# Carmina 02 Vtitur interea uenturi nescia casus Libertas secura bonis fruiturque beata Vbertate loci. largos hinc porrigit illis Tellus prompta cibos: fruticis quin alter opimi Sumitur adsiduus tenui de caespite fructus. At si curuati fecundo pondere rami Mitia submittunt sublimi ex arbore poma, Protenus in florem uacuus turgescere palmes Incipit inque nouis fetum promittere gemmis. Iam si praedulces delectat carpere somnos, Mollibus in pratis pictaque recumbitur herba, Cumque uoluptati sacrum nemus offerat omnes Delicias opibusque nouis se praebeat amplum: Sic epulas tamen hi capiunt escamque requirunt, Compellit quod nulla fames nec lassa fouendo Indigus hortatur compleri uiscera uenter. Et nisi concessum libuisset noscere pastum, Esuries ignota cibos non posceret ullos Nullaque constantem fulcirent pabula uitam. Corpora nuda uident et mutua cernere membra Non pudet atque rudis foedum nil sentit honestas. Non natura hominis uitio, sed causa pudori est. Nam quaecumque bonus formauit membra creator, Vt pudibunda forent, carnis post compulit usus. Tunc mens intactos seruabat candida uisus, Angelicae qualis narratur gloria uitae Sidereas habitare domos qualemque redemptis Spondet reddendam mortis post tempora Christus, Quis neque coniugium curae nec foedere turpi Miscebit calidos carnalis copula sexus. Cessabit gemitus, luxus, metus, ira, uoluptas, Fraus, dolor atque dolus, maeror, discordia, liuor. Nullus egens, nullus cupiens, sed pace sub una Sufficiet cunctis sanctorum gloria Christus. His protoplastorum sensum primordia sacra Continuere bonis, donec certamine primo Vinceret oppressos fallacem culpa per hostem. Angelus hic dudum fuerat, sed crimine postquam Succensus proprio tumidos exarsit in ausus, Se semet fecisse putans, suus ipse creator Vt fuerit, rabido concepit corde furorem Auctoremque negans: "Diuinum consequar, inquit, Nomen et aeternam ponam super aethera sedem Excelso similis summis nec uilibus impar". Talia iactantem praecelsa potentia caelo Iecit et eiectum prisco spoliauit honore. Quique creaturae praefulsit in ordine primus, Primas uenturo pendet sub iudice poenas. Quandoquidem grauior talem sententia punit, Quem mirum cecidisse putes; nam crimen acerbat Auctor, in ignoto minor est peccante reatus Durius atque malum, quod maior fecit, habetur. Sed quod uiuaces pertendit in abdita sensus Quodque futura uidet rerumque arcana resignat, Angelici feruens superest natura uigoris. Horrendum dictu signisque notabile monstrum: Nam quidquid toto dirum committitur orbe, Iste docet scelerumque manus ac tela gubernat Pugnat et occultus per publica crimina latro. Et nunc saepe hominum, nunc ille in saeua ferarum Vertitur ora nouos uarians fallentia uultus. Alitis interdum subito mentita uolantis Fit species habitusque iterum confingit honestos. Apparens nec non pulchro ceu corpore uirgo Protrahit ardentes obscena in gaudia uisus. Saepe etiam cupidis argentum immane coruscat Accenditque animos auri fallentis amore Delusos fugiens uano phantasmate tactus. Nulli certa fides constat uel gratia formae: Sed quo quemque modo capiat teneatque nocendo, Opportuna dolis clausaeque accommoda fraudi Sumitur exterior simulata fronte figura. Maior adhuc etiam saeuo permissa potestas, Vt sanctum fingat: dudum collata creato Sic natura ualet, rectam quam condidit auctor, Sed post ad prauos subuersor transtulit usus. Vidit ut iste nouos homines in sede quieta Ducere felicem nullo discrimine uitam, Lege sub accepta famulo dominarier orbi Subiectisque frui placida inter gaudia rebus: Commouit subitum zeli scintilla uaporem Excreuitque calens in saeua incendia liuor. Vicinus tunc forte fuit, quo concidit alto, Lapsus, et innexam traxit per prona cateruam. Hoc recolens casumque premens in corde recentem Plus doluit periisse sibi, quod possidet alter. Tum mixtus cum felle pudor sic pectore questus Explicat et tali suspiria uoce relaxat. "Pro dolor hoc nobis subitum consurgere plasma Inuisumque genus nostra creuisse ruina! Me celsum uirtus habuit, nunc ecce reiectus Pellor et angelico limus succedit honori. Caelum terra tenet, uili compage leuata Regnat humus nobisque perit translata potestas. Non tamen in totum periit: pars magna retentat Vim propriam summaque cluit uirtute nocendi. Nec differre iuuat: iam nunc certamine blando Congrediar, dum prima salus experta nec ullos Simplicitas ignara dolos ad tela patebit. Et melius soli capientur fraude, priusquam Fecundam mittant aeterna in saecula prolem. Immortale nihil terra prodire sinendum est, Fons generis pereat, capitis deiectio uicti Semen mortis erit. pariat discrimina leti Vitae principium. cuncti feriantur in uno: Non faciet uiuum radix occisa cacumen. Haec mihi deiecto tantum solacia restant. Si nequeo clausos iterum conscendere caelos, His quoque claudantur. leuius cecidisse putandum est, Si noua perdatur simili substantia casu. Sit comes excidii, subeat consortia poenae Et, quos praeuideo, nobiscum diuidat ignes. Sed nec difficilis fallendi causa petetur: Haec monstranda uia est, dudum quam sponte cucurri In pronum lapsus: quae me iactantia regno Depulit, haec hominem paradisi limine pellet". Sic ait et gemitus uocem clausere dolentis. Forte fuit cunctis animantibus altior astu, Aemulus arguto callet qui pectore, serpens: Huius transgressor de cunctis sumere formam Eligit aerium circumdans tegmine corpus Inque repentinum mutatus tenditur anguem: Fit longa ceruice draco, splendentia colla Depingit maculis teretisque uolumina dorsi Asperat et squamis per terga rigentibus armat. Qualis uere nouo, primis cum mensibus aestas Praemittit laetos post frigora pigra tepores, Euadens ueterem reparatis motibus annum Et siccum nitido discingens corpore tegmen Procedit coluber terrarumque abdita linquens Perfert terribilis metuendum forma decorem: Dira micant oculi; tum lumine uisus acuto Laetior optatum discit consuescere solem; Nunc simulat blandum, crebro ceu carmine fauces Ludunt et trifidam dispergunt guttura linguam. Ergo ut uipeream malesuada fraude figuram Induit et totum fallax processit in anguem, Peruolat ad lucum; nam forte rubentia laeti Carpebant iuuenes uiridi de palmite mala. Tum ueritus serpens, firma ne mente uirili Non queat iniecto subuertere corda ueneno, Arboris erectae spiris reptantibus alto Porrigitur tractumque suum sublimibus aequans Auditum facilem leni sic uoce momordit. "O felix mundique decus pulcherrima uirgo, Ornat quam roseo praefulgens forma pudore, Tu generi uentura parens, te maximus orbis Expectat matrem: tu prima et certa uoluptas Solamenque uiri, sine qua non uiueret ipse Vt maior, sic iure tuo subiectus amori Praedulcis coniunx, reddes cui foedere prolem. Vobis digna datur paradisi in uertice sedes, Vos subiecta tremit famulans substantia mundi: Quod caelum, quod terra creat, quod gurgite magno Producit pelagus, uestros confertur in usus. Nil natura negat, datur ecce in cuncta potestas. Nec equidem inuideo, miror magis. ut tamen una Contineat liber dulci super arbore tactus, Scire uelim, quis dira iubet, quis talia dona Inuidet et rebus ieiunia miscet opimis?" Haec male blanditam finxerunt sibila uocem. Quis stupor, o mulier, mentem caligine clausit Cum serpente loqui, uerbum committere bruto? Non pudet, ut uestram praesumat belua linguam? Et monstrum pateris responsumque insuper addis? Ergo ubi mortiferum seductilis Eua uenenum Auribus accipiens laudi consensit iniquae, Tunc ad serpentem uano sic ore locuta est: "Suauibus o pollens coluber dulcissime dictis, Non, ut rere, deus nobis ieiunia suasit Nec prohibet largo curari corpora pastu. Ecce uides epulas, totus quas porrigit orbis: Omnibus his licito genitor promptissimus uti Praestitit et totas uitae laxauit habenas. Haec sola est nemoris medii, quam perspicis, arbor Interdicta cibis, haec tantum tangere poma Non licitum, diues praesumit cetera uictus. Nam si libertas temeraret noxia legem, Iurans terribili praedixit uoce creator Quadam nos statim luituros morte reatum. Quid uocitet mortem, tu nunc, doctissime serpens, Pande libens, quoniam rudibus non cognita res est. Callidus inde draco et leti tum sponte magister Interitum docet et captas sic fatur ad aures: "Terroris uacuum formidas femina nomen. Non ueniet uobis rapidae sententia mortis: Sed pater inuisus sortem non contulit aequam Nec uos scire dedit, sibimet quae summa reseruat. Quid iuuat ornatum comprendi aut cernere mundum Et caecas misero concludi carcere mentes? Corporeos pariter sensus oculosque patentes Sic brutis natura creat, sol omnibus unus Seruit et humano non distat belua uisu. Consilium mage sume meum mentemque supernis Insere et erectos in caelum porrige sensus. Namque hoc, quod uetitum formidas tangere, pomum Scire dabit, quaecumque pater secreta reponit. Tu modo suspensos tantum ne contine tactus, Nec captiua diu frenetur lege uoluptas. Namque ubi diuinum libaueris ore saporem, Mox purgata tuo facient te lumina uisu Aequiperare deos, sic sancta ut noxia nosse, Iniustum recto, falsum discernere uero". Talia fallaci spondentem dona susurro Credula submisso miratur femina uultu. Et iam iamque magis cunctari ac flectere sensum Incipit et dubiam leto plus addere mentem. Ille ut uicino uictam discrimine sensit, Atque iterum nomen memorans arcemque deorum Vnum de cunctis letali ex arbore malum Detrahit et suaui pulchrum perfundit odore. Conciliat speciem nutantique insuper offert Nec spernit miserum mulier male credula munus; Sed capiens manibus pomum letale retractat. Naribus interdum labiisque patentibus ultro Iungit et ignorans ludit de morte futura. O quotiens ori admotum compuncta retraxit Audacisque mali titubans sub pondere dextra Cessit et effectum sceleris tremefacta refugit! Dis tamen esse cupit similis serpitque uenenum Ambitione nocens. rapiunt contraria mentem Hinc amor, inde metus: pulsat iactantia legem Interdumque etiam lex subuenit. aestuat anceps Diuidui cordis dura inter proelia fluctus. Nec tamen incentor desistit fallere serpens Ostentatque cibum dubiae queriturque morari Et iuuat in lapsum pendentis prona ruinae. Vt tandem uictae grauior sententia sedit Aeternam temptare famem per criminis escam, Serpentem satiare cibo, quem sumeret ipsa, Adnuit insidiis pomumque uorata momordit. Dulce subit uirus, capitur mors horrida pastu. Continet hic primum sua gaudia callidus anguis Dissimulatque ferum uictoria saeua triumphum. Ignarus facti diuersa parte reuertens Adam diffusi laetus per gramina campi Coniugis amplexus atque oscula casta petebat. Occurrit mulier, cui tunc audacia primum Flabat femineos animosa in corda furores. Et sic orsa loqui, semesum namque gerebat Adseruans misero pomum exitiale marito. "Sume cibum dulcis uitali ex germine coniunx, Quod similem summo faciet te forte tonanti Numinibusque parem. non hoc tibi nescia donum, Sed iam docta feram. primus mea uiscera gustus Attigit audaci dissoluens pacta periclo. Crede libens, mentem scelus est dubitasse uirilem, Quod mulier potui. praecedere forte timebas, Saltim consequere atque animos attolle iacentes. Lumina cur flectis? cur prospera uota moraris Venturoque diu tempus furalis honori"? Haec effata dabat uicturae fercula mortis, Intereunte anima letum dum crimina pascunt. Accipit infelix malesuadi uerba susurri Inflexosque retro deiecit ad ultima sensus, Non illum trepidi concussit cura pauoris Nec quantum gustu cunctata est femina primo: Sed sequitur uelox miseraeque ex coniugis ore Constanter rapit inconstans dotale uenenum Faucibus et patulis inimicas porrigit escas. Vix uno pomum libauerat horrida morsu Ingluuies summumque dabat uix esca saporem: Ecce repentinus fulgor circumstetit ora Lugendoque nouos respersit lumine uisus. Non caecos natura dedit nec luminis usu Priuatam faciem peperit perfectio formae. Nunc mage caecus eris, cui iam non sufficit illud Noscere, quod tantus uoluit te nosse creator. Ad uitam uobis cernendi facta facultas: Vos etiam letum uestra sed sponte uidetis. Tum patuisse gemunt oculos; nam culpa rebellis Fulsit et obscenos senserunt corpora motus. Tum primum nudos (dubium, quid dicere possim) Extinctus natusne pudor circumspicit artus. Erubuit propriae iam mens sibi conscia culpae Pugnauitque suis carnis lex indita membris. Namque hinc posteritas uitiato germine duxit Artibus illicitis cognoscere uelle futura Arcanisque sacris tardos immittere sensus, Edita uel caelo uel taetro mersa profundo Rimari et cautas naturae irrumpere leges; Quaerere nunc, astris quo quisquam sidere natus, Prospera quam ducat restantis tempora uitae, Dissimilem paribus prouentum dicere signis; Nec non et geminos uno sub tempore fusos, Quos indiscretus luci produxerit ortus, Motibus aduersis uaria sub sorte notare; Indigetes quosdam stellis adscribere diuos, Iunior antiquis aetas quos protulit astris: Atque infernali iam dudum nocte sepultis Vana per immensum disponere nomina caelum. Iam magicam digne ualeat quis dicere fraudem Occultas tacito temptantem pectore uires, Diuinis iungi uirtutibus et cupientem? Legifer ut quondam uates sub rege superbo, Dum noua monstraret iussi miracula signi, Commouit liuore magos" ut talia temptent Accumulentque suas zelo feruente ruinas: Illis suppeteret recta si sorte potestas, Demere, non etiam festinent addere monstra; Aemula sed signis tantum, non uiribus aequa, Quod remouere nequit, duplicauit iustius ira. Hinc est, laudato possunt quod crimine Marsi, Cum tacita saeuos producunt arte dracones Absentes et saepe iubent confligere secum. Tunc ut quisque grauem bello persenserit hydrum Aspidis aut durae clausas cognouerit aures, Concutit interius secreti carminis arma: Protenus et lassis uerbo lactante uenenis Mox impune manu coluber tractatur inermis Et morsus tantum, non uirus in angue timetur. Interdum perit incantans, si callida surdus Adiuratoris contempsit murmura serpens. Hoc quoniam de matre trahunt et origine prima, Anguinae fraudis quod sic linguaeque periti, Mutua per carmen reddunt commercia fandi. Nec minus his pulsat contraria cura saluti, Angit praescitus ducti quos terminus aeui: Cum tamen eductas infernis sedibus umbras Colloquium miscere putent et nota referre. Spiritus erroris sed qui bacchatur in illis, Ad consulta parat uanis responsa figuris. Et ne porrecto dicantur singula uerbo, Praesenti illusus damnabitur ille perenni Iudicio, quisquis uetitum cognoscere temptat. Nec iam sola fuit scrutatrix Eua malorum: Dicam nunc aliam, tali quae peste laborans Et coniuncta uiro proprium non uicerit Adam. Peccandi quasdam feruor succenderat urbes Ciuica permittens laxatis crimina frenis. Incestus pro lege fuit totumque libido Ius habuit, regni sedem metata uoluptas Indigenas populos domina sub carne tenebat: Et scelerum studio, fida quod plebe localis Dudum parendi promptis res publica iussit, Abstinuisse nefas et non peccasse pudendum Credebant omnes, facinus quos iunxerat omne. Talibus offensus iudex atque arbiter orbis Cum fureret flammasque loco finemque pararet, Quendam dissimilem cunctis tectoque latentem, Qui tunc forte fuit propria peregrinus in urbe, Atque inter multos solum sic alloquitur Loth: "Oppida lasciuo iam dudum plena furore Respergunt caelum maculis nostrasque fatigant Quamuis obstructas scelerum clamoribus aures. Imminet exitium, tellus succensa reatu Ignibus ardebit, restinguet fulminis imber, Quae non extinxit feruentia crimina fletus. Ipsa in perpetuas soluetur terra fauillas, Quae uiuos cineres et post incendia seruans Sicque solum fingens, leuiter si calce teretur, Ad minimum fugiens discedet pallida tactum. Tu nunc linque domum, perituras desere terras Et rea cum dignis subsidant arua colonis. Nec tete impendens letum coniunxerit illis, Non iunxit quos uita. Tibi solacia coniunx Praebeat, hac tantum socia Contentus abito. Accelerate fugam, tendatur tramite recto. Neu subuertendas quisquam respexerit urbes. Vos nescite malum; poenas, quicumque subibit, Aspiciat mortisque suae spectacula secum, Qui meruere, ferant; saluandis terror abesto". Haec pater. ast illi properant abscedere terra Inciduntque moras crudeliaque arua relinquunt. Coeperat obduci uictum caligine densa Atque ignota prius demittere murmura caelum. Nec sic, ut tonitru crebro cum percitus aether Ostentat pauidis innoxia fulmina terris; Sed prorsus finale malum stridore minaci Taetra per aelios mittebat signa tumultus. Tendebant moniti simul et mandata tenentes Concessam rectis ad sedem uultibus ibant. Callidus alta petens sed qui subuerterat Euam Serpens femineam consuetus tangere mentem, Hic quoque formidans animum temptare uirilem Coniugis inspirat uotis, ut nosse ruinas Vellet et euasas uisu deprendere clades. O demens animi! cur iam non sufficit unam Subcubuisse dolo: caruit iam parte bonorum, Qui mala cognouit. si non exempla priorum Terrent, exemplum fies nostroque timori Vel post te pereat secreti dira cupido. Illicitum quod scire fuit uetitumque tueri, Respiciens tantum nec narratura uidebis. Ergo ubi maiorem uicina ex urbe tumultum Accepit mulier, uultum tunc flexa retortum Vix primo in uisu restrictis motibus haesit, Cernere desistens, cum coeperat. inde gelato Sanguine marmoreus perfudit uiscera torpor; Diriguere genae, pallor nouus inficit ora. Lumina non clausit, non saltim concidit illo Pondere, quo pulsant demissa cadauera terram, Sed stetit horrendo perlucens massa nitore Seruauitque suam species decepta figuram. Nec facile ut nosses, uitrum, lapis anne metallum Succedens homini, si non sal fauce notetur. Ex tunc insipido mulier praeuenta reatu Plus salsum sine mente sapit, quae pungere sensus Exemplique potest salibus condire uidentes. Hoc tamen hic magnum, quod non inflectitur iste Nec sequitur sociam fortis nec uincitur Adam. Credo equidem melius, quod non occurrerit uxor Enarrare uiro. nam si comperta referret, Forsan et hunc uisu suasisset temnere iussa, Ceu proprium gustu fecit primaeua uirago: Quae postquam sese pariter comitemque fefellit, Et nondum natam percussit uulnere prolem. Tum uictor serpens certamine laetus ab ipso, Puniceam crispans squamoso in uertice cristam, Iam non dissimulans, quem presserat ante, triumphum Acrior insultat uictis et taliter infit: "En diuina manet promissae gloria laudis. Quidquid scire meum potuit, iam credite uestrum est; Omnia monstraui sensumque per abdita duxi Et quodcumque malum sollers natura negabat, Institui dextrisque dedi coniungere laeuum. Istinc perpetua uosmet mihi sorte dicaui. Nec deus in uobis, quamquam formauerit ante, Iam plus iuris habet: teneat, quod condidit ipse; Quod docui, meum est; maior mihi portio restat. Multa creatori debetis, plura magistro". Dixit et in media trepidos caligine linquens Confictum periit fugiens per nubila corpus.