Epistola ad Vigilium
Moenibus undosis bellorum incendia cernens,
Pars ego tunc populi tela pauentis eram.
Publica libertas, sanctissime papa Vigili,
Aduenis incluso soluere uincla gregi.
De gladiis rapiuntur oues pastore ministro,
Inque umeris ferimur te reuocante piis.
Corporeum satis est sic euasisse periclum,
At mihi plus animae nascitur inde salus.
Ecclesiam subeo dimissa naufragus aula;
Perfida mundani desero uela freti.
Transferor ad niueas Petri sine turbine caulas
Et fruor optati iam statione soli.
Litoris ille sinus ad carbasa nostra parauit
Fluctibus in mediis cui uia sicca fuit.
Esse reus potero, grates si reddere cessem.
Vnius officio displicuere nouem.
Sensibus ardor inest horum celebrare labores,
Quorum uoce fides obtinet orbis iter.
Versibus ergo canam quos Lucas rettulit Actus,
Historiamque sequens carmina uera loquar.
Alternis reserabo modis quod littera pandit
Et res si qua mihi mystica corde datur.
Metrica uis sacris non est incognita libris;
Psalterium lyrici composuere pedes;
Hexametris constare sonis in origine linguae
Cantica, Hieremiae, Iob quoque dicta ferunt.