit. Locus indicat iste
Quod meliora rudi populo sint fercula mentis
Quam fusae per membra dapes lateque peritum
Nutriat ingenium uerbi pinguedo superni.
Nam quid corporeae prosunt alimenta saginae
Esuriente anima? cuius ieiunia pasci
Semper ab ore decet, mensam ut tendamus ad illam
Vberibus uerbis ad quam conuiua recumbit
Qui uestis candore nitet, ne fulcra beata
Deserat abstractus quisquis deformis ad illam
Eloquio sordente uenit; ferat esca salutem
Progrediens de pane poli; gula pectoris ipsum
Ambiat, atque animi pleno gustare palato
Interior festinet homo; ne uilior esset
Causa relicta tamen, claris tractanda ministris
Creditur et numerum tenuit pretiosa supernum.
Emicat hinc Stephanus, primus qui in agone coronam,
Nominis heres, habet, de quo praenuntia palmae
Vox cecinit quod causa dedit. Sere proelia, martyr,
Felices habitura neces, ubi gloria poena
Et cadere est ortus iugulisque parantibus aeuum
Nascitur aeternae complectens munera uitae.
Vitae principium fuit en sine fine beatae
Sic meruisse mori. Lapides, Iudaea rebellis,
In Stephanum lymphata rapis, quae crimine duro
Saxea semper eris. Hunc denique Christus adoptat,
Ad quem miles ouans, per uulnera sacra uocatus,
Sanguine fecit iter cupiensque in praemia uictor
Hac properare uia niuei metitus honorem
Callis ad excelsi pergit fastigia regis
Et per tot lapides petrae coniungitur uni.
Quis furor iste nouus, nulli feritate secundus,
Parcere nolle pio! Vibrantibus acta lacertis
Saxa iacis; parat ille preces nec respicit unde
Grando nefanda cadat, qui tempore mortis amicae
Pro populo peccante rogat. Licet omnia tecum
Tela feras silicesque graues et pondera libres,
Quem perimis uicturus erit, qui fine colono
Seminat exemplum quo surgat uinea Christi
Et calicem Domini conuiuia festa coronent.
Lumina cordis habens caelos conspexit apertos,
Ne lateat quod Christus agat. Pro martyre surgit,
Quem tunc stare uidet, confessio nostra sedentem
Cum soleat celebrare magis; caro iuncta Tonanti
In Stephano fauet ipsa sibi; dux praescius armat
Quos ad dona uocat; ne quis hic dimicet anceps,
Corpus in arce Dei patuit pro munere testi.
Ad Sauli posuere pedes uelamina saeui,
Infernum quod Hebraeus ait. Iam constat utrisque
Hinc meritum sentire suum cum sidera martyr,
Carnifices inferna petunt. Sors prima reuelat
Exemplumque creat quod talia bella gerenti
Hoc de fonte fluit, sic occidentibus ut mox
Tartara succedant, morientibus astra patescant.
Saepe sibi socium Petrus facit esse Iohannem
Ecclesiae quia uirgo placet; quo denique iuncto
Samariae uicina petens baptismatis undis
Ablutas signauit oues, quibus adfuit almus
Spiritus et uarias fecit procedere linguas.
Fonte quidem lotus sed non in pectore mundus,
Hic fuerat Simon ille magus, quem prodidit orbi
Poena sequens nescisse fidem; contractibus auri
Munera uult aequare Dei nummisque referre
Quod pretio mercator emat. Quem talia Petrus
Attemptare uidens, "Quisnam te, perdite," dixit
"Mouit ad ista furor? Domini quod gratia donat
Vt uenale putes? sensu hoc, non sumitur auro,
Nec licet ut caelum corrupta pecunia quaerat,
Quam terrae scrutator amat; tibi nulla profecto
Hac superest in sorte quies, nec ad ista uenire
Tu poteris, pollute dolis, qui cordis amari
Felle tumens aliena petis; namque atria mentis
Spiritus illa subit quae simplicitate nitescunt."
Hac de uoce sacrae lux est manifesta figurae:
Ecclesiae speciem praestabat machina quondam
Temporibus constructa Noe, quae sola recepit
Omne genus clausisque ferens baptismatis instar,
Cum uaga letales pateretur turba procellas,
Ad uitam conuertit aquas. Simul ipsa columbam
Diluit et coruum, sed non concordia mentis
Fecit utrosque pares; hunc guttura plena rapinae
Subduxere uiae cupiensque in funere pasci
Nil potuit uitale sequi; redit ales amica
Frugibus et nullis succumbit naufraga lymphis,
Nutriri de morte timens, studioque laboris
Dat documenta pii, quanto teneatur amore
Plus operi deuota fides, rostrique modesti
Pignus oliua fuit; dilectio semper in ore
Fructum pacis habet; uolitant in fluctibus ambo
Ex uno sanctoque sinu seruantis in aluo
Purgati uallante freto; tamen exsulat unus
Et reditu cessante perit; non ergo saluti
Sufficit unda lauans nisi sit sine felle columba
Qui generatur aquis. Simon hic baptismatis undam
Contigerat, sed coruus erat sua lucra requirens,
Quae numquam meruere Deum, qui limine templi
Vendentes arcere solet. Meliora sequamur!
Petrus ad ista uocat, qui filius esse columbae
Dicitur ore Dei meritoque hac matre creatus
Ecclesiae sublimat opus; de munere prolis
Nomen habet genetrix, quod Spiritus eligit almus,
Alitis innocuae dignatus imagine cerni.
Angelus alloquitur plenum uirtute Philippum
Australem celebrare uiam, qua spado iugatis
Aethiopum pergebat equis, qui fidus in aula
Reginae seruabat opes; uolat axe citato
Gaudia fixa petens curruque merebitur ipso
Errorum iactare rotas. O quanta bonorum
Semina percipies qui tam pretiosa lauacri
Sumere dona uenis sterilique in corpore condis
Quod fructu meliore metas! Impone Philippum,
Cor oris quod Hebraeus ait, qui mentis honorem
Nomine teste probat; iuuat hunc audire Magistrum
Discipuli quia iure docet; dabit ipse prophetae
De quo uerba sonent, cumque omnia fecerit olim,
Qua fuerit nunc parte satus, si credulus audis,
Et tibi nascetur, tuque inde renasceris illi.
Conspectis properanter aquis ardescere coepit
Eunuchi fecunda fides, qui gurgite mersus
Deposuit serpentis onus plaustroque cucurrit
Heliae meditatus iter. Non parua figurae
Causa sub obscurae regionis imagine lucet:
Comprobat Omnipotens taedarum foedere Moysen
Aethiopam sociasse sibi, quem dogmata produnt
Postea cum Domino uicinius ore locutum.
Quid mirum si legis amor tunc crescere coepit
Ecclesiae cum iuncta fuit? Quod sponsa perennis
Hac ueniat de gente magis, nec Cantica celant,
Quae fuscam pulchramque uocant; haec pergit ab austro,
Aethiopum qui torret humum, Salomonis in ore
Pacificum laudare suum, quo nomine dudum
Signatum est quod Christus habet. Iam debita mundo
Custodem praemittit opum, quo pignore gazas
Incipiat proferre suas. Thesaurus in illa
Quis potius quam fontis honor? Quod ditius aurum
Quam locuples sub corde fides? Quam denique recte
Praeuius huic spado est, qua procedente libido
Pellitur et capiunt caelestia regna pudici?
Saulus acerba fremens committere bella Damasci
Iudaica feritate parat, sed amabitur agnus
Quo properat saeuire lupus. Sors laeta ruinae
In qua culpa cadit, didicitque e corpore lapso
In mentis iam stare gradu; cum lumina claudit,
Pectora tunc aperit, caelique agnoscitur Auctor
Discedente die. Quantum meruere tenebrae!
Post oculos maiora uidet; mirabile saeclis
Exemplum dedit alma fides. Anania furorem
Excutit, o noua palma! Lupum domat ille rapacem,
Hebraeus quem dixit ouem; clamabitur orbi
Hoc praecone Deus, legisque exutus ab umbra
Sub qua caecus erat, terras lucebit in omnes
Perpetuo de Sole canens. Ne desine, Saule,
Hunc celebrare diem; multorum lumine plena
Nox datur ista tibi, tuque hic tua nubila portas,
Vt mundi purgare queas. Nunc plena figuris
Interius documenta sequar tectumque latebris
Aggrediar proferre iubar: Quod tempora Saulus
In tenebris triduana gerit, facit esse fidelem
Exempli mensura sui, tandemque coactum
Poena magistra docet Dominum ne respuat ultra
Post triduum superasse chaos; cum coeperit ipse
Sic uisus reparare suos, quod ab orbibus atris
Et squamae cedidere graues, natura quod anguis
Ferre solet, ratione uiget. Iudaea uenenum
Semper ab ore uomet crudelior aspide surda;
Perfidiae coluber Synagogae sibilat antro.
Discipulis Saluator ait: "Calcabitis angues,
Purior obsequiis ut sit caelestibus actus."
Vipereum iacit ante nefas et proelia doctor
Mox meliora gerit; qui cum superasset iniquos,
Insidias meruit portis euadere clausis;
Sporta solens texi iuncis palmisque uicissim
Tegmina dat Saulo retinens in honore figuram
Ecclesiae, nam iuncus aquis et palma coronis
Semper inest: Iuuat Ecclesiam baptismatis unda
Martyriique cruor; dudum uescente caterua
Nutriti sub dente cibi distendere septem
Sportarum coepere sinus; tot in orbe profecto
Ecclesias Scriptura canit quod Spiritus illic
Sic operator adest et signat nomina uirtus,
Cum tamen Ecclesiam celebremus in omnibus unam.
Protegit ergo uirum species cui militat ipse
Vas in uase manens, atque hac duce tutus ab hoste
Egreditur, cunctis ductor cui uincit in armis.
Peruigil excubiis commissi Petrus ouilis,
Postquam cuncta uidens lustrauit in ordine sanctos,
Per Lyddae tulit arua gradus, ubi moenibus astans
Respicit Aeneam defunctis uiuere membris
Atque anima, nodis laxata mole solutis,
Non moriente mori, "Surgens, paralytice", dixit
"Vectorem compone tuum nec reddere tardes
Officium, portate diu." Quo munere Vocis
Stringitur in solidum qui fluxerat antea neruis.
Tunc iterum formatus homo longique cadauer
Temporis exstinctos ad uitam surrigit artus
Seque leuans uacui linquit monumenta cubilis,
Quod misero pars mortis erat. Plebs cuncta per illam
Coepit stare uiam, multisque superuenit ampla
Vnius languore salus tactoque liquore
Expulit inclusi sua mox contagia morbi
Fonte lauans animas alieno robore firmas.
Eloquar hic sacrae quae sint arcana figurae,
Si mihi corda mouet, cuius uox corpora reddit:
Octo quod annorum languoris proditur aetas,
Iure per hoc tempus membris defecit ademptis
Antiqua sub Lege iacens; iugulantia quippe
Vulnera semper habent quorum fit saucius infans
Octauo ueniente die; sanauit ab illa
Parte grauem lacerumque diu discrimine carnis
In liquidis solidauit aquis, octauus ut aegrum
Solueret a plagis exstincti corporis annus,
Quo numero ueniente die sollemne resurgens
Iam Christus sacrauit opus. Stat temporis usus
Sed uoto meliore redux; hinc uulnera serpunt,
Hinc ablata ruunt; ibi subdit regula poenis,
Hic purgat medicina uadis, spatioque priore
Dudum laxa neci striguntur membra saluti.
Signatis etiam numero paralyticus annis
Ille iacebat iners, cVi proxima mota Siloa,
Heu! nullas praestabat aquas. Piscina ligata
Porticibus Iudaea fuit; namque atria quinque
Ad sua claustra tenet per quinque uolumina Moysi
Legis adepta modum, cViVS circumdata gyro
Debilis aeternum uidit sine munere Iesum
In libris aegrota suis; hinc eripit unum,
Cui ueniens peccata tulit. Quam rite figuram
Mundus ubique gerit; quem postquam sabbata soluens
Impulit ad fontem, superauit gratia legem.
Petrus ad Ecclesiam reuocat documenta Magistri,
Cuius in orbe manu paralyticus exsilit unus,
Et gradiente fide sua uincula proicit orbis.
Te quoque, laude potens, caelestibus incluta signis
Carminibus, Ioppe, canimus, qua sede Tabitha
Mansuras fundebat opes et semper egenis
Munere mater erat, quae uitae tempore clauso
Ponitur in medio, lacrimis plus lota, feretro,
Post funus uictura suum. Fiducia Petrum
Euocat; ille gerens diuini pignus amoris,
Vt numquam pietate uacet, quod uota requirunt
Praestaturus adest. Lugentia tecta petenti
Stant inopes uiduique greges et bracchia monstrant
Exuuiis onerata suis, quas Dorcadis ipsis
Texuerant dederantque manus. O qualia feruens
Implorat fomenta dolor! Non murmure tristi
Affectum pietatis agunt nec ab ore frequentant
Instrumenta precum qui, quod bona facta merentur,
Officiis uoluere loqui uocisque repulsam
Elegere suae, lateant ne uulnera cordis
Quae lacrimis fecere uiam. Facunda gementi
Materia est dixisse nihil, nimiumque sonora
Causa petit quod lingua tacet nec cessat ab aure
Clamosa pulsante fide, qua Petrus aditur,
Qui mentes audire solet; iubet ocius omnes
Ire foras flexoque genu fit pronior aruis;
Tunc magis alta petens oratio fusa Tonanti
Mox super astra uolat, propriis quae clauibus intrat.
Dic ubi sunt, mundana, tua, sapientia, leges,
Qua uirtute? Negas in se corrupta reuerti
Quae uitam de morte uides! Vt munera Petrus
Sensit adesse Dei quibus est reddenda saluti
Quae defleta iacet, fatur conuersus ad illam:
"Surge, Tabitha." Vocata redit lucique reducta
Se stupuit superesse sibi, quam protinus ipse
Prendit et erectam turbis gaudentibus offert.
Illa manus meruit Petri contingere dextram
Pauperibus quae larga fuit, qua uita reuertens
Cetera membra leuat corpusque itura per omne
Hanc subiit quae causa fuit. Si iure mouemur,
Instaurata dies animae patet apta figuris,
Quam nimis antiqui depresserat umbra pericli
Ad uocem conuersa Petri: caput ante grauatum
Legis in obscurae gremio uelut altera surgens
Ecclesia praesente leuat, tenebrasque repellit
Lux operum comitata fidem, quae legis ab ore
Non fuerat promissa salus, quia fonte renatis
Gratia perpetuae coepit dare munera uitae.
Caesarea uenerandus erat Cornelius urbe,
Gentili de stirpe satus, quem dedita causis
Vita piis sacrauit aquis, coepitque gerendo
Credere qui gessit quicquid baptismate lotis
Consueuit praestare fides; nam missus ab astris
Angelus hunc adiens "Summi conspectibus" inquit
"Stant Domini quas spargis opes, quae uerba precaris;
Praemia ne desint uirtutibus, accipe certam
Huc Petro ueniente uiam." Sic uoce coruscans
Nuntius aeternis fixit mandata lauacris.
Nona fuit tunc hora, magis qua rectius hora
Prodiret iam trina fides: Quod tertia simplex,
Hoc iterum ter trina docet, sacramque figuram
Singula ter faciunt, et ter triplicata fatentur.
Haec est nona potens oculos quae reddidit orbi
Post tenebras remeante die cum protulit ortum
De radiis lux nata crucis cunctosque repleuit
Hoc sine fine iubar; nam mundum constat onustum
Gentibus esse locum, quibus in baptismate lotis
Plena repurgato fulserunt lumina mundo.
Hanc solet ille sequi denarius omnia donans,
Quem praecepta decem seruantibus arbiter offert
Nec sinit ut tardos praecedant aere priores.
Temporis huius opem quam sacri fontis adiuit
Praeuius, o utinam nostrae petat actio uitae
Mortalisque sibi studium proponat origo,
Vt credentis amor rerum speculetur honorem
Et ferat exemplum meritis qui praebuit undis!
Iamque capax fidei Cornelius indice uoto
Ad Petrum tres ire iubet: Confessio trina
Sic ueniet generantis aquae numerumque per ipsum
Europae atque Asiae Libyaeque tenebitur oris.
Ardua progreditur cenacula Petrus adire
Iam medio torrente die: Locus instruit altus
Despiciensque solum Petrum caelestia semper,
Non terrena sequi; sextae quoque circulus horae
Detegit aetatem qua Christus uenit in orbem
Largiri saluantis opem; numerusque dierum
Praetulit exemplum quo condidit antea mundum,
Quem uetat hac eadem ueniens aetate Redemptor
Peccati dicione premi; sic denique sexta
Fertur et illa geri; fessus de calle Magister
Cum putei super ora sedens per uasa puellae
Pocula quaerit aquae, requiem facturus ubique
Ecclesiae de fonte suae. Qua Petrus in hora
Esurit, ille sitit pius ad sua dona Magister
Addere semper amans; cui nominis auxit honorem
Dat pariter nutrire fidem; laetabitur orbis
Hac saturante fame quae munere pinguior omni
Deliciosa fluit nullumque relinquit inanem
Perpetuas latura dapes. Qui soluere nosti
Excute, Petre, meae retinacula tarda loquelae
Deque tuis epulis exhaustae porrige linguae.
Clauiger aethereus caelum conspexit apertum
Vsus honore suo; demittitur inde figura
Vasis, ut in terris sit uisio corpore Petri
Omnia posse capi, qui quicquid sumit edendum
Ecclesiae facit esse cibum. Praefertur imago
Quattuor ordinibus se submittentibus: Vna
Ecclesiae forma est, quae quattuor eminet orbis
Partibus et laxat totidem praeconibus ora
Omne genus retinens uolucrum pecudumque, ferarum
Reptiliumque simul; mortalibus ista cohaerent
Ex meritis uitiisque suis; patet ergo quod Auctor
Iussit in Ecclesiae transfundi uiscera gentes,
"Macta et manduca" dum praecipit, abstrahe quod sunt
Et tibi fac similes"; qui uertitur alter habetur;
Denique Saulus obit, quia Paulus uiuere coepit.
"Absit", Petrus ait (quanta est reuerentia sancto
Legis) et esuriens oblatas respuit escas.
Ter sonuit Domini uox, quae dictata saluti est:
Hoc Genitor Natusque simul sanctusque peregit
Spiritus; huic fidei pugnax cadit Arius unum
Personas tres esse negans; Sabellius unum,
Sed Patrem confessus, ait, qui deinde uicissim
Filius et sanctus dicatur Spiritus idem,
Sed totum sit ut ipse Pater, quodque ordine trino
Continet unus apex hic diuidit, ille relinquit.
Victus uterque iacet; nam iussio trina monentis
Personis numerum uirtutibus indicat unum,
Quo uocat imperio gentes; hoc credere fas est
Si uolumus complere fidem; facis omnia, Christe,
Sanguine munda tuo, lateris qui fluxit ab ictu
Discretae coniunctus aquae; maculosus oberrat
Anguis et exstinctum lymphis gemit esse uenenum.
Comperit accitus quae sit sua uisio Petrus,
De merito qui nomen habet; nam Petrus Hebraeo
Agnoscens sermone sonat; pro munere Christus
Sic uocitare dedit quo cognoscente patescit.
Descendit uisurus eos quos miserat illuc
Qui laticum quaesitor erat. Descendere Petrus
Dicitur ad plebem ueniens gentemque nouellam
Quae necdum cognorat aquam; pars mersa profecto est
Sacro fonte carens, cuius uia ducit euntes
Ad patriae melioris opem, qua pergere cessans
Non intrat quo uita uocat. Comitantibus isdem
Cornelii properat, caelestia regna daturus,
Sanctificare domum, genibus quem poplite flexo
Non sinit aduolui; gratis dare munera suetus
Arcet honoris opus. Caput hinc nouus erigis orbis,
Qui percussus eras antiqui dente parentis,
Natalemque tibi fons reddidit; edite rursus
Ne preme colla tuis, alienis libera, culpis.
Vt primum fari sublimia dogmata Petrus
Coepit et aeterni mysteria pandere Christi,
Magnanimes stupuere uiri uocemque sequentes
Inuenere uiam. Quid non credentibus offert
Indubitata fides? cui numquam munera tardant
Nec faciunt diuina moram; mox Spiritus almus
Indulgens uarias opulento munere linguas
Compleuit sine more domum; baptisma frequentat
Petrus, ut ablutos flammis purgaret in undis.
Exemplo caret iste locus, quo Spiritus almus
Praeuenit quas sanxit aquas; qui talia semper
Addere dona solet solisque ex fonte renatis
Imposita properare manu; gerit ista uicissim,
Ne quisquam putet esse suum meritisque uenire
Quod uariat qui sponte parat; nam Spiritus almus
Nescia mensurae fert praemia, plusque ministrans
Quam sperantis erat praecedit gratia uotum.
Peruenit hinc abiens sublimem Petrus in urbem
Quae retinet uexilla crucis; plebs cuncta requirit
Gentibus unde salus; aperit quibus omnia doctor
Subiungensque monet numquam fas esse negari
Quae ueniunt bonitate Dei; sententia uoce
Digna pii monstrare palam custodis amorem,
Vt uelit ad cunctos caelestia regna patere
Qui tenet has sine fine fores. Quid, turba, querelis
Gaudia nostra teris? Non sunt noua munera Petro
Tot uicibus signata prius cum nominis almi
Huic Christus dat laude frui, quem iura locauit
Ecclesiae portare suae, cum litore naues
Prospiciens adstare duas praecepta ministrans
In Petri uult puppe uehi. Synagoga profecto
Sicca remansit humi postquam doctrina Magistri
Ecclesiae dedit alta sequi; stat perfida terris
Iam pelago currente fide; sua quippe figura
Haesit utrique rati: Ioseph Iudaea uocabat
Hunc natum cui Petrus ait: "Tu, Christe, probaris
Filius esse Dei." Pars haec defigitur aruis
Quae cecidit terrena sequens; processit in altum
Quae creuit diuina loquens cum pisce sine ullo
In tenebris captura fuit. Nam tempore lucis
Lux quia Christus adest, spoliat uada salsa draconis,
Vt cunctos ad litus agant sacra retia fontis
Et de caerulei rapiantur fauce profundi.
Nam mare mundus erat, cuius de gurgite Petrus
Vmida lina trahens uerbo piscante carinas
Compleuit maiore sinu, quia turba duobus
E populis uentura foret; gentesque leuauit
Tunc famulante salo plenaque in puppe fatetur
Ecclesiam, cuius placida statione recondit
Quod Domini sermone capit, qui dixerat ante
Esse alias quas quaerat oues; has nempe parabat
Quas nunc rite uocat, per quas clementia Petri
Congregat aethereis humana peculia saeptis.
Non deerit sua fama locis. Petrus omnia prendens
Bethsaida satus urbe fuit, quae nomine Hebraeo
Venatorum est dicta domus. Quam uerus ab illa
Ecclesiae uenator adest, qui cuncta peragrans
Cinxit et ad fidei collegit retia gentes!
Clauditur obscuro, sed non sine lumine, Petrus
Carcere, nec possunt tenebrae caligine furua
Ecclesiae celare diem; commune per omnes
Supplicium timor ille facit; custodia Petri
Publica poena fuit; proprium sed pastor ouile
Seruato custode regit, quem ditat honore
Ter Dominum confessus amor; de nomine petrae
Nomen Petrus habens aeterna uocabula portat,
Fundamenta gerens numquam passura ruinam.
Exspectate tuis cunctoque in tempore carus
Et nobis iam, Petre, ueni! Simul omnibus exi
Quos stimulat nunc cura prior! Iam nocte profunda
Angelus astra ferens ergastula candidus intrat
Se comitante die; caeli ueniente ministro
Carceris umbra fugit; pulsae periere tenebrae
Lucifero radiante nouo; color exsulat ater,
Et mutata uident nocturna crepuscula solem.
Custodum uallante manu inter uincula Petro
Corpore somnus erat; sed cum uigilaret in illo
Quae nescit dormire fides, hoc Cantica clamant:
"Dormio corde uigil." Laeti documenta figurae
Discite, qui liquido meruistis fonte renasci,
Et quae forma manet sacrato in corpore Petri
Cernite corde pio: Docet hanc uirtutis apertae
Angelus ipse uiam; tangens latus impulit in qua
Ecclesiae stat parte caput; qua nuntius ortam
Nouerat, inde leuat. Lateri subnexuit arcae
Ostia sancta Noe clausis animalibus; hinc est
Diluuio uastante salus. Producitur Eua
Dormitante uiro lateris generata propago,
Nomen habens uitae, si numquam culpa fuisset,
Sic mansura magis. Christus post, mysticus Adam,
Dignatus dare membra cruci atque in carne perempta
Morte premi qua uita redit, noua dona liquoris
Per lateris sacrauit iter. Nunc angelus illa
Petrum parte uocat, mens credat ut omnis in ipso
Ecclesiae constare decus teneatque superno
Assertore fidem, quo calceamenta monente
Hi meruere pedes, tetigit quos dextra Magistri,
Quae totum mundauit aquis. Gradientibus illis
Conclusae cessere fores; putat omnia somno
Ludificante geri, cui praemia uera parauit
Maiestas ignara doli; iam ferrea claustris
Porta patet, rigidi laxant sua uincula postes.
Gentibus abscidens durae feritatis acumen
Aspera cuncta domat, ne ianua fixa uetaret
Orbis iter quo cVrsVs erit. Dic, gloria rerum,
Ferrea quid mirum si cedunt ostia Petro!
Quem Deus aethereae custodem deputat aulae
Ecclesiaeque suae faciens retinere caCumen
Infernum superare iubet. Mox liber ab hoste
Diuinum celebrauit opus, quem prima puella
A tenebris remeare probat quia gratia Christi
Rem dedit esse parem: Visus adit ipse resurgens
Femineos; loquitur redeuntis gloria carnis
Ad sexum quem mater habet; patet hinc quoque uatem
Ecclesiam sensisse suum, quae gaudia portet
In cunctum diffusa gregem. Quis talia fando
Explicet aut uerbis attollat pondera rerum?
Maximus ille pauor gelidos qui strinxerat artus
Laetitiae mensura fuit; manet omne per aeuum
Pignoris huius apex et sideris obtinet instar,
Corpore quod Petrus sacrauit et angelus ore.
His solidata fides, his est tibi, Roma, catenis
Perpetuata salus; harum circumdata nexu
Libera semper eris; quid enim non uincula praestent
Quae tetigit qui cuncta potest absoluere? cuius
Haec inuicta manu uel religiosa triumpho
Moenia non ullo penitus quatientur ab hoste.
Claudit iter bellis qui portam pandit in astris.