Carmina 06
Suscipe complectens Christo dignissima uirgo,
Alcimus ista tibi quae mittit munera frater
Inque leui calamo causarum respice pondus
Et tenuis fortem commendet cantus amorem.
Nam quotiens sanctum compleueris ordine cursum
Alternos recinens dulci modulamine psalmos,
Quos uiuens in corde chelys uirtute canora
Interiore sono castis concentibus aptat:
Tunc licet excusso libeat tibi ludere uersu
Atque fatigatam meditando absoluere mentem.
Non hic fallaci tinguetur barbitus unda,
Pegasus unde leues praeuertens motibus auras
Fingitur assumpto pendens hinnisse uolatu,
Dum ferretur equi grauis ungula praepete pinna.
Sed nec Pierio ducent hic cantica ludo,
Quas sibi ter ternas mentitur fama sorores.
Dat tibi germanum sed uerax musica plectrum
Et Christum resonans claudetur fistula Phoebo.
Edidit ut quartam genetrix Audentia prolem
Teque dedit generi partu fecunda supremo,
Confestim parcam promittit ducere uitam
Ac deinceps paribus castum seruare cubile
Constituit uotis carorum cura parentum.
Et quia principium tam sancti foederis esses,
Tu simul offerris Christo, qui protenus ipsis
Accipit in cunis lactantia membra dicatis.
Sic quondam, cum prima nouo splendesceret ortu
Terra nitens pulchrasque darent sua semina fruges,
Viuentem ducens ad sancta altaria fetum
Innocuis sonuisse deo balatibus agnum
Insinuante fide iustus cognouerat Abel
Et capite oblato placuit grex totus ab uno.
Ergo ubi uitalis fouit te lympha lauacri
Iamque suum peperit caelestis gratia pignus,
Non tibi gemmato posuere monilia collo
Nec te contexit, neto quae fulgurat auro,
Vestis ductilibus concludens fila talentis,
Nec te Sidonium bis cocti muricis ostrum
Induit aut rutilo perlucens purpura fuco,
Mollia uel tactu quae mittunt uellera Seres.
Nec tibi transfossis fixerunt auribus aurum,
Quo dependentes ornarent uulnera bacae,
Et pretiosa quidem malas, sed saxa, grauarent.
Latius haec uero sanctus describit Esaias
Ornatusque refert uarios, qui membra uenustant,
Quae mox pascendis praebebunt uermibus escas,
Et forsan dum uita manet: nam currere uerbis
Morborum tot saeua potest discrimina nemo,
Ante obitum cuncti quae formidare docemur,
Singula uel totis obnoxia mortibus esse,
Omnia dum proprio soluantur corpora fine
Atque unus praestet reliquos desistere casus.
En quid quisque cupit perituro comere cultu,
Interior dum sordet homo ac se crimine turpat.
Sed tibi cum geminum tetigerunt tempora lustrum,
Mox stola sincero uelat te candida cultu,
Virginis os habitumque decens, et concipit omnem
Floribus in primis iam mens matura pudorem.
Haut secus exultans sterilis, post damna iuuentae
Fecundata nouum cum ferret femina fetum,
Vestem laeta suo paruam texebat alumno,
Disceret ut Samuhel iam tum puer esse sacerdos.
Sic te laeta domus sanctis altaribus aptans
Adsueto docuit dignam concrescere templo:
Scriberis in thalamos ac magni foedera regis
Et cupit electam speciem sibi iungere Christus,
Ornatu uario ditat quam gratia pollens.
Haec ubi respirans peruenit gaudia mater
Ac tibi collatum paruo conspexit in aeuo
Grande bonum, teneris dum uirtus creditur annis,
Teque reparturiens melius quam corporis aluo
Spemque metumque inter, quamquam iam libera uoti,
Fert tamen attonitas sic laeta, quod anxia curas
Insinuans causam lacrimis, tum talia mandat:
"Ortu quarta quidem, sacro sed munere prima,
Dulcis nata mihi, caelo quam carne fideque
Bis genui Christoque rudem de uentre dicaui,
Hactenus hoc nostrum fuerat, sed tempore ducto
Iam decet esse tuum: nam quod seruabere uirgo,
A me principium, tibi peruenit. omnia posse
Incipies, cum uelle subest. uestigia feruent,
Per quae sectato conscendas tramite caelum.
Nec desunt exempla domi; nam respice quantas
Virginibus florens iam nostrum stemma corona
Miserit in caelum, sancto quas dogmate mater
Seueriana leuans et te coniungier optat.
Nec multum senior gaudens Aspidia, quondam
Sacratum uelata caput, tua munia sumpsit
Bis senos iungens sanctis altaribus annos.
Quam licet hinc celeri tulerit fors ultima leto,
Nil tamen est subitum semper migrare paratis.
Adspice nunc columen, gemina quod uirgine fulget,
Eximiumque decus, cuius tu iure propinqua
Fuscinam Fuscina refer: nec segnius illam,
Quae pietate potens, Graia si uoce sonetur,
Significat propriam sumpto de nomine mentem.
Quis licet emeritum cedant sua saecula culmen
Vitaque sublimi cunctis praepolleat arce,
Eas generosa tamen matres si corde sequaris,
Gaudebunt uinci, dum proficis, ac tibi summam
Sponte dabunt palmam superantes uota magistrae".
Haec dicens teneros sancto hortamine sensus
Impulit accendens ad uirginitatis amorem.
Sic mater fecunda utero, fecundior actu
Machabaea potens et prolis funere felix,
Orbari gaudens animo uincente senectam,
Edocet hortanti subolem non cedere mundo
Inflammatque pios ad fortia facta furores.
Quid tua nunc repetam, tenero quae fortior aeuo
Ante annos animumque gerens responsa dedisti?
Non haec parua tuam suscepit pagina laudem.
Exitus impleto ueniet cum tempore uictor,
Laus melius canitur, cum iam clamante triumpho
Consummata tuis reddentur praemia factis.
Nunc decet attonitos cauta te uoce monere,
Sollicitas tecum partiri ac uoluere curas
Atque iuuare tuos hortantia dicta labores,
Dum pugnat uarius per crebra pericula casus,
Lubrica dum fragili currit sub tramite uita,
Dum tua calcatus captat uestigia serpens,
Ascendens dextro quem conterat aggere planta.
Nil non incertum praesentia saecula ducunt
Nec secura datur requies in carne caduca.
Vertuntur nam saepe boni, perit obruta Virtus
Partaque transactae decedunt praemia laudis:
At plerumque solet subito succensa calore,
Frigida quae nuper fuerat, mens linquere mundum
Atque repentino restringere crimina freno.
Sic alternantem commutant fata rotatum,
Impius ut speret ueniam iustusque timendo
Proficiens cumulum magnis uirtutibus addat.
Nam studium sancti laxet si forte laboris
Pigraque consuetas dissoluant otia curas,
Labitur in praeceps damnosae gloria uitae.
Stare nequit meritum: si non adquirit eundo,
Amittit rediens; nitendum est uiribus amplis,
Vt satis angustum seruent uestigia callem.
Nam qui diffusam spatio laxante plateam
Mundanis ludens facili nunc aggere currit,
Strictior hunc carcer crudeli sorte ligabit.
Tu modo da ueniam, qui te exhortatur, amori
Currentemque monens, cum uix tamen ipse sequatur,
Suadet ueloci tardus compendia gressus.
Namque ad doctrinam, canimus quam paupere uersu,
Tu melius iam docta uenis, quae iunior ortu,
Religione prior uiuendi iura dicasti
Annorumque sequens meritorum sorte superstas.
Et si consequimur, iam nostrum forte putetur:
Quod sequimur tamen, hoc tuum est: conuersio fratrum
Exemplo debenda pio; te respicit auctor
Primitiasque in te sacris de fructibus offert:
Indicit sed sancta fides, ut corde propinquo
Participata leuet fraternum sarcina pondus.
Tu germana, pium quem ducis ab ubere fascem,
Non carnis, sed legis habes ceruice fideli
Subdita ferre iugum nec uincla in coniugis ire,
Mundanas odisse uias, percurrere mundas,
Illinc nolle toros, hinc sponsum quaerere Christum,
Sic taedas tempsisse, pio quod amore calere,
Pigra uoluptati feruescere corda labori,
Ignorare uirum, fetus tamen edere tales,
Quos numquam tristis possit tibi tollere casus.
Non orbata gemes fecundae pignora uitae
Nec uiduam sponso metues superesse perenni,
Expers ipsa mali: nec te sententia tangit,
Qua prolis mortisque parens percellitur Eua,
Occisam pariens subolem uiuente reatu.
Quae subiecta uiro, dominum passura cubilis
Seruit in obsceno tolerans conubia lecto.
Sic captiua tori, cum portet nomen inane
Coniugis et uana dicatur imagine consors,
Sola iugo premitur non aequam ducere sortem.
At cum longa decem complent fastidia menses
Perfectoque grauis fetu distenditur aluus,
Semina quae patris fuerant, haec pondera matri
Infligunt duros utero turgente dolores.
Nam cum luctato soluuntur uiscera partu,
Vna luit tanto carnis discrimine pendens,
Quod coiere duo. spes palpat forte dolentem,
Editus in lucem si uiuat filius: atqui
Contingit plerumque, gemens ut mortua fundat.
Saepe etiam suboli nec mortis tempore natae
Dant geminum matris commortua membra sepulchrum.
Illud iam leuius quotiens interuenit, ipsa
Vt pereat tum sola parens ac pondere fuso
Emittat cum prole animam? quid forte leuatum
Nutritumque diu rapitur si funere pignus,
Vnica quod crebro spes respicit, et perit omne,
Quod sibi conceptis spondebant gaudia uotis?
Omnibus his illud grauius, si forte carentem
Caelesti lauacro tenerum mors inuida natum
Praeripiat dura pariendum sorte gehennae.
Quique, genetricis cesset cum filius esse,
Perditionis erit. tristes tunc edita nolint,
Quae flammis tantum genuerunt, membra parentes.
Quis memorare queat tanti discrimina casus,
In quos pertrahitur dilectae gloria carnis?
At late longeque tuam discernere sortem
Libertas cum lege potest, qua necteris, ut te
Impia fallentis non stringant uincula mundi.
Tu Mariam sequeris, dono cui contigit alto
Virginis et matris gemina gaudere corona,
Conciperet cum carne deum caelique creator
Intraret clausum reserans mysteria uentrem.
A genetrice satus, sed quam formauerat ipse,
Elegit nitidam, de qua procederet, aluum,
Solus qui carnis propriae disponeret ortum
Praesciretque diem longe tempusque uideret,
Quo pariendus erat: praecessit membra uoluntas.
Ipse deus uerbum uestitur uiscere sumpto;
Qui cum patre iubet, materno in corpore seruit
Suscipit et famulum, dominus quod iusserat, aeuum;
Tempora per patrem, per matrem semina nescit.
Illa quidem fecunda fuit, quae pondere casto
Factorem portare suum dominumque perennem
Edere promeruit; sed nec tibi gloria tanti
Defuerit facti, si Christum credula corde
Concipiens operum parias pia germina caelo.
"Si quis," ait, "nostram compleuerit ordine legem,
Hic mihi semper erit frater materque sororque".
Aspicis, ut sexu careat caelestis imago,
Interior sortitus homo quam mente retentat?
Praebuit exemplum surgens a morte redemptor,
Femineum maribus cum sic praeponit honorem.
Gustabat sumptam nostro pro crimine mortem
In crucis excelso pendens sine crimine Christus
Atque animam, uiuos quae mox remearet in artus,
Fixus adhuc sancto clauis efflauerat ore.
Deseruit populi spectacula talia coetus
Signaque ferre nequit, caelum quae triste minatur.
Nam sol obductus uultumque retortus ab orbe
Cesserat iniustas nocturnis luctibus horas
Atque peregrinis aditum dabat ipse tenebris.
Temporibus magno mutatis ordine rerum
Nox erat in superis lucemque inferna uidebant.
Intremuit tellus et nisu moenia magno
Concussis celso nutabant uertice cristis.
Senserunt motum priscis discedere saxa
Iussa locis sonitusque nouos collisa dederunt.
Hos inter strepitus cunctis fugientibus illae
Decernunt quamquam trepidae persistere matres,
Peruigil ut sancto sic uiuens cura sepulchro
Seruiat et uoto praesens persoluat honorem.
Pinguia fragranti componunt illita suco,
Quae saluans saluum seruarent lintea corpus.
His amor expensis lugubria dona parabat
Supremum credens semet persoluere munus.
Et cum sic breuiter praeuenerit ista resurgens,
Quod credebatur seruandum poscere funus,
Quo non indiguit, placatur munere Christus.
Pro quo respondens confestim gratia praestat,
Angelicos cernant humana ut lumina uultus.
Splendida candebat caelesti in corpore uestis
Et uultum rutilus resperserat undique fulgor,
Matribus ut dignis uerbum caeleste sonaret,
Angelus adloquitur sancto quas taliter ore:
"Femineo sexu mentes transite uiriles
Nec trepidate nouo, fortissima corda, tumultu.
Aduersos haec signa petunt; uos nulla timendi
Causa manet, quas cura pii confirmat amoris.
Quaeritis, agnosco, pretiosi in sede sepulchri
Sollemni nuper tumulatum funere Iesum;
Sed meminisse decet, quod praescius ore fideli
Dixerit ante obitum duplici non amplius ulla
Seruandum se nocte neci: iam tertius hic est,
Qui complet promissa, dies. patet ecce sepulchrum,
Deseruit uacuum uicta quod morte resurgens".
Taliter excelsus iusso sermone minister
Sparsurus mundo uitalis dona triumphi
Has primum gaudere dedit luctuque leuauit.
Ibant impauidae laeto iam pectore matres
Credula conceptae seruantes corda saluti,
Cum medium Christus sese gradientibus offert
Agnoscique iubet blando et sermone salutat.
"Ite, ait, et nostris haec iam mandata referte
Discipulis, nolint ut surrexisse magistrum".
Illae complexis defigunt oscula plantis
Atque ad discipulos alacri cum mente recurrunt
Doctoresque docent et, quae spargenda per orbem,
Primum femineis instructi discere uerbis
Agnoscunt animum potius quam uincere sexum.
Communis uirtus igitur, commune periclum
Matribus atque uiris, nulla est distantia cordis;
Rectum uelle subest, si gratia constet, utrisque,
Cui tamen attento desudet uita labore.
Aut quid dona iuuant hominem, si mente soluta
Torpida collatum disperdant otia munus?
Auxilium conatus amat; quis namque uacantem
Adiuuet aut somno uirtutem iungat inerti?
Caelestis rex ille parans discedere terra
Argentum famulis, ut quis uirtute ualebat,
Quinque minas primo, duplicem dat sorte secundo
Atque impar magnis suscepit tertius unam.
Tunc sic discedens famulos simul instruit omnes:
"Nunc ut, quis uestrum deuota mente fidelis,
Experiar, fuerit quaestu noscendus ab ipso,
Qua quis sit uirtute potens, qua praeditus arte:
Thensauros geminate meos usuque polite,
Liuida ne facies pulla rubigine tinguat,
Accipitis nitidum pura quod fronte metallum.
Si redeam, meritis reddentur praemia iustis".
Dixit et abscessu caelestia regna petiuit.
Incubuere duo studii certamine uernae.
Faenerat ille citus partem splendentis acerui
Pauperibus largo dispensans plurima dono,
Crescit et in cumulos, quidquid confertur egenis.
Exponens alter sacri mysteria uerbi
Vsuras sancto gaudet concrescere lucro
Et cupidus recti uitam, dum praedicat, addit.
At solus, minimo qui sumpsit pondere libram,
Defossis scrobibus marsuppia mersa locauit
Degenerique fluens elegit uiuere luxu.
Sed iudex tandem finito tempore mundi
Regreditur, cuiusque moram despexerat, excors
Contemnit seruus reditum. tunc omnibus ille,
Vt doceant ratione, iubet, quem tempore tanto
Poscenti reddant operata negotia fructum.
Argentum gemini geminata mole ministri
Promunt et laeto referunt commercia uultu.
Tertius ille piger dragmam tellure latentem
Promit, quae iuncti sorbens contagia caeni
Perdiderat proprios incluso lumine uultus.
Illum terribili dominus tunc increpat ore:
"Tantane te nostri tenuere obliuia segnem,
Serue piger, reditusque mei sic cura refugit?
Argentum, nitida quod purum luce tulisti,
En taetrum pressumque refers. nam cognita quondam
Delituit nec respondens, ut saepe solebat,
Forma mihi uultusque mei nunc paret imago
Adsignata tibi. sed si ferrentur ad usus
Altarisque mei tetigissent credita mensam,
Cresceret inscriptus nostro de nomine nummus.
Nunc igitur famuli uos totum ferte fideles,
Addat et utilibus sors ultima, tollat inerti.
Improbus in paucis hic dignus non erit ullis:
Quisque uoluntatem noscens contemnit erilem,
Caeditur hic multis; paucis, qui nescius errat".
Ergo age, succinctis ad fortia proelia lumbis
Almata cum mente ueni nec femina bellum
Formides, quod mens peragit. nam gloria dudum
Sexus ista tui nota est tibi saepe legendo.
Nec dubium te nosse reor, cum Debbora quondam
Duceret instructas post fortia classica turmas
Et mulier sumpto praecederet agmina signo
Mirantes hortata uiros, quos ipsa ducatu
Exemplo uerboque monens accendit in hostem.
Sed postquam ducens princeps animosa cateruas
Impulit accendens uegetata furoribus arma,
Barbaricae cecidere manus: dissoluitur omnis
Hostilis uirtus et, qua se femina monstrat,
Palantes dant terga uiri latebramque petentes,
Si uiuant, uicisse putant. tunc maximus ipse,
Forma giganteae iunxit quem corpore moli
Immensaque leuans produxit uerticis arce,
Rex Sisarra fugam telorum fasce reiecto
Incomitatus agit metuens sublime notari
Corpus et excelsa fugitiuum prodere massa.
Sed postquam latuisse putans tectoque receptus
Mollia perpetuo demisit lumina somno,
Hunc etiam sternit mulier terraque iacenti
Malleus infixo transfodit tempora clauo.
Femineus sic ille fuit per cuncta triummphus.
At tu uirgo dei, sanctis quam molibus ornant
Hinc pudor, inde fides, internis fortior armis
Bella geris, iustis saeuus quae commouet hostis.
Spes tibi fida foret felix in uertice cassii,
Contineat lumbos pretiosi zona pudoris,
Iustitiae lorica tuos constringat amictus,
Pro gladio semper uerbum teneatur acutum.
Has uirtutis opes, haec sic solacia belli,
Discribens mentis uarias cum corpore pugnas,
Prudenti quondam cecinit Prudentius arte.
Namque ibi bellatrix et pleno robore pollens
Virginitas armata uenit: quam foeda libido
Appetit et casso uocat in certamina nisu.
Sic bellatricem te sentiat aemulus anguis
Cumque lacessitae concedent proelia palmam.
Laeta feras summum calcato ex hoste tropaeum.
Nam quidquid sacrum diuina uolumina uerbis
Eloquio sensuque docent, quod praedicat ipse
Antiquus mundi replicans exordia uates,
Seu ille historias texat seu forte figuras,
Quod diuersa retro multorum tempora regum
Post Ruth succiduo gesserunt ordine magnum:
Vel quos post reprobum Dauitica regna Saulem
Ter quinquageno scripserunt carmine psalmos,
Pacificus quidquid lata inter sceptra Salomon
Obscurum sensu per clara prouerbia duxit:
Quodque bis octoni post se uidere prophetae,
Quod clausum Iob mitis ait cum uulnere aperto:
Hester quid memorem et castae mendacia Iudith,
Ornati cum fraude Satraps accenditur oris,
Cum manet illudens obscenum femina lectum
Desectoque feros compescit uertice uisus?
Quod melius cernens caecato in corpore Tobit,
Quae secreta uidens perscripsit conditor Esdras,
Quidquid post priscam succedens gratia legem
Intonat atque noui miracula testamenti
Hinc hominis clamat facies, ast inde leonis
Et pernix aquila et fortis certamine taurus.
Inde quater terni puris quod mentibus agni
Egerunt toto spargentes semina mundo:
Bis septena pii quod spargit epistula Pauli,
Quod Petrus Iacobusque docent, quod Iudas et ipse
Qui conspecta refert caeli secreta, Iohannes;
Quin et ueridici quae plurima tractatores
Exposuere suis mysteria digna libellis:
Haec tu cuncta tenens animo sitiente bibisti.
Nec, si quid sacrum nostri cecinere poetae,
Te latet: agnoscis leges et commata seruas
Atque aliena tuo commendas carmina cantu.
Quid totum replicem? tu sensibus utere doctis
Et quae nota tibi uel quae percursa legendo,
Ad uirtutis opus studio conuerte uirili.
Nam nisi doctrinae iungatur uita fidelis,
Agnosci grauius non obseruanda nocebit.
Esuriit quondam dominus, cum forte uianti
Conspicitur diffusa leui ficulnea fronde,
Et iam maturum praedicta ex arbore fructum
Carpere tempus erat. quam mox ut repperit ille
Indutam tantum foliis, sed germine nudam:
Prorsus inane uirens ornatus inutilis horret:
Percutitur subito radix adflata calore
Aruit et posito ramorum tegmine truncus.
Instruimur tali legem cognoscere signo,
Ne Christi famulum solo sermone fatenti
Nomine conficto uiuens operatio desit.
Nam si Christicolas nosmet sanctosque putemus,
Adgrauat hoc etiam, ni dictum facta sequantur.
Sic et uirginitas sacro deuota pudori
Indiget adiunctis uirtutibus et, nisi mentem
Intactam seruans casto cum corpore iungat,
Concumbit uitiis nec castam dicere carnem
Iure potest, animus quam sic corrumpit adulter.
Ira furor, maeror, liuor, discordia, luxus,
Lingua duplex, constricta manus, laxata uoluntas
Moechantur cum corde hominis, tum semine turpi
Fetus mortis alunt. en quo perducitur omnis,
Nomine uirgineo quae se dum iactitat, intus
Criminibus grauidam nescit turgescere mentem.
Ecce tibi e multis unum, quo cetera noscas
Exemplo: dominus plebem cum forte doceret
Peruigili cura supremum noscere tempus,
Expectare diem, quo iudex imminet orbi.
Virginibus sancto signatos chrismate confert
Hasque decem nobis documenti in uertice monstrat.
Quarum quinque tamen sapientia diues adornat,
Ast aliis stolidum lentauit inertia sensum.
Sopitas pariter requies complectitur una
Atque obitum signans depressit lumina somnus.
Transierat medium uix forte quietis et illud
Tempus noctis erat, quo Christus carne recepta
Fregerat obstructas perrupto cardine leti
Iam portas, inferne, tuas spretoque sepulchro
Deuictis laeta remeabat luce tenebris.
Perstrepuit subitus rumpitque silentia clamor:
"Tandem sponsus adest, nocturnus corpore torpor
Cedat et abiecto uegetentur membra cubili"!
Protenus exiliunt omnes stratisque relictis
Aptauere suas quaesito lumine flammas.
Tunc sed quinque, quibus cordi sollertia maior,
Quamuis festinent, oleum tamen addere sumptis
Sollicitudo fuit uasis pinguique liquore
Ignibus armatis squalentem rumpere noctem.
At quae neglectum liquit pars altera sucum.
Sumens flammigeras nequiquam sustulit hastas.
Emicat exiguus commoti luminis ignis,
Sed uirtute carens languentem lampada feruor
Deserit et siccam percurrit flamma papyrum
Atque inter picei nebulosa uolumina fumi
Canescunt pigra crescentes mole fauillae.
Vt sese indignas tali uidere paratu,
Occurrant sponso quae comminus aduenienti.
Tarda mouet lentis pudibundum cura dolorem.
Quae prece submissa stultis tum uocibus orant,
Vt porrecta manus torpentes suscitet ignes
Diuidat et proprium sapientia pinguis oliuum.
Respondent pariter tali sermone sorores:
"Est miseranda quidem uestrorum causa malorum,
Sed tamen hic oleum non plus, quam sufficit, adfert
Vnusquisque sibi; constat iam copia uasis
Et perfecta suum seruat mensura liquorem.
Nec fas quaesitum partiri aut perdere sucum,
Ne dispersa cauis desint fomenta lucernis,
Cumque lucrum uobis dispendia nostra negabunt,
Tota simul fessis torpescant lumina flammis".
Talibus abiectae dictis tristique repulsa
Perlustrant, quocumque loci commercia feruent
Venalesque manus: sed dum disceditur, ecce
Introiit sponsus thalamum duxitque paratas
Atque uagas linquens exclusit porta sorores.
Cernis, uirginei pereat quod nomen honoris,
Ni fertur sanctus thalamis caelestibus ignis.
Felix illa manus, largis quae prouida donis
Accensum pura fouit pinguedine lumen.
Tantum namque olei uasis diffunditur amplis,
Quantum posc.enti miserans porrexit egeno.
Hinc dominus palmis ardentes ferre lucernas
Admonet: hoc opus est, haec clarae gloria uitae.
Suppetat ergo tibi pietas, patientia, uirtus,
Sed uirtus animi. fragiles nam carne puellas
Protulit interdum caelo constantia mentis.
Eugeniae dudum toto celeberrima mundo
Fama fuit, dum dat Christi pro nomine uitam.
Ante tamen mulier fortes processit in actus,
Cum stipante choro sanctorum fieret abbas
Atque patrem complens celaret tegmine matrem.
Sed postquam sancto cunctis perclaruit ore
Et meritis annisque graues longaque uerendos
Religione senes iuuenali rexit in aeuo:
Impatiens recti toto qui tempore serpens
Mille nocendi artes stimulis inflammat amaris,
Quod famam uiolare cupit, dedit inde coronam.
Commouet, insano qui fingat amore puellae
Accendi Eugeniam motuque ardere uirili.
Turba senum turbata coit, quod crimine tanto
Tam rigidam nuper potuisset soluere uitam
Mens deiecta uiri, uiduataque praesule summo
Nil non posse dolet titubans perfectio carnem.
Ducitur ista foro iuuenis saeuumque tribunal
Intrat adhuc monachus. uincit concordia fraudis
Et iam iamque reum secreti ignara tenebat
Publica uis odio tantum flammata sinistro:
Conscia cum sexus proprii cordisque pudici
Vincitur, ut uincat iam prodens femina fraudem.
Quamuis exterius carnem compulsa fateri,
Interiore tamen seruato permanet heros.
Semper tuta fuit casti custodia uoti;
Quamlibet impugnet miseri fraus callida mundi
Extendatque dolis laqueos, mendacia nectat,
Non uenit ad pronam mens culpae ignara ruinam
Quosque fremens hostis fallaci tribulat astu,
Purgandos sancto patientia discutit igni.
Vendiderat quondam iuuenem manus aemula fratrum
Et famulum Ioseph tellus Memphitis habebat:
Pertulit ille quidem dominam, cum crimine falso
Confictus uoluisse nefas, quod triste refugit;
Sustinuit tolerans ergastula, uincla, catenas,
Dum spatium replicans geminos sol iungeret annos.
Oblitus iam lucis erat, iam crine fluenti
Nutritus macie tangebat terga capillus;
Sed uegetante deo mens nullis clausa tenebris
Praeuidet, arcanum quidquid post exitus implet.
Denique producto certatim gloria fertur,
Non tantum uenia: et precibus tunc ipse rogatur,
Vt diadema libens captiuo in uertice sumat,
Exilium regno commutet, principe seruum.
Praemia seruati cordis sic percipit iste.
Susannam post hunc dignis quis laudibus umquam
Excolat, infirmis quondam quae uicit in annis
Improba uota senum coniuratosque furores?
Primum disiuncto quos cepit causa uiritim
Consilio solusque sibi promisit uterque
Spem culpae, sed turpe calens in cordibus ignis
Conflauit mentem sceleris fornace duorum.
Conueniunt, nam forte die sic contigit una,
Abscessu ficto diuersa ut parte redirent,
Inque nemus uenere simul; uulgata uicissim
Proditur alterno flagrans in corde uoluptas.
Ilicet incautam fallentes fraude puellam
Adpetiere simul: poscunt, consentiat ante,
Dedecoris tantum moueat quam fama rebelli,
Moxque retorquendum facinus, ni cedat, in ipsam.
Confessi ardorem pariter mendacia produnt
Disposita et laqueos pandunt, quos nectere uellent.
Anceps illa diu secum luctatur et haerens
Fluctuat, incertae quo uergat pondera mentis:
Lex peccare uetat rursumque infamia terret.
Nunc iterum duros precibus mollire furores
Temptat et obscenas lacrimis restinguere flammas.
Sed postquam nullis precibus monitisue remotos
Obstrictosque senes uicit cognata libido:
Femina praeclaro mentem succensa pudore
Decreuit tum casta mori, ne crimine tanto
Ambirent miseram carnis commercia uitam.
Caelum teste uocat famamque recusat inanem
Iudicio contenta suo: cum conscia cordi
Commendat se pura fides seruatque futuris.
Maluit ille tamen secreti inspector apertum
Examen praestare loco facinusque reclusum
Pandere et obtectas laqueis producere fraudes.
Spectabat uanis commotam fletibus urbem
Iunior ille puer, pueris tribus ipse futurus
Post comes, undanti quos iecit Parthica flammae
Contempto imperio flammis feruentior ira.
Arsit contrario pariter crescente calore
Hinc furor, inde fides, sanctis dum mollior ignis
Seruiit et tepido collusit pruna rubore:
Donec miratus cessare incendia satraps
Sentiret totus, quantos succenderat ignes.
Hos meritis aequans Danihelis proxima uirtus
Horrida frendentum compescuit ora leonum,
Dum prius accensi stimulis famis atque furoris
Frenatoque simul sternentes corpora rictu
Incolumem lambunt inter ieiunia pastum,
Cum sumat tamen iste cibos, quos uertice pendens,
Angelica librante manu per inane citatus,
Subiectas calcans immotis gressibus auras,
Intulit illatus fascis cum fasce propheta.
Excepit Danihel transmissas desuper escas,
Fercula longinquis mirans feruentia terris
Adseruare suos peregrina in sede sapores.
Hic ergo impubis Susannam forte uidebat
In tormenta rapi, ueri quam nescius ante
Vulgus inauditam damnauerat, et simul omnes
Insontis sontem certabant cernere mortem,
Cum subito in medium iuuenis se proripit agmen,
Accensum tenera castigans uoce tumultum,
Cur tanto ex coetu nullus rem iudicet, ac se
Liber ad iniustum clamat non currere letum.
Protenus ad uerbum pueri permota repressit
Turba sequax animos: iudex decernitur ipse
Censetorque senum, per quem uia uera patescat.
Consulit auulsos, quisnam sit criminis ordo:
Sed dum discordans responsum praebet uterque,
Coniunctum facinus disiuncta uoce fatentur.
Tunc omnes pariter timor accipit; undique clamor
Tollitur, auctores sceleris plebs obruit omnis
Laudaturque deus, qui numquam uota bonorum
Deserit auxiliumque suum pro tempore monstrat.
Et tamen his prior est, quae uirginitate pudica
Intactum perfert uota ad caelestia corpus.
Nam si terrena nubentem lege puellam
Adseruasse toros atque unum nosse cubile
Mortali tantum laudatur iudice coetu,
Conice, uirgineis quantum disponitur illic,
Quo Christus uocat hinc, meritis, ubi sede superna
Humanum in partes dirimet genus arbiter orbis,
Agnis dextra leuans, laeuis condemnet ut haedos.
Stabunt angelici mirantes facta bonorum
Laudantesque chori, cunctis commune patebit
Decursae carnis meritum: fraus nulla tenebris
Abdere uel notas poterit subducere culpas.
Illic tota tibi substantia, uita petatur,
Quo iustus ditat dispensans praemia iudex.
Quondam succincte quod dictum est ore magistri,
Dum uiget officio famulans sollertia Marthae
Attentamque tenet uerbi uirtute sororem
Cura cibo melior, pastu quia digna perenni.
Tunc uacuas domino deponens Martha querellas:
"O doctor, non cernis" ait, "quod sola paratu
Vexor et haec nullum confert germana leuamen"?
Cui Christus sic forte refert: "Sunt plurima, quae te
Obstrictam retinent, melior sed causa quietae
Lectaque nec poterit Mariae pars optima tolli".
Sic, germana, suis dum flagrant saecula curis,
Electam seruare tibi non desine partem.
Te meruit primam cognatio tota patronam,
Iam te signiferam sequimur uexillaque Christi
Te portante libens sectatur stemma parentum:
Quos licet antiquo mundus donasset honore
Et titulis monstret generoso semper ab ortu:
Plus tamen ornauit diuinum insigne gerentes,
Ordine quod proprio sanctas meruere cathedras.
Non et auos tibimet iam nunc proauosque retexam,
Vita sacerdotes quos reddidit inclita dignos:
Pontificem sacris adsumptum respice patrem.
Cumque tibi genitor uel auunculus undique magni
Post fasces placeant populorum sumere fascem,
Suscipe, quos humiles patrum ad consortia fratres
Officio simili nectens ecclesia iunxit.
Pro quibus adsiduas Christo persoluere grates
Fundere uel fletus non taedeat: ut tibi nullus
Fratrum de numero desit, dum praemia sumes
Factis digna tuis materque effecta parentum
Virgineae uictrix sociabere laeta cateruae.