Epigram051
Mens illaesa nihil uiolato corpore perdit:
Inuitam carnis uulnera non maculant.
Nec crimen facti recipit non mixta uoluntas:
Velle magis facinus, quam tolerare nocet.
Sic autem ad cordis penetralia cuncta recurrunt,
Vt plerumque animus sit sine carne reus.
Dum, quod ab intacto semotum est corpore, solus
Concipit, et tectis motibus intus agit.