Carmina 05 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.ALC.AVIT.Carm05 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Carmina 05
Hactenus in terris undas potuisse canenti Terram inter fluctus aperit nunc carminis ordo. Illic diluuium quos perderet, ante petiuit, Nunc ad diluuium pleno succensa furore Sponte sua current periturae milia gentis. Sed non, ut dignum tanti praeconia facti Eloquium captent: diuina in laude uoluntas Sufficit et famulo monstrari munere uotum. Quod si quis nequeat uerbis persoluere grates, Non minimum uirtutis habet uel credere gestis, Signa per electos quae porrexere priores. In quibus excellit longe praestantius illud, Quod pelago gestum rubro celeberrima perfert Scriptorum series, in cuius pondere sacro Causarum mage pignus erat pulchramque relatu Pulchrior exuperat praemissae forma salutis, Historiis quae magna satis maiorque figuris Conceptam grauido peperit de tegmine uitam. Sustinuit duros externa in sede labores, Cum Pelusiacae seruiret subdita genti, Plebs oppressa diu: densi quam pondere caeni Et laterum numeris operis mensura diurni Afflictam saeui uexabat fraude tyranni. Inuisam sibimet frendens qui crescere turbam, Augeri doluit famulos; nam iusserat, ut lux Vidisset quoscumque mares, mox docta necaret Omnis anus natumque premat sollertia sexum. Sed tamen auersae fugerunt talia matres Atque interdictos detrectant perdere fetus, Persistente deo plebem diffundere sanctam: Quoque magis mens caeca trahit crudelia uota, Hoc plus adcrescunt tenerae primordia gentis. Viderat interea genitor de sede superna Afflictamque manum placido prospexerat ore. Iam sacer innocuas dederat de fomite flammas Et rubus in rubeo uiridis permanserat aestu: Quo signo spinas nostrae feruescere mentis Et lucere, pium qui non consumeret, igne Deuotus nosset sanctis in cordibus ardor. Ilicet electi uates mandata ferebant, Depromit regi cum primus talia Moyses: "Seruitii longo lassatam pondere plebem, Oppressos cophinis umeros attritaque colla Quasque opus adsiduum fecit durescere palmas Laxandi iam tempus adest: dimitte precantes Tandem caelesti domino persoluere uota Et complere datos patrio moderamine ritus". Ille fremens inquit: "Quae tanti causa tumultus Quisue nouus populum deus exigit omine misso? Scilicet haec uacuae tangunt caelestia curae, Vt dominus dominis famulos nunc tollere priscos Vellet et ad tumidos mittat mandata rebelles. Quis deus iste foret, cui me parere necesse est? Aut sceptris celso quid formidabile regi? Sed uestras nimium seducunt otia mentes: Et nisi laxatos requies concessa foueret, Nulla superuacuis tererentur tempora uerbis. Quae si castigans restringat sarcina maior, Illicitus uetitum conari desinet ausus. At uos, signifero qui talia uota ducatu Instruitis uanoque gregem subuertitis ore, Conspectus uitate meos uultumque cauete. Ditem namque Pharon uel pollentissime cursus Testor Nile tuos et diuae uocis Anubem, Cum rabidus latrat, iam non impune futurum, Si nostrum rursus repetant haec dicta tribunal". Virgam forte manu gestabat legifer heros, Quo baculo nitens gressum tum dextra regebat; Excutit hanc ualido proiectam comminus ictu. Tum, mirum dictu, commotum serpere lignum, Non insensibiles ceu promit palmite ramos Vita mouens tantum, quos praestat crescere fructus: Sed flexu reptans mutati et corporis usu Sensum animamque gerens coepit decurrere uirga. Mox anguem formata refert. conterritus haesit Aeternumque niger tunc palluit ore tyrannus. Sed ne confusum tali succumbere signo Cerneret adsistens uultu nutante satelles, Dissimulat summo rem gestam credere iussu. Nec diuina uolens, hominum sed facta putari Praecipit, ut quoscumque magos uel carmina doctos, Illicitam diris temptantes fraudibus artem, Aegypti longinqua darent hostilia, cogens Murmure funereo faciat monstrare minister. Vndique tunc iussi concurrunt et medicatas Armant quisque suas noto phantasmate uirgas. Dant iactae uanas species anguesque putati Illusos terrent oculos fallente figura. Nec longum tumuere magi: consumitur omne, Quod fecisse rati. fictos namque arte dracones Primus adhuc mordax absorbuit ore cerasta. Postquam uirtutis clausit spectacula Moyses Victorisque tenens caudam tellure leuauit, Decedit serpens ligno uultusque recedit, Diriguere uagi durato corpore flexus. Quid multis? fit uirga prior, qua deinde sacerdos Plurima succiduo monstrauit tempore signa. Hinc dirum frendens Pharaonis conscius ardor, Diuinae incipiens per cuncta resistere dextrae Et, quae cognoscens, nolens tamen ipse fateri, Protenus expulsos iussit discedere uates. Illi diuinas pulsant cum fletibus aures, Vt fremitus gentis tandem frenetur iniquae, Quam grauius saeuam monitus fecere superni, Ipsis quin etiam caelestibus arma minantem. Tum pater accipiens gemitus lacrimasque precantum Taliter hortatu blando solatur amaros. "Ne tantum uacuo submittite corda timori, Plebs mea, quam toto mundi de corpore sumptam Elegi et propria solam mihi sorte sacraui. Iam nunc cernetis, quanto primordia uestra Prosequar auxilio saeuos ac persequar hostes. Ducam sublimem portenta per omnia dextram. Nec uolet in paucis Pharius rex cedere signis, Longius ut duram uincant miracula mentem. Post haec laxatos quin et discedere coget Expelletque solo: quod nunc negat, ingeret ultro. Ibitis ad magnas post fortia proelia sedes, Qua uocat expectans praefertilis ubere terra Et claras uictis condetis gentibus urbes. Vos modo promissis tantum confidite donis Et, quos deposcent ingentia facta labores, Laeta ferat uirtus seseque ad prospera seruet". Talibus auditis melior spes accipit illos. Attollunt animos palmasque ad sidera tendunt Concipiuntque fidem uotis gratesque rependunt. Postera lux dubios primum praemiserat ortus Et successorem depulsa nocte ferebat Insistens aurora diem: tum flumina sanguis Imbuit et subito maduerunt arua cruore. Sed non hoc minimis portentum contigit undis, Fluuiorum rex ipse rubet nec lumine prisco Nilus agit proprium, quem sumpsit fonte, nitorem. Quin magis auerso, ne tangat pristina, Nilo Sanguis in extremum certans manare canalem Carnosus, non carnis erat nec corpore fusus, Aut strages quam multa simul quo uulnere possit Lympharum damnum proprio supplere cruore. Naribus obstructis pressi uinctoque natatu Interiere simul peregrini in gurgite crasso Auxeruntque suo saniem de funere pisces. Et fortasse rear cladis mortisque futurae Sanguinis indicio iam praecessisse ruinam, Hoc ipsum ni poena foret; nam scilicet omne Aegypti spatium, uel quo patet ampla Canopus, Mox inter pingues sitiens defecerat undas, Si non omnipotens celerem super arua medellam Spargeret et nitidos reuocaret uallibus amnes. Tum uero ut requiem pestis subducta reduxit, Effertur rursus dilata morte tyrannus Et uix euasum contemnens mente flagellum Innocuam flagris persistit subdere gentem. At quid per cunctam stilus aestuet ire superbi Perfidiam caesi numerans periuria regni? Sed tamen extorquent uarium mendacia monstrum Vndaque uicino uixdum purgata cruore Ranarum foedis texit cantatibus urbes. Complentur cellae, strati, penetralia, mensae, Sustinet innumeros regalis purpura saltus Atque premens homines frendet succumbere ranis. Quarum mox cumulis tonitru feriente subactis Congestisque sonans muscarum nubis ad auras Exiit infecto corrumpens aere flatus, Illic quas scinifes uocitant. quantosque uolatus Pendula committunt leuibus corpuscula uentis Pinnarumque uices peragunt stridentibus alis: Fundunt se pariter turbataque moenia complent. Et licet immersis defigant uulnera rostris, Plus horror quam poena mouet. sed tollit et istam Ventus agens, cessat laxata molestia paulum Confestim cessante metu nec longius ira Sentitur, quam plaga calet: sed peste remota Succedunt aliae grauius. consumitur omne Iumentum cunctosque greges nox abstulit una. Nec tantum damnosa reos portenta fatigant: Vertitur ad carnem, quae suscitet ira dolores. Insidunt penitus turgentia uulnera membris Et sacer incubuit percussis artubus ignis. Creditur hic etiam casu contingere languor: Sed morbus mentis discrimina corporis urget. Praeterit ille dies: tum demum luce secuta Concutitur caelum tonitru nubesque coactae Terribili splendore micant: ferit omnia fulgor Fulmen agens, totas uno sub tempore mortes Aethere turbato terris elementa minantur. Ignibus inseritur praegrandis pondere grando, Non ut nube solet terris nimbosa uenire: Sed quemcumque cadens ut deprimat atque ruinam Pondere uel solo faciat. coniungitur ergo Grandineum flammis feruentibus aere frigus Et natura neci seruans assignat utrumque. Hic primus stragem sparsis dat mortibus imber: Exim restantem surgit consumere fructum Brucus et excusso confidens crure lucusta. Hoc sed docta malis et iam discrimine crebro Tamquam lene satis callosa superbia duxit. Insequitur uelox, grauius quae uindicet, ira. Caecas mane nouo surgens sol sparserat umbras Et laetus iubaris splendebat fronte sereni, Cum surgens mediam nubes se porrigit atra Nascentemque diem depulso lumine clausit. In molem nox densa coit, perit obrutus aer Palpantesque manus densas sensere tenebras Atque repercussus uexatur anhelitus aeger: Et si sopitos flando quis suscitet ignes Aut flammas excire uelit, compressa necantur Lumina nec uibrant restrictos pondere motus. Quo quemcumque loco tenebrosus repperit horror, Continuit, uidit nullum nec uisus ab ullo est. Squalentes pariter uiuentia milia credas Infernas intrasse domos aut forte reuulsa Obice terrarum patriam sordentis abyssi Migrasse in superos ac mundum luce fugata Sub leges misisse suas. tres perdidit ista Nocte dies dignis pendens periuria tellus. Istaec damnati; nam cetera fulgidus orbis Continet et solitos distinguunt tempora cursus. Moyses interea lacrimas, ieiunia, uota Continuat precibusque frequens ac peruigil instat, Maioris natu fultus solamine fratris. Instruit hos sacris simul informatque creator, Mystica sollemnem quo pandat uictima ritum. "Cernitis, ut multa desudans clade reatum Aegyptus contrita gemat satis undique tacta, Sed tamen immota perstans ceruice rebellis? Nec portanda diu praecedunt ista ruinam. Aegrotat, quodcumque tumet, nec sana superbo Causa subest, iunctum monstrat mens turgida letum. Vnus adhuc restat, qui uindicet omnia, luctus Postque nouem decima percellat caede merentes. Vos modo perpetuos sacrorum discite mores Cultibus et propriis mansura lege tenete. Mensibus in cunctis, orbis quos circinat anni, Iste caput princepsque foret, quem nomine belli Gentiles uocitant, uos tantum dicite primum: Lunaque bis septem cum fecerit addita noctes. Vespere tum sero dabitis primordia sacris. Sumite mansuetum perfecti temporis agnum, Qui careat macula et purum det corpore uellus. Hoc animal festis mactabitis, huius utrumque Signabit sanguis nitido de corpore postem. Hoc dabit indicium seruandae cura salutis, Cum percussor aget tacitam sine uulnere caedem; Perspiciat sacro limen maduisse cruore Hoc tantum transire uolens. distantia talis Custodiet uestras sparsis a mortibus aedes". Sic nos, Christe, tuum saluet super omnia signum Frontibus impositum: sic sanguis denique sanctus, Tunc praemonstrati dudum qui funditur agni, Oribus infusus postes lustrasse tuorum Inter labentis feruentia funera mundi Credatur casuque tuos discernat ab omni, Dum non signatos percurrit funere mucro. Tu cognosce tuam saluanda in plebe figuram, Vt, quocumque loco mitis mactabitur agnus Atque cibo sanctum porrexerit hostia corpus, Rite sacrum celebrent uitae promissa sequentes. Fermento nequam duplici de corde reuulso Sincerum nitidae conspergant azyma mentis. Finierat rector leges et foedera festi Paschalis mandare uiris, quod protenus omnes Arripuere simul. peragunt conuiuia laeti Sollemnisque nouo cultu disponitur esus, Transeat ad seros quae condita forma nepotes. Nox erat et mediam carpebant cuncta quietem Vmbraque libratas iamiam diuiserat horas: Ecce uenit tacito per dira silentia motu Angelus, exerto missus qui saeuiat ense: Nec confusa datur subiti sententia leti, Omne malum sed sorte cadit longeque uidetur, Quem petat in tenebris praefixi funeris ordo: Maiores natu pereunt florique leguntur Ad mortem, primos luci quos edidit ortus. Cum dominis famuli pereunt natique potentum Permixta cum plebe cadunt, sic uilis, ut ille Quem celsi tenuit molientem purpura fulcri. Haec nuda tellure iacent, haec serica uelant. Disparibus stratis sternuntur corpora leto. Non quemquam mors aequa timet, non excipit ullos, In uiuis tantum qui discernuntur, honores. Pauperis ad fletum nulla pietate mouetur; Ditibus ut parcat, nullo corrumpitur auro. Aegrotum sanus, longaeuum iunior ante Migrat: huic soli debet confidere nemo. Hoc tantum tamen est, sibimet quo mortua distent, Viuant ut meritis, qui complent tempora sorte. Hic numquam penitus morti licet; auferat etsi Iure potestatis lutea compage creatum, Semine mortali genitum terraeque reductum: Iustorum in factis leto nil ceditur ulli. Ergo ut percussas suboles confusa repente Aula uidet, currunt flentes ad funera matres; Mors patet et mortis non paret uulnere causa. Pectora contundunt pugnis crinesque reuellunt Vnguibus et nigras festinant scindere malas. Nec dominos planxere diu, mox occupat omnes Luctus quamque suus, sonat unus in aethere clamor Non uno ex fletu. coniungit uoce tumultum Nulla uacans a morte domus. tum lumine multo Omni curatur populosum funus in urbe. Iustitium iustum cogit maerere merentes. Et dum quis proprio seruat lamenta dolori, Exequias tardant luctus inhumataque turba Dilata iacuit tantisper sorte sepulchri. Et nisi iam tandem uacuos et honore carentes Vel nuda tellure locet uel concremet igni, Vix collecta manus, quae tantos clauderet urna. Tum regem circum commoto murmure sistit Maesta cohors humiles depromens uoce querellas. "Heu nimium nostris aduersa potentia rebus Hebraeum populi, totiens cui uindice dextra Militat omne malum, totus cui denique mundus Pugnat et irato succedunt prospera caelo. Vis quaedam secreta dei maiorque potestas Haec in sceptra furit gentemque ulciscitur ipsam Orbis iactura: solos pereuntia saluant Victores elementa suos redimuntque cadendo. En iacet Aegyptus nec iam reparabilis ultra. Atque utinam poenas uiuis damnumque per arua Ferret adhuc diuina manus nec funere tanto Deceptam subita uacuasset caede Canopum! Tandem parce solo causasque expelle ruinae, Dum leuior strages, dum quisquam luce tenetur, Dum superest, qui terga premat, qui limite trudat Et, nequam si forte uelint ex corde morari, Non sinat eiecto depellens hospite cladem. Permoueat noster natorum funere luctus, Permoueat te forte tuus: uel pauca superstent Pignora, quae tantos tergant seruata dolores Et detruncatae reparent dispendia gentis". His dictis lacrimas populus dedit. ipse superbus Frangitur ad fletum princeps uictumque fatetur. Haec perturbata sed dum tractantur in aula, Hebraei uatum studio monitisque supernis Optima quaeque sacris fingunt epulisque requiri; Vasaque, sollemnis quae poscat plurima cultus, Ornamenta etiam uestesque, monilia, gemmas Vt reddenda petunt: nec tardus commodat hospes Ditat et ignorans trepidam manus aemula plebem. Quae iam digna tuis pandantur laudibus ora, Summe pater, qui tam saeuo sic uteris hoste? Adnuit aduersus, largitur munera nolens, Quae tecum dimisse feras: nec soluere tantum Sufficit oppressos, opibus ditantur euntes Thensaurosque nouos libertas reddita sumit. Inter feruentes inimica in sede furores Praedatur dominum fugiens fallitque uidentem. Praesentem uacuat; non tam discedere pulsos Quam laetos migrare putes. portantur auari Sic Pharaonis opes: quem tunc mercede soluta Seruitii longum credas taxasse laborem Nonnumquam rectis et, quae contraria, prosunt Et, quae laeua malus uoluit, mutata recurrunt In dextrum uertente deo solosque nocentes Vis odii perimens meditata in uulnera ducit Et partos fratri laqueos incurrere cogit. Egressi interea trepido de rege ministri Compellunt celerare fugam coguntque uolentes, Praecipitant alacres et festinantibus instant Pellendasque putant pulsa cum gente ruinas. Iam prope centenum compleuerat aduena lustrum In regnis, Aegypte, tuis, ex tempore quondam Quo priscus patriarcha Iacob perduxerat illic Bis sena cum prole domum carosque nepotes, Quo per fecundum creuerunt milia patrem. Procedit tandem populus moxque agmine iuncto Diram linquit humum tenebrisque ac luctibus orbam. Nam uicina dies nondum produxerat ortus. Haec nox festa deo redeuntibus annua sacris, Haec genti sollemnis erit, quae soluitur hoste. Primo conspicuus fulgebat in ordine ductor Legifer adiuncto praecedens agmina fratre. Post quos belliferae disponunt arma cohortes Ducunt et ualidas instructo robore turmas. Arma ferunt umeris, enses per cingula laeuo Dependent lateri, presso tum uertice cassis Fulget et albenti certat lux ferrea lunae. Nituntur iaculis alii clipeosque sinistris Voluunt et rapido meditantur bella rotatu. Gaudet pars etiam pharetris uolucresque sagittas Hostis in occursum mittendis mortibus aptat, Aut si forte uirum fugientia terga sequatur, Vt pinnata leues transmittant spicula uentos. Incedit pauidum postrema per agmina uulgus Non impar numero, caelum cum pingitur astris Aestuat aut motus pelagi crispantibus undis, Litore uel quantas conuerrit fluctus harenas Vel quantis stillant umentia nubila guttis. Mirantur Pharii satrapae nec credere tantum Se potuisse uident: placet eiecisse tot hostes. Sed non haec acies acie saluabere ferri. Quamlibet innumeris peditum stipere cateruis, Vnus pugnabit cunctis pro milibus auctor. At populus lento moderatus tramite gressum Arreptum carpebat iter, praecedere tantum Aggressis ducibus, quantum uel tarda senectus Vel rudibus reptans infantia sustinet annis, Ne praematurus fragilem contristet eundo Aetatem sexumque labor. sic cuncta supernus Dispensat nutus plebique adsistit ouanti. Ergo ubi signatis sederunt milia castris Armatusque pedes uulgus uallauit inerme, Vespere tum primo stanti adsimulata columnae Insistens puro resplenduit aethere flamma: Non tamen ut moto dirum micat ignis in axe, Prodita cum terris caeli portenta minantur Seu morbis tristem bellisque aut cladibus annum: Sed radiis fulgens et lumine candida laeto Ostendit nitidum castris mirantibus ignem. Diffugiunt tenebrae uicinaque sidera cedunt Et latuit rutilis oppressus fulgor in astris. Obstipuere uiri primum, perterruit omnes Incussitque metum nouitas, tum luminis usus Paulatim caeleste iubar commendat amori. Maxima nocturnas iam pars exegerat horas Et uoluenda dies instabat sorte propinqua: Cunctorum ante oculos per caelum uisa moueri Arripuitque uiam populo spectante columna. Protenus hanc patres sancti sensere sequendam, Esse ducemque ducum: laeti mox praesule tanta Abrupere moras, castris excedere certant. Tunc, ut quaeque tribus primum sortita laborem, Ordine carpit iter, sequitur tum cetera pubes. Haec inter clarum rediens lux pandit olympum, Flammea pallescit conspecto sole columna. Vertitur in nubem totus, qui fulserat, ignis, Sed species perstat tensae super aethera formae. Tertia nocturnos deterserat hora liquores Et matutinas scandens sol uicerat umbras: Ecce nouum dictu, caelo seruata sereno Frigida feruenti iussa est opponere nubes Se radio densumque parat tenuissima tegmen. Sic circumiectis, tellus quis ardet eoa, Aestibus ignorat genuinum turba calorem, Vesperis ut credas leni respergere flatu Blanda uel umentes diffundere frigora uentos. Nec tamen hanc nubem taetro suffusa colore Forma dabat nec concreto sic horrida uultu, Vt terrent, ualidos cum promunt nubila nimbos: Sed qualis madidi, solem cum uiderit, arcus, Tanta fuit pulchrae species extenta columnae. Noctibus ignis erat lumenque accensa ferebat, Cum sol torreret, gelidi dabat umida roris. Has alternantem ducens cum tempore sortem Mutauit natura uices, substantia discors Muneribus propriis concordem reddidit usum. Si mansit, mansere uiri: si mota, secuti. Si multis etiam iussa est pendere diebus, Subdita defixo tardabant agmina uallo. Ista quater denis pietas percrebruit annis, Dum uastos heremi curris, Iudaee, recessus Vincla pedum firmante uia, dum tempore tanto Non attrita suum seruarent tegmina pondus Mollitieque noua prisci durantis amictus Sic longaeua foret, quod non damnosa uetustas: Dum sacrum populo uictum candentia manna Ferrent et caeli frugem terrena uiderent. Per quam sublimis praediceret ante figura Edendum ex utero purum sine semine corpus, Quo caperet pascenda salus de sede superna Illabente deo sanctis altaribus escas. Hoc signo summus percussa rupe sacerdos Protulit irriguos populis sitientibus haustus. Christum namque uides stabilem consistere petram, Percussus iaculo largas qui praebuit undas Porrexitque suis sacro de uulnere potum. Hebraei interea laeti ducente columna Per terras gressu, per caelum uisibus ibant. Ecce iterum Phariis insedit mentibus ira Et populus sine more ferox his uocibus armat Tandem postremos uicina morte furores: "O nimium stultis illudens mentibus error Praestigiaeque satis nebulosa in fraude peractae. Nonne pudet famulam nullo certamine gentem Sic impune rapi? quo numine praesule tanto Deseruit uacuas discedens accola terras? Rura uacant, coeptis desistunt oppida muris. Non solitum consurgit opus, non cultor in agris Exercet ualidos attrito dente ligones. Torpidus exactor siluit nulloque tumultu Feruida consuetos repetunt suspendia census. Quin potius sumptis exercitus irruat armis Imbellemque manu profugosque reducat alumnos. Quos si seruilis tantum succenderit ausus, Vt telis certare uelint, mox occidat omnis Confusa cum plebe manus: feruentibus armis Permixtae pereant confosso pectore matres, Vberibus iunctos configant spicula natos. Prolem quisque suam cernens ante ora cadentem Oblatis optet iugulis succurrere mortem. Orbatum nostros faciat libare dolores Vltima sors populum: sic uiuens omnia perdat, Tum pereat. densa campi sub strage latentes Tristi committant inhumata cadauera caelo. Inde ubi iam totos satiauerit ense furores, Thensauros reuocet fugientes dextera uictrix". Talibus excitas acuebant flatibus iras Irridente deo, solus qui dispicit omnem Conatum rigido meditantem uana tumore Consiliumque ducum cassato dissipat actu. Ergo bella rogant, feruens rapit arma iuuentus, Spumantes ducuntur equi phalerisque potentes, Suspendunt alacres splendentia frena iugales. Pugnax pompa nitet, subiectos curribus axes Aurato temone trahunt: tum cetera pubes Induitur chalybe aut fuluo circumdatur aere. Hi loricarum uasto sub tegmine gaudent, Intexit creber sibimet quas circulus haerens, Atque catenosi crepitant per corpora panni. Ast aliis tenui concurrens lammina ferro, Qua se succiduas iunctim scandente per oras Flectitur, adsuti cratis compacta metalli, Horrentes habitus diuersa fecerat arte. Et tamen ardentum cuncta inter tela uirorum Terribilis plus forma fuit; quis namque furentes Spectet, quos laetos uix possit cernere uultus? Inclusae galeis facies et ferrea uestis Cinxerat iratas armorum luce tenebras. Progreditur collecta manus: rex ipse frementes Curru cogit equos, telis tamen undique saeptus Delituit, densam reddunt hastilia siluam. Concutitur pulsata rotis et pondere tellus, Angustauit humum latam stipata iuuentus Conclusitque uias. quidquid uirtutis habere Aegyptus potuit, totum mors proxima ducit. Iunxerat interea, ponto qua Magdalus instat, Hebraeus populus rubranti castra profundo Euasos credens securis mentibus hostes. Dum resident fixoque parant requiescere uallo, Cernunt puluereas in caelum surgere nubes. Cunctatis primum mox agmina saeua patescunt, Non tamen infensas patitur committere partes Sole sub occiduo uicinus proelia uesper. Distulit in lucem uallatus bella tyrannus, Et fors ardentes nondum compesceret iras Nec seruare furor potuisset foedera nocti Auroramque uelit motis praecedere signis, Flammea ni retro subsistens forte columna Obiectu medio gentes discerneret ambas. Contemplans rex ipse tamen mirabile lumen Sic ignem metuit, quod sensu feruidus ardet. Paulatimque mori non profuit: itur ad unam, Quae claudat cunctas pelago pandente, ruinam. Plebs trepidat conclusa loco finemque sequenti Expectat pauefacta die, non tela nec ullas Bellorum molita uices, sed uoce leuata Vatibus insistens: "O terque quaterque beati, Aegyptus quos morte tulit tellure uel ampla Vrnam defunctis suprema sorte parauit! Digni qui tantos nequeant sentire dolores Nec stragem prolis uel pignora capta uidere. Alitibus nos esca dati nec sede sepulchri Condita deserto soluemur corpora uasto". Talia uoce uiri: respondit luctibus omne Vulgus et accenso persultat turba tumultu. Tum sancti coepere duces promissa referre Solarique metum fletusque abstergere dictis. "Quaesumus, ingratos deponite mente timores Experti multum nec desperanda putetis, Quae tantis spondent caelestia munera signis. Infidisne potest elabi cordibus umquam Aegyptus tot caesa malis interque flagella, Succumbens quae sensit humus, uos cunctaque uestra Adflicti regno saluos uixisse sub hostis? Quid de transactis dicatur? nempe uidetis Vt mediatricis curet tutella columnae, Ne quid ab aduersa liceat nos fraude uereri. Quin magis erectas firma spe tollite mentes. Vltima namque dies defixa est crastina genti, Quae nunc bella crepans sumptis confidit in armis. Non sic pugna foret nec telis tela feretis Obuia nec uestro uobis sudore triumphus Hac uice proueniet: caeli pugnabitur ira, Qua uobis placido peragentur proelia nutu". Talibus intenti uates deiecta leuabant Corda uirum, sancta sedantes uoce timorem. At pontum ualidus feruenti flamine uentus Vrebat tota consumens nocte profundum, Contra naturam genitor dum fulminat undas, Ardet et adflatus percusso in gurgite fluctus. Iam matutinum peruenerat horrida tempus Vix acies primosque nitens aurora rubores Spargebat mundo: taetris cum protenus omnes Erumpunt castris, fremit undique mota iuuentus. At pauidae plebis postquam peruenit ad aures Clangentisque tubae percussit pectora terror, Arripiunt carpuntque uiam, qua proxima ponti Litora sollicitant rubro nudata liquore. Vt summas pelagi populus peruenit ad oras, Cessit confestim ducti reuerentia fluctus Expanditque uiam, cui terram clauserat hostis. Machina, pendentis struxit quam scaena liquoris, Frenatas celso suspenderat aere Lymphas. Adgreditur medium fugiens uincensque sequentes Gens electa dei, figens uestigia terris In regione maris. calcantur saxa profundi, Conterit et nudum percurrens orbita limum. Torridus aspectum scissis sol inserit undis Ignotamque nouo contingit lumine terram: Longior et radius spatium descendere tantum Certauit fessumque iubar uix impulit imis. Credidit exclusos primum fluctuque repulsos Inque fugam uersos Pharius dare terga tyrannus. Praecipitare moras tali iubet agmina uerbo: "Ecce iterum fugitiua cohors pendentia bella Deserit auxilioque pedum confisa recedit: Vos armis premite et clausis insistite tantum, Cetera pontus aget". uix haec perdixerat: illi Prosiliunt cursuque ruunt attingere litus. Vt uenere, uident arentis uasta profundi Insolitam praebere uiam pansoque recessu Ceu trepidas fugisse piis calcantibus undas; Hos quoque per siccum tutos descendere callem, Securos pelagi atque sui, non arma nec ipsum Formidare satis patientem uincula pontum. Substitit ad modicum restrictis motibus agmen Frenaque suspensos tenuerunt ducta iugales. Atque aliquis, cui uel tenuem permota calorem Tunc scintilla dabat cordi, sic forte locutus: "Quis deus a prisco detorquet cardine mundum Lege noua mutatque uices et condita turbat? Nam si seruatur rebus natura creatis, Monstriferae quae causa uiae? quid denique restat, Si mare transitur gressu, nisi nauibus arua Sulcentur caelumque suo decurrat ab axe, In superos inferna leuent, plaga feruida caeli Algeat, afflatam succendat scorpius ursam: Haec nisi confusus rerum subuerterit ordo. Non duce me quisquam siccum descenderit aequor: Sit suspecta mihi quae semita dirigit hostem. Nam si bella uelit librans aequalia numen, Obice seruata fugitiuum clauserat agmen. Nunc habeant tantumque uagos sua monstra sequantur. Nec satis amplectar, scissum circumuenit alte Quod pelagus nudo celans discrimina fundo". Excipit haec ardens cum seditione tumultus Instantisque latens urget sententia leti. Vicerat aequoream pedibus plebs inclita uallem, Gurgitis et uacui conexa uolumina linquens Post baratrum superas scandebat litore terras. Effertur nigri dux agminis et Pharaonem Ira subit proprio uocitatum nomine Cencren. Arripiunt pariter reserati concaua ponti Inuaduntque uiam. Quid non furor audeat amens? Hinc equitum pars agmen agit, pars inde citatis Ire iubet stimulis rapidas super arma quadrigas. Vt medium uenit frendens equitatus in aequor Accusatque moras tam lati gurgitis ardens Ira uirum, tremit artato pars altera mundo: Tum per sublimem splendenti nube columnam De caelo uox missa tonat uerbique superni Interpres sanctum compellans nomine Moysen: "Venit, ait, tempus, mea quo mandata probentur: Aegypto iam finis erit, iam clade suprema Tot castigatam uicibus sententia gentem Puniet expugnans: ensis succede flagellis. Tu modo diuisum uirga iam percute fluctum Atque reducta suos adsumant aequora uultus". Ille genu fixo siccati marginis oras Et litus, cui fluctus abest, mox iussus, ut adsit, Percutit insigni credens mysteria ligno. Hinc subitus crepitare fragor, tonat undique circum Lympha ruens primumque illic committitur unda, Qua monstrabat iter Phario sors ultima regi. Postquam clausa uia est fluctusque repellit euntem, Paenitet intrati iam gurgitis et fuga serum Molitur reditum: trepidae dant terga cohortes Armaque proiciunt. pontus fugientibus instat Occurritque sequens: perit undique circumiectus Decurrentis aquae laxatis murus habenis. Ille ferus semper, iam mitis morte sub ipsa: "Non haec humanis cedit uictoria bellis; Expugnamur, ait, caeloque euertimur hoste. Effuge quisque potes uictusque euade satelles Nec iam tela deo conatibus ingere cassis". O si compunctas humana superbia mentes Ante obitum mutare uelit! quid denique prodest Tunc finem posuisse malis, cum terminus urget, Praesentis uitae spatium dum ceditur aeuo? "Confitearis"! ait sanus scriptura ualensque. Si tunc peccatum quisquam dimittere uouit, Cum peccare nequit, luxu dimittitur ipse. Ergo exaltatis pendens sustollitur undis Mox mergenda phalanx: lympharum monte leuata Pondere telorum premitur, fundoque tenaci Indutum reuehunt morientia corpora ferrum. Pars exarmatis cum primum libera membris Implicuit nantes miseris complexibus artus, Auxilio decepta perit pariterque tenentes Alterno sub fasce ruunt nexique necantur. Ast alii, lassata diu dum brachia iactant, Incurrunt enses iaculisque natantibus haerent, Concolor et rubro miscetur sanguine pontus. Quin et conspicuus princeps Memphitidis aulae, Candentes ducens nigro rectore iugales, Inspector cladis propriae gentisque superstes Vltimus ingressis per currum naufragat undis. Bella uacant pugnante salo uincitque quietus Israhel solo peragens certamina uisu. Tum uallis completa perit fluctuque reuerso Ducitur extentum planati gurgitis aequor. Litore iactantur tum taetra cadauera toto Exposuitque suum pelagus super arua triumphum. Inclitus egregium sollemni carmine ductor Describit factum, toto quod psallitur orbe. Cum purgata sacris deletur culpa fluentis Emittitque nouam parientis lympha lauacri Prolem post ueteres, quos edidit Eua, reatus. De qua sermonem praemisso carmine sumpsit, Luctificos replicat tenuis dum pagina lapsus. Si quid triste fuit, dictum est quod paupere uersu, Terserit hic sacri memorabilis unda triumphi, Gaudia quo resonant, crimen quo tollitur omne Per lauacrum uiuitque nouus pereunte ueterno; Quo bona consurgunt, quo noxia facta necantur, Israhel uerus sacris quo tingitur undis; Consona quo celebrat persultans turba tropaeum, Quo praecurrentes complentur dona figurae Quas pius explicuit per quinque uolumina uates. Nosque tubam stipula sequimur numerumque tenentes Hoc tenui cumbae ponemus litore portum.