Epigram043 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram043 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram043
Index peccati lex est plectenda uetando, Quae, nisi cor mundet Spiritus, interimit. Nullus enim est insons sola formidine poenae, Qui sanctum et iustum non amat imperium, Hunc tamen affectum non lex, sed gratia confert: Quodque iubet legis littera, uelle facit.