Cath10
Deus, ignee fons animarum,
Duo qui socians elementa,
Viuum simul ac moribundum,
Hominem, pater, effigiasti,
Tua sunt, tua, rector, utraque,
Tibi copula iungitur horum,
Tibi dum uegetata cohaerent
Et spiritus et caro seruit.
Rescissa sed ista seorsum
Soluunt hominem perimuntque;
Humus excipit arida corpus,
Animae rapit aura liquorem,
At, si generis memor ignis
Contagia pigra recuset,
Vehit hospita uiscera secum
Pariterque reportat ad astra.
Quia cuncta creata necesse est
Labefacta senescere tandem,
Conpactaque dissociari,
Et dissona texta retexi.
Hanc tu, deus optime, mortem
Famulis abolere paratus
Iter inuiolabile monstras
Quo perdita membra resurgant,
Vt, dum generosa caducis
Ceu carcere clausa ligantur,
Pars illa potentior extet
Quae germen ab aethere traxit.
Si terrea forte uoluntas
Luteum sapit et graue captat,
Animus quoque pondere uictus
Sequitur sua membra deorsum.
Nam quod requiescere corpus
Vacuum sine mente uidemus,
Spatium breue restat ut alti
Repetat collegia sensus.
Venient cito saecula cum iam
Socius calor ossa reuisat
Animataque sanguine uiuo
Habitacula pristina gestet.
Quae pigra cadauera pridem
Tumulis putrefacta iacebant
Volucres rapientur in auras
Animas comitata priores.
Hinc maxima cura sepulcris
Inpenditur, hinc resolutos
Honor ultimus accipit artus
Et funeris ambitus ornat.
Candore nitentia claro
Praetendere lintea mos est,
Aspersaque myrra Sabaeo
Corpus medicamine seruat.
Quidnam sibi saxa cauata,
Quid pulchra uolunt monumenta,
Nisi quod res creditur illis
Non mortua sed data somno?
Hoc prouida christicolarum
Pietas studet utpote credens
Fore protinus omnia uiua
Quae nunc gelidus sopor urget.
Qui iacta cadauera passim
Miserans tegit aggere terrae,
Opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti;
Quia lex eadem monet omnes
Gemitum dare sorte sub una
Cognataque funera nobis
Aliena in morte dolere.
Sancti sator ille Tobiae,
Sacer ac uenerabilis heros
Dapibus iam rite paratis
Ius praetulit exequiarum.
Iam stantibus ille ministris
Cyathos et fercula liquit
Studioque accinctus humandi
Fleto dedit ossa sepulcro.
Veniunt mox praemia caelo
Pretiumque rependitur ingens,
Nam lumina nescia solis
Deus inlita felle serenat.
Iam tunc docuit pater orbis
Quam sit rationis egenis
Mordax et amara medella
Cum lux animum noua uexat.
Docuit quoque non prius ullum
Caelestia cernere regna
Quam nocte et uulnere tristi
Tolerauerit aspera mundi.
Mors ipsa beatior inde est,
Quod per cruciamina leti
Via panditur ardua iustis
Et ad astra doloribus itur.
Sic corpora mortificata
Redeunt melioribus annis,
Nec post obitum recalescens
Conpago fatiscere nouit.
Haec quae modo pallida tabo
Color albidus inficit ora
Tunc flore uenustior omni
Sanguis cute tinguet amoena.
Iam nulla deinde senectus
Frontis decus inuida carpet,
Macies neque sicca lacertos
Suco tenuabit adeso.
Morbus quoque pestifer artus
Qui nunc populatur anhelos
Sua tunc tormenta resudans
Luet inter uincula mille.
Hunc eminus aere ab alto
Victrix caro iamque perennis
Cernet sine fine gementem
Quos mouerat ipse dolores.
Quid turba superstes inepta
Clangens ululamina miscet?
Cur tam bene condita iura
Luctu dolor arguit amens?
Iam maesta quiesce querella,
Lacrimas supendite, matres!
Nullus sua pignera plangat,
Mors haec reparatio uitae est.
Sic semina sicca uirescunt
Iam mortua iamque sepulta,
Quae reddita caespite ab imo
Veteres meditantur aristas.
Nunc suscipe, terra, fouendum
Gremioque hunc concipe molli!
Hominis tibi membra sequestro,
Generosa et fragmina credo.
Animae fuit haec domus olim
Factoris ab ore creatae,
Feruens habitauit in istis
Sapientia principe Christo.
Tu depositum tege corpus,
Non inmemor ille requiret
Sua munera fictor et auctor
Propriique enigmata uultus.
Veniant modo tempora iusta
Cum spem deus inpleat omnem,
Reddas patefacta necesse est
Qualem tibi trado figuram.
Non, si cariosa uetustas
Dissoluerit ossa fauillis
Fueritque cinisculus arens
Minimi mensura pugilli,
Nec, si uaga flamina et aurae
Vacuum per inane uolantes
Tulerint cum puluere neruos,
Hominem periisse licebit.
Sed dum resolubile corpus
Reuocas, deus, atque reformas,
Quanam regione iubebis
Animam requiescere puram?
Gremio senis addita sancti
Recubabit ut est Eleazar
Quem floribus undique saeptum
Diues procul aspicit ardens.
Sequimur tua dicta, redemptor,
Quibus atra e morte triumfans
Tua per uestigia mandas
Socium crucis ire latronem.
Patet ecce fidelibus ampli
Via lucida iam paradisi,
Licet et nemus illud adire
Homini quod ademerat anguis.
Illic, precor, optime ductor,
Famulam tibi praecipe mentem
Genitali in sede sacrari,
Quam liquerat exul et errans.
Nos tecta fouebimus ossa
Violis et fronde frequenti
Titulumque et frigida saxa
Liquido spargemus odore.