Carmina 01
Quidquid agit uarios humana in gente labores,
Vnde breuem carpunt mortalia tempora uitam,
Vel quod polluti uitiantur origine mores,
Quos aliena premunt priscorum facta parentum.
Addatur quamquam nostra de parte reatus,
Quod tamen amisso dudum peccatur honore,
Ascribam tibi, prime pater, qui semine mortis
Tollis succiduae uitalia germina proli.
Et licet hoc totum Christus persoluerit in se,
Contraxit quantum percussa in stirpe propago:
Attamen auctoris uitio, qui debita leti
Instituit morbosque suis ac funera misit,
Viuit peccati moribunda in carne cicatrix.
Iam pater omnipotens librantis pondere uerbi
Vndique collectis discreuerat arida lymphis
Litoribus pontum constringens, flumina ripis:
Iam proprias pulchro monstrabat lumine formas
Obscuro cedente die uarioque colore
Plurima distinctum pingebat gratia mundum.
Temporibus sortita uices tum lumina caelo
Visere alterno solis lunaeque meatu.
Quin et sidereus nocturno in tempore candor
Temperat horrentes astrorum luce tenebras.
Actutum suaui producens omnia fetu
Pulchra repentino uestita est gramine tellus.
Accepere genus sine germine iussa creari
Et semen uoluisse fuit. Sic ubere uerbi
Frondescunt siluae: teneris radicibus arbor
Durauit uastos paruo sub tempore ramos.
Protenus in taetras animalia multa figuras
Surgunt et uacuum discurrunt bruta per orbem:
Elatae in altum uolucres motuque citato
Pendentes secuere uias et in aere sudo
Praepetibus librant membrorum pondera pinnis.
Post etiam clausi uasto sub gurgite pisces
Respirant lymphis flatusque sub aequore ducunt
Quaeque negant nobis, illis dant umida uitam.
Nec minus in pelago uiuescunt grandia cete
Accipiuntque cauis habitacula digna latebris:
Et quae monstra solet rarus nunc prodere pontus,
Aptat ad informes condens sollertia formas.
Quodque hominum falso credit mens nescia foedum,
Per propriam speciem natura iudice pulchrum est.
Ergo ubi completis fulserunt omnia rebus,
Ornatuque suo perfectus constitit orbis:
Tum pater omnipotens aeterno lumine laetum
Contulit ad terras sublimi ex aethere uultum
Illustrans, quodcumque uidet: placet ipsa tuenti
Artifici factura suo laudatque creator
Dispositum pulchro, quem condidit, ordine mundum.
Tum demum tali sapientia uoce locuta est:
En praeclara nitet mundano machina cultu.
Et tamen impletum perfectis omnibus orbem
Quid iuuat ulterius nullo cultore teneri?
Sed ne longa nouam contristent otia terram,
Nunc homo formetur, summi quem tangat imago
Numinis, et nostram celso donatus honore
Induat interius formonsa in mente figuram.
Hunc libet erectum uultu praeponere pronis,
Qui regat aeterno subiectum foedere mundum,
Bruta domet, legem cunctis ac nomina ponat,
Astra notet caelique uias et sidera norit
Discat et inspectis discernere tempora signis:
Subiciat pelagus saeuum ingenioque tenaci
Possideat, quaecumque uidet: cui bestia frendens
Seruiat et posito discant mansueta furore
Imperium iumenta pati iussique ligari
Festinent trepidi consueta in uincla iuuenci.
Quoque magis natura hominis sublimior extet,
Accipiat rectos in caelum tollere uultus:
Factorem quaerat proprium, cui mente fideli
Impendat famulam longaeuo in tempore uitam.
Haec ait et fragilem dignatus tangere terram
Temperat umentem consperso in puluere limum
Orditurque nouum diues sapientia corpus.
Non aliter quam nunc opifex, quibus artis in usu est
Flectere laxatas per cuncta sequacia ceras
Et uultus implere manu seu corpora gypso
Fingere uel signi speciem componere massae.
Sic pater omnipotens uicturum protenus aruum
Tractat et in lento meditatur uiscera caeno.
Hinc arcem capitis sublimi in uertice signat
Septiforem uultum rationis sensibus aptans
Olfactu, auditu, uisu gustuque potentem.
Tactus erit solus, toto qui corpore iudex
Sentiat et proprium spargat per membra uigorem.
Flexilis artatur recauo sic lingua palato,
Pressus ut in cameram pulsantis uerbere plectri
Percusso resonet modulatus in aere sermo.
Exim succiduum porrecto in corpore pectus
Spargit ramosas post brachia fortia palmas.
Succedit stomacho medius, qui tegmine molli
Inter utrumque latus foueat uitalia, uenter.
Diuiduam partem femur excipit, aptius ut se
Alternum moueat duplicato poplite gressus.
At parte ex alia, fingit quam conditor unus,
Occipiti submissa suo descendere ceruix
Incipit et uastos compagibus addere neruos.
Spina rigens crebris inter commercia nodis
Diffundit duplicem costarum ex ordine cratem.
Pars interna nouos uitae formatur ad usus,
Naturale parant tegmen uitalia cordi
Massaque congestis pendens absconditur extis.
Additur et tenui pascendus ab aere pulmo,
Qui concepta trahens lenti spiramina flatus
Accipiat reddens, reddat, quas sumpserit, auras
Inque uicem crebro pellatur anhelitus haustu.
Dextra tenet iecoris uegetandum sanguine fontem,
Quo clausum uenae spargant per uiscera flumen.
Lienis laeuam sortitur regula partem,
Qua crines perhibent unguesque recrescere sectos.
Quae uiuunt sensuque carent in corporis usu
Nec abscisa dolent, hinc nunc augmenta resumunt.
Postquam perfectae iacuit nouitatis imago
Formatumque lutum speciem peruenit in omnem:
Vertitur in carnem limus durataque molles
Visceribus mediis traxerunt ossa medullas.
Inseritur uenis sanguis uiuoque colore
Inficit ora rubor: toto tum corpore pallor
Pellitur et niueos depingit purpura uultus.
Inde ubi perfectis consuescit uiuere membris
Totus homo et fumant calefacta ut uiscera, solam
Expectant animam, puro quam fonte creator
Promat et erectos recturam mittat in artus:
Lenem perpetuo flatum profundit ab ore
Inspiratque homini, quem protenus ille receptum
Attrahit et crebri discit spiraminis auras.
Postquam nascentem sollers prudentia sensum
Imbuit et puro rationis lumine fulsit,
Surgit et erectis firmat uestigia plantis.
Tum uarias mundi species caelumque refulgens
Mirantem tali compellat uoce creator:
"Haec quae mundanis cernis pulcherrima rebus
Incrementa nouis ornatum tensa per orbem,
Solus habe totisque prior dominare fruendo.
Tu mihi, cuncta tibi famulentur; maximus ordo
Te parere pio, qui subdidit omnia, patri.
Non species ullae nec numina uana colantur,
Non si quid caelo sublime nouumque coruscat,
Non quae uel terris uiuunt formata uel undis
Nec quod forte premens prohibet natura uideri.
Vsibus ista tuis, non cultibus, esse memento;
Praecellens factis factorem pronus adora".
Interea sextus noctis primordia uesper
Rettulit alterno depellens tempore lucem:
Dumque petunt dulcem spirantia cuncta quietem,
Soluitur et somno laxati corporis Adam.
Cui pater omnipotens pressum per corda soporem
Iecit et immisso tardauit pondere sensus,
Vis ut nulla queat sopitam soluere mentem:
Non si forte fragor securas uerberet aures,
Nec si commoto caelum tunc intonet axe,
Sed nec pressa manu rupissent membra quietem.
Tum uero cunctis costarum ex ossibus unam
Subducit laeuo lateri carnemque reponit.
Erigitur pulchro genialis forma decore
Inque nouum subito procedit femina uultum.
Quam deus aeterna coniungens lege marito
Coniugii fructu pensat dispendia membri.
Istius indicium somni mors illa secuta est,
Sponte sua subiit sumpto quam corpore Christus.
Qui cum passurus ligno sublimis in alto
Penderet nexus, culpas dum penderet orbis,
In latus extensi defixit missile lictor.
Protenus exiliens manauit uulnere lympha,
Qua uiuum populis iam tum spondente lauacrum
Fluxit martyrium signans et sanguinis unda.
Inde quiescenti, gemina dum nocte iaceret,
De lateris membro surgens ecclesia nupsit.
Principio rector tanti sacrare figuram
Disponens uincli nectit conubia uerbo:
"Viuite concordi studio mundumque replete,
Crescat longaeuum felici semine germen,
Non annis numerus uitae nec terminus esto.
Progeniem sine fine dedi, quam tempore toto
Aspicies, generi primus qui poneris auctor.
Pronepos eductos spargens per saecla nepotes
Viuentes numeret proauos inque ora parentum
Ducant annosos natorum pignora natos".
Tum lex coniugii toto uenerabilis aeuo
Intemerata suo seruabitur ordine cunctis.
Femina persistat de uiscere sumpta uirili
Coniugio seruare fidem: nec separet alter,
Quod iungit sociatque deus: cum patre relinquat
Et matrem iusto constrictus amore maritus.
Ista parentales non rumpant uincula curae,
Vita sed amborum carnem teneatur ad unam.
Taliter aeterno coniungens foedere uota,
Festiuum dicebat hymen castoque pudori
Concinit angelicum iuncto modulamine carmen.
Pro thalamo paradisus erat mundusque dabatur
In dotem et laetis gaudebant sidera flammis.
Est locus eoo mundi seruatus in axe
Secretis, natura, tuis, ubi solis ab ortu
Vicinos nascens aurora repercutit Indos.
Hic gens ardentem caeli subteriacet axem,
Quam candor feruens albenti ex aethere fuscat.
His semper lux pura uenit caeloque propinquo
Natiuam seruant nigrantia corpora noctem.
Attamen in taetris splendentia lumina membris
Captiuo fulgore micant uisuque nitente
Certior accrescit collatis uultibus horror:
Caesaries incompta riget, quae crine supino
Stringitur, ut refugo careat frons nuda capillo.
Sed magnum nostros quidquid perfertur ad usus,
His totum natura dedit telluris opimae.
Quidquid odoratum pulchrumque allabitur, inde est.
Concolor his ebeni piceo de fomite ramus
Surgit et hic, eboris munus quae porrigit orbi,
Informis pulchros deponit belua dentes.
Ergo ubi transmissis mundi caput incipit Indis,
Quo perhibent terram confinia iungere caelo,
Lucus inaccessa cunctis mortalibus arce
Permanet aeterno conclusus limite, postquam
Decidit expulsus primaeui criminis auctor,
Atque reis digne felici ab sede reuulsis
Caelestes haec sancta capit nunc terra ministros.
Non hic alterni succedit temporis umquam
Bruma nec aestiui redeunt post frigora soles,
Sic celsus calidum cum reddit circulus annum,
Vel densente gelu canescunt arua pruinis.
Hic uer adsiduum caeli clementia seruat;
Turbidus auster abest semperque sub aere sudo
Nubila diffugiunt iugi cessura sereno.
Nec poscit natura loci quos non habet imbres,
Sed contenta suo dotantur germina rore.
Perpetuo uiret omne solum terraeque tepentis
Blanda nitet facies, stant semper collibus herbae
Arboribusque comae: quae cum se flore frequenti
Diffundunt, celeri confortant germina suco.
Nam quidquid nobis toto nunc nascitur anno,
Menstrua maturo dant illic tempora fructu.
Lilia perlucent nullo flaccentia sole
Nec tactus uiolat uiolas roseumque ruborem
Seruans perpetuo suffundit gratia uultu.
Sic cum desit hiems nec torrida ferueat aestas,
Fructibus autumnus, uer floribus occupat annum.
Hic, quae donari mentitur fama Sabaeis,
Cinnama nascuntur, uiuax quae colligit ales,
Natali cum fine perit nidoque perusta
Succedens sibimet quaesita morte resurgit:
Nec contenta suo tantum semel ordine nasci,
Longa ueternosi renouatur corporis aetas
Incensamque leuant exordia crebra senectam.
Illic desudans fragrantia balsama ramus
Perpetuum pingui promit de stipite fluxum.
Tum si forte leuis mouit spiramina uentus,
Flatibus exiguis lenique impulsa susurro
Diues silua tremit foliis ac flore salubri,
Qui sparsus terris suaues dispensat odores.
Hic fons perspicuo resplendens gurgite surgit:
Talis in argento non fulget gratia, tantam
Nec crystalla dabunt nitido de frigore lucem.
Margine riparum uirides micuere lapilli
Et, quas miratur mundi iactantia gemmas,
Illic saxa iacent; uarios dant arua colores
Et naturali campos diademate pingunt.
Eductum leni fontis de uertice flumen
Quattuor in largos confestim scinditur amnes.
Euphraten Tigrinque uocant, qui limite certo
Longa sagittiferis faciunt confinia Parthis.
Tertius inde Geon, Latio qui nomine Nilus
Dicitur, ignoto cunctis plus nobilis ortu.
Cuius in Aegyptum lenis perlabitur unda
Ditatura suam certo sub tempore terram;
Nam quotiens tumido perrumpit flumine ripas
Alueus et nigris campos perfundit harenis,
Vbertas taxatur aqua caeloque uacante
Terrestrem pluuiam diffusus porrigit amnis.
Tunc inclusa latet lato sub gurgite Memphis
Et super absentes possessor nauigat agros.
Terminus omnis abest; aequatur iudice fluctu
Annua suspendens contectus iurgia limes.
Gramina nota uidet laetus subsidere pastor
Inque locum pecorum uiridantis iugere campi
Succedunt nantes aliena per aequora pisces.
At postquam largo fecundans germina potu
Lympha maritauit sitientis uiscera terrae,
Regreditur Nilus sparsasque recolligit undas,
Fit fluuius pereunte lacu: tum redditur alueo
Pristina riparum conclusis fluctibus obex,
Donec diuiduum spargens per deuia finem
Gurgite septeno patulum percurrat in aequor.
Sed cur dicatur tantum mundana latere
Vertex, Nile, tuus? nam qui nesciris ab ortu,
Non solus, sed quartus eris diffusus ab illo,
Despicit excelso qui flumina cuncta meatu
Ipsius atque pater pelagi supereminet omnes,
Quas montes, quas plana uomunt, quas nubila lymphas.
Quartus Physon erit, quem possidet India Gangen,
Motus odorifero quotiens qui uertice creuit,
Deciduas pulchro quas spargunt flumina luco,
Praelabens furatur opes et gurgite nostrum
Ducit in exilium; nam ripa largus utraque,
Amnibus ut nostris enodes ferre papyros
Aut scirpos algasque leues deducere mos est,
Excrementa trahens magnus sic ditia Ganges
Hoc etiam donat mundo, quod proicit alueo.
Interea primi, summus quos iunxerat auctor?
In paradisiaca ponuntur sede beati.
Tum rector tali proponit praemia lege:
"O summum factoris opus, quos sola creauit
Nostra manus, nasci cum cetera uoce iuberem,
Aspicitis, quanto pulcherrimus ubere lucus
Per multas famuletur opes? haec cuncta dabuntur
Ad uestros sine fine cibos, hinc esca petatur:
Sumite concessas fruges et carpite poma.
Hic operis dulci studio secura quiescat
Deliciisque fruens longaeuo in tempore uita.
Est tamen in medio nemoris, quam cernitis, arbor
Notitiam recti prauique in germine portans:
Huius ab accessu uetitum restringite tactum.
Nec uos forte premat temeraria discere cura,
Quod doctor prohibet: melius nescire beatis,
Quod quaesisse nocet. testor quem fecimus orbem,
Quod si quis uetitum praesumpserit arbore pomum,
Audax commissum mortis discrimine pendet.
Non immensa loquor; facilis custodia recti est.
Seruator uitam, finem temerator habebit".
Accipiunt iuuenes dictum laetique sequuntur
Spondentes cuncto seruandam tempore legem.
Sic ignara mali nouitas nec conscia fraudis
Incautas nulla tetigit formidine mentes.
At pater instructos sacrata in sede relinquens
Laetus in astrigeram caeli se sustulit aulam.