Carm.coniug
Age, iam precor, mearum
Comes inremota rerum,
Trepidam breuemque uitam
Domino deo dicemus.
Celeri uides rotatu
Rapidos dies meare
Fragilisque membra mundi
Minui perire labi.
Fluit omne quod tenemus
Neque fluxa habent recursum,
Cupidas uagasque montes
Specie trahunt inani.
Vbi nunc imago rerum est?
Vbi sunt opes potentum,
Quibus occupare captas
Animas fuit uoluptas?
Qui centum quondam terram uertebat aratris,
Aestuat, ut geminos possit habere boues.
Vectus magnificas carpentis saepe per urbes
Rus uacuum fessis aeger adit pedibus.
Ille decem celsis sulcans mare ante carinis
Nunc lembum exiguum scandit et ipse regit.
Non idem status est agris, non urbibus ullis
Omniaque in finem praecipitata ruunt.
Ferro peste fame uinclis algore calore,
Mille modis miseros mors rapit una homines.
Vndique bella fremunt, omnes furor excitat, armis
Incumbunt reges regibus innumeris
Impia confuso saeuit discordia mundo,
Pax abiit terris; ultima quaeque uides.
Et si concluso superessent tempora saeclo
Aut posset longos mundus habere dies,
Nos tamen occasum nostrum obseruare deceret
Et finem uitae quemque uidere suae.
Nam mihi quid prodest, quod longo flumina cursu
Semper inexhaustis prona feruntur aquis,
Multa quod annosae uicerunt saecula siluae
Quodque suis durant florea rura locis?
Ista manent, nostri sed non mansere parentes.
Exigui uitam temporis hospes ago.
Non haec ergo sumus nequicquam in saecula nati,
Quae pereunt nobis et quibus occidimus,
Sed uitam aeternam uita ut mereamur in ista
Et subeat requies longa labore breui.
Et tamen iste labor sit forte rebellibus asper,
Ac rigidas leges effera corda putent;
Non autem haec grauis est mansueto sarcina dorso
Nec laedit blandum mitia colla iugum.
Tota mente deus, tota ui cordis amari
Praecipitur: uigeat cura secunda hominis.
Quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli,
Vindictam laesus nesciat exigere.
Contentus modicis uitet sublimis haberi,
Sperni non timeat, spernere non soleat.
Parcus, uera loquens, et mente et corpore castus
Insontem uitam pacis amator agat.
De proprio cunctis quos cernit egere benignus
Non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat.
Quid, rogo, mandatis durum censetur in istis?
Aut quid erit quod non possit obire fides?
Qui credunt sacros uerum recinisse prophetas
Et qui non dubitant uerba manere dei,
Qui Christum passum poenas crucis, ultima mortis,
In toto celsi patris honore uident
Quique ipsum multa cum maiestate tremendum
Expectant pingui lampade peruigiles,
His sordent terrena, patent caelestia nec se
Captiuos seruos temporis huius agunt.
Non illos fallax cepit sapientia mundi,
Nec curas steriles inseruere polis.
Imperia et fasces, indocti munera uulgi,
Quasque orbis scelerum semina fecit opes,
Calcarunt sancta caelum ambitione petentes
Suffragiis Christi et plausibus angelicis.
Nec labor hos durus uincit nec blanda uoluptas.
Quaerere nil cupiunt, perdere nil metuunt.
Omnia non Christi qui Christi est odit, in illo
Se statuens, in se qui gerere optat eum.
Ille deus rerum, caeli terraeque creator,
Me propter sacra uirgine natus homo est.
Flagris dorsa, alapis maxillas, ora saliuis
Praebuit et figi se cruce non renuit.
Non ut tanta deo quicquam patientia ferret,
Cuius nec crescunt nec minuuntur opes,
Sed uictum quod erat in me ut superaret in illo,
Factus sum Christi corporis, ille mei.
Me gessit moriens, me uicta morte resurgens
Et secum ad patrem me super astra tulit.
Quidnam igitur tanta pro spe tolerare recusem?
Aut quid erit quod me separet a domino?
Ignem adhibe, rimare manu mea uiscera, tortor;
Effugient poenas membra soluta tuas.
Carcere si caeco claudar nectarque catenis,
Liber in excessu mentis adibo deum.
Si mucrone paret ceruicem abscindere lictor,
Impauidum inueniet; mors cita, poena breuis.
Non metuo exilium, domus omnibus una est,
Sperno famem, domini fit mihi sermo cibus.
Nec tamen ista mihi de me fiducia surgit,
Tu das, Christo, loqui tuque pati tribuis.
In nobis nihil audemus, sed fidimus in te,
Quos pugnare iubes et superare facis.
Spes igitur mea sola deus, quem credere uita est,
Qui patriae ciuem me dedit alterius.
Sorte patrum occiduum iussus transcurrere mundum
Sub Christi sacris aduena miles eo,
Nec dubius me iure breui terrena tenere
Sic utar propriis, ceu mea non mea sint.
Non mirabor opes, nullos sectabor honores,
Pauperiem Christo diuite non metuam.
Qua stetero aduersis, hac utar mente secundis;
Nec mala me uincent nec bona me capient.
Semper agam grates Christo, dabo semper honorem,
Laus domini semper uiuet in ore meo.
Tu modo, fida comes, mecum isti accingere pugnae,
Quam deus infirmo praebuit auxilium.
Sollicita elatum cohibe, solare dolentem;
Exemplum uitae simus uterque piae.
Custos esto tui custodis, mutua redde;
Erige labentem, surge leuantis ope,
Vt caro non eadem tantum, sed mens quoque nobis
Vna sit atque duos spiritus unus alat.