# De actibus apostolorum 01 Vt sceleris Iudaea sui polluta cruore, Ausa nefas, compleuit opus rerumque Creator Hoc quod ab humanis sumpsit sine semine membris Humana pro stirpe dedit, dignatus ut ima Tangeret inferni, non linquens ardua caeli, Soluit ab aeterna damnatas nocte tenebras Ad Manes ingressa dies; fugitiua relinquunt Astra polum comitata Deum; cruce territa Christi Vult pariter natura pati, mortisque potestas Se uincente perit, quae, pondere mersa triumphi, Plus rapiens nil iuris habet; diuinaque uirtus Rursus membra ligans animata cadauera mouit; Ad uitam monumenta patent, cineresque piorum Natalem post busta nouant. Lux tertia surgit; Maiestas cum carne redit speciemque coruscam Vmbrarum de sede refert ut ab exsule limo Interclusa diu patriae repetatur origo. Omnipotens parat ipse uias et corpora secum Post tumulos regnare iubet; moriente ueneni Semine, florigero sua germina reddidit horto. Iamque quater denis Dominus manifesta diebus Contulerat per signa fidem cernentibus illis, Vsque sub extremum diffuso in limite mundum Quos testes iubet esse suos. Miracula rerum Non poterant celare Deum. Documenta resurgens Quae sic certa daret quam mandere? Corpora uitam Hinc humana probant. Caelum petiturus oliuae Progreditur lustrare nemus quia germine sacro Luminis et pacis locus est; uult inde reuerti Vnde creaturam signata fronte micantem Diuinus commendat odor. Cum desuper unctos Abluit interius Christi de nomine chrisma, Tollitur astrigerum rediturus uictor in axem Et secum quod sumpsit habet. Noua pompa triumphi! Arua Deus petiit, homo sidera. Quis datur illi Aetherea de parte fragor, quantumque resultant Caelestes in laude chori cum rector Olympi Euehit excelsis quicquid suscepit ab imis Ingrediensque polum carnis comitante tropaeo Exuuias atri raptas de fauce profundi Lucis in arce locat terrenosque erigit artus! Qua pietate capit, propter quem uenerat, iuit. Discipulos stupor altus agit, quibus ore corusco Perspicui dixere uiri. Quae cognita nobis Et miranda sonant, nunc iam speculemur ouantes Imperiique modum per subdita iura probemus: Virgine matre satus, calcata morte resurgens, Caeli sceptra petens, his nuntiat acta ministris. Nec cessant elementa suo seruire Tonanti; Stella comes praegressa Magos uenientis honori Militat; obsequio nubes famulatur euntis. Angelicis igitur postquam est affatibus usa, Liquit oliuiferi ueneranda cacumina montis Ad messem praelecta manus, qui calle citato Moenia nota petunt, quo per sua sabbata mille Passibus ire licet, qua tunc statione sedebat Porta Maria, Dei genetrix intacta creantis, A nato formata suo. Mala criminis Euae Virgo secunda fugat; nulla est iniuria sexus; Restituit quod prima tulit. Non uoce querelas Excitet aut gemitu maerentia corda fatiget Antiqua pro lege dolor; scelera ipsa nefasque Hac potius mercede placent, mundoque redempto Sors melior de clade uenit. Persona ruinam, Non natura, dedit; tunc femina feta periclum, Nunc tumuit paritura Deum, mortalia gignens Et diuina ferens, per quam Mediator in orbem Prodiit et ueram portauit ad aethera carnem. Primus apostolico, parua de puppe uocatus, Agmine Petrus erat, quo piscatore solebat Squamea turba capi; subito de litore uisus Dum trahit, ipse trahi meruit; piscatio Christi Discipulum dignata rapit, qui retia laxet Humanum captura genus; quae gesserat hamum Ad clauem est translata manus, quique aequoris imi Ardebat madidas ad litora uertere praedas Et spoliis implere ratem, melioribus undis Nunc alia de parte leuat nec deserit artem Per latices sua lucra sequens, cui tradidit Agnus Quas passus saluauit oues, totumque per orbem Hoc auget pastore gregem, quo munere summus Surgit et, insinuans diuina negotia, coram Sic uenerandus ait: "Nostis quia proditor amens Mercedem sceleris soluit sibi; taedia noxae Horruit ipse suae stringens in gutture uocem Exemplo cessante ream, qui parte necari Promeruit qua culpa fuit, crimenque retractans Iudicio tali permisit membra furori Aeris ut medio communi poneret hosti Debita poena locum; caelo terraeque perosus Inter utrumque perit; nullis condenda sepulcris Viscera rupta cadunt, tenuesque elapsus in auras Fugit ab orbe cinis. Non haec uacat ultio Iudae, Quae suprema negat uindictaque mercis iniquae Sic placitura uenit: Nam, cum modo rura parasset Funeris ex pretio, cum nomine Sanguinis emptus Cespes in externas componens busta fauillas De tumulis fecundet humum, caret impius agri Fertilitate sui solusque excluditur aruis Quae monumenta ferunt, cuius tuba saeua cruentum Est exorsa nefas, qui signifer oscula fingens Pacis ab indicio bellum lupus intulit agno." Nunc opus est uotis quod uerba prophetica clamant Quem liceat supplere uices. Tunc summa precantes Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum Mathiamque, Dei paruum quod nomen, ut aiunt, Hebraeo sermone sonat humilemque uocando Comprobat. O quantum distant humana supernis Iudiciis! Parui merito transcenditur ille Laude hominum qui iustus erat. Duodena refulgent Signa chori terrisque iubar iaculantur Olympi. Haec quoque lux operis quid praeferat edere pergam: Quattuor est laterum discretus partibus orbis; Trina fides uocat hunc, quo nomine fonte lauatur; Quattuor ergo simul repetens ter computat omnem Quam duodenarius circumtulit ordo figuram, Discipulisque piis, quibus hoc baptisma iubetur, Mystica causa dedit numerum remeare priorem. Spiritus aetherea descendens sanctus ab aula Irradiat fulgore locum quo stemma beatum Ecclesiae nascentis erat, quibus igne magistro Imbuit ora calor dictisque fluentibus exit Linguarum populosa seges; non littera gessit Officium, non ingenii stillauit ab aure Vena, nec egregias signauit cera loquelas; Sola fuit doctrina fides opulentaque uerbi Materies, caeleste datum, noua uocis origo Quae numerosa uenit totoque ex orbe disertis Sufficit una loqui. Dudum uetus aequoris arca Cum superasset aquas, turrim uoluere maligni In caelum proferre suam, quibus impia corda Sermonum secuere modos sociisque superbis Affectus cum uoce perit. Confusio linguae Consimili tunc gente fuit; nunc pluribus una est Ecclesiae quoniam uenientis imagine gaudet Concordes habitura sonos et pace modestis Fit facunda redux, humilisque recolligit ordo Quod tumidi sparsere uiri. Res maxima cogit Non reticere diu quid sit quod spiritus almus His datur in flamma, Iordanis ab amne columba; Quod tunc rite canam promissaque debita soluam Si sua dona ferat. Duo sunt haec signa figurae Vt sit simplicitas, quam congrua diligit ales, Quae ne tarda gerat sine dogmatis igne tepores, Sit pariter succensa fides. Ibi destinat undis Vnanimes; hic ore iubet flagrare docentes. Mentibus instat amor; sermonibus aestuat ardor. Hos etiam musto typica ratione moueri Error uerus ait, quos ebria fonte recenti Compleuit doctrina poli. Noua uasa liquorem Suscepere nouum nec corrumpuntur acerbo, Quo ueteres maduere lacus de uite bibentes, Quae Christo cultore dedit conuiuia uerbis, Vnde rubent quas uertit aquas, tenuemque saporem Legis in Ecclesiae fecit feruescere libris. Tertia sidereis inclaruit hora loquelis: Hunc numerum Deus unus habet, substantia simplex Personis distincta tribus; quam plurima nobis Instrumenta patent simul hoc et tempora monstrant. Primus at ille Petrus, cui seruit in aequore gressus, Retia iam cupiens hominum uibrare saluti, Vt piscator ouans leuet has de fonte cateruas, Rettulit aethereos populo mirante triumphos: "Venit ad occiduas carnaliter editus oras Humana sub lege Deus, qui temporis expers Principium de matre tulit nec uile putauit Maiestate potens terreni sumere formam Corporis atque opifex hominum pars esse suoque Nos pretio reuocare sibi post dona salutis Postque tot erectos pulsis languoribus aegros, Cum defleta etiam perfunctaque corpora luci Redderet et superas iterum concederet auras. Se quoque permittens fusae genetricis ab aluo Carnis iure pati, uitam ne perderet orbis, Maluit ipse mori. Sed quod de uirgine feta Nascitur, illud obit. Ligno suspenditur insons, Et ligni uacuatur onus. Sic uulnus iniqui Fit medicina Dei. Pauidis resplenduit umbris Pallida regna petens; propria quem luce coruscum Non potuit fuscare chaos, fugere dolores; Infernus tunc esse timet, nullumque coercens In se poena redit; noua tortor ad otia languet; Tartara maesta gemunt quia uincula cuncta quiescunt. Mors ibi quid faceret quo uitae portitor ibat? Hunc Deus omnipotens, cui numquam terminus instat, Post sacra busta leuat; radiantem in corpore Iesum Vidimus et propriis reducem conspeximus astris. Sed fugite, o miseri, funesta piacula gentis, Cui, ueniente Deo ueteres auertere noxas, Addita sacrilegae creuerunt uulnera culpae. Cur natos, Iudaea, tuos per uota cruoris Parricida trahis? quid Christi sanguine fuso Hos tecum damnata premis necdumque creatos Festinas proferre reos, homicidaque lingua Naturae percussit iter? cui serior ortus Quam facinus discrimen alit scelerumque propago De natale perit, quae saucia uoce parentum In lucem punita uenit. Si soluere cura est Fecundi crementa mali, felicibus undis Exstinctum reparate genus; spes una remitti Debita supplicii post crimina uelle renasci." Multiplicat iam pastor oues; tria milia uulgi, Non minus, illa dies in flumine diluit Agni. Hic primum post iussa Dei baptismatis usus Exoritur data iura probans; nam trina potestas Colligit hanc prolem numerum partita per aequum. Perfectum est quod mille sonat; sic denique saeclis Ponimus aetates cum tempora dicimus orbis. Res perfecta semel ter iungitur, et facit agmen Mystica uis numeri. Gregis est pia forma nouelli. Funditur interea per cunctos gratia sensus, Diuitiasque metit locuples in amore uoluntas; Vtque pii coeant in foedera pignore certo, Res laxant et corda ligant; sine limite census Affectu consorte licet; noua iura beatis Munifica fluxere manu, quibus ubere laeto Diuisae geminantur opes, et crescit in omnes Quod faciunt commune sibi, totumque capessunt Qui proprium nihil esse uolunt. Quo fonte cucurrit Haec probitas quaeue illa fuit bonitatis origo, Hinc canere incipiam. Sacris bis Spiritus almus Discipulis concessus erat: spiratus in illos A Christo surgente semel; post missus ab astris Nescia uerba uiris facundus detulit ignis. Ne quid inexpertum studio meditemur inani, Spiritus alme, ueni! Sine te non diceris umquam; Munera da linguae qui das in munere linguas. Haec iterata, reor, confirmant praemia iustos, Vt duo iussa colant tabulis conscripta duabus: "Dilige mente Deum feruenti plenus amore." Rursus ait: "Carus tibi sit quoque proximus ut tu." Hoc pactum ius omne tenet, quod Spiritus almus Bis ueniens per corda creat: semel hunc dedit Auctor In terris, ut ametur homo; post misit ab astris, Vt flagrent humana Deum. Dilectio prima est Quae Dominum uehementer amat, cui deinde secunda Quae sociat mortale genus. Tamen incipit ante Posterior numero; sequitur comitata secunda Quae prior est. Sic forma docet: "Nisi diligis" inquit "Cernere quem potis est fratrem, quem cernere non est Nescis amare Deum." Concordia nexa calescat Ergo pari uoto, Dominumque in pectore condat Fratris amor; geminae sibi sit substantia causae. Claudus erat, cui prima dies exordia uitae Membrorum cum strage dedit, languore coaeuo Octo lustra gerens, ad quem comitante Iohanne "Respice" Petrus ait; uotum spes lusit auarum Cumque negat meliora parat. Quam saepe grauatos Desperata iuuant, et semine nata sinistro Prosperitas, celans maestis confinia laeta Principiis, ad uota uenit! Gaudebit egenus Plus uacua meruisse manu, qui munera poscens Est datus ipse sibi. "Nulla hic mihi uena metalli" Respondit "quae fundat opes; ego ditior aegro Pauper ero; progressus abi!" De uoce iubentis Exsiluit medicina potens, atque hospite gressu Conuixere pedes. Cunabula longa relinquens Calcauit ueteranus humum, plantisque nouellis Materies se prisca mouet, cui praepete cursu Protulit incessus quicquid non edidit ortus; Stat facti manifesta fides. Sed et altera nobis Res aperit quod causa gerit: Gens nomen ab illo Israel dicta tenet qui bella reliquerat aeger, Conatus certare Deo. Tulit ipse figuram Corporis ante grauem, quam post in uulnere mentis Israel claudus habet, qui per sua crimina labens Corde magis quam carne fluit spatiisque sub ipsis Quadraginta annos Aegypti fine remotus Claudicat, Aegyptum cupiens atque idola quaerens. Ponitur ad portam Speciosam debilis; ultra Non ualet ire miser nec limina tangere portae; Culpa negauit iter. Qui sunt qui pectore claudum Israel ferre solent portaeque adiungere certant Quae speciosa suo prodit de nomine Iesum? Isaias, Daniel, similes quique ore prophetae Obscuris manifesta canunt miracula Christi; Et portae qui nomen habet sic admonet ipse: "Porta ego sum uobis; qui per me intrare recusat Fur erit ille nocens." Possunt portare prophetae Ad portam, cernenda magis quam uisa loquentes; In templum non ferre queunt; haec ianua Petro Credita, qui Christum confessus cognita monstrat, Non uentura sonat. Vetus o! sine fine iacebis Ni Petrum iam, claude, roges, qui noxia pellens Auri uitat onus, rerum cui censuit Auctor Nec peram gestare sibi. Pete dona salutis; Non fragiles secteris opes, quas spernere debet Cum Domino qui diues erit. Post limina templi Porticus hunc Salomonis habet qui iure uocatur Pacificus; regnante fide quis semper in orbe Pacificus nisi Christus erit? Hic protegit omnem Qui Petro ductore placet, quo praesule surgit. Agmine iam niueo per milia quinque uirorum Ecclesiae crescebat apex; arcere laborat Hunc Iudaea coli cuius de munere fluxit Quod uirtus operata dedit, sed linquere Christum Petri nescit amor. "Non hunc reticebimus" inquit "Quo remeat praestante salus, qui iure creantis Infectum suppleuit opus; solidumque decorem Pars reparat quam iussa nouant. Hic membra redemptor Saucia restituit qui mortua surgere cedit." Fert animus patrare nefas sanctisque uerendis Sacrilegas inferre neces. O semper iniqui! Dona uident et bella mouent; sed coepta relinquunt, Ne uiolent quos turba fouet, quibus indice claudo Testis erat meriti; cumque hoc sua corda leuabant. Nam non parua dedit populo miracula gressus Quem rudis atque senex nullis iam legibus aeui Vernula sumpsit humi, cum quo stupet ipsa moueri Quae iacuit natura diu firmataque nuper Incessu proprio noua iam uestigia signat, Quae fuerint aliena sibi. Tamen improba proles Saeuit adhuc farique uetat quod gaudia clamant. Quid totiens, Iudaea, cadis? Surrectio Christi Vt furto celetur emis, sed inania demens A somno documenta petis; liuore caduco, Quae sentis uirtute geri, uis fraude negari. Infernum Dominus cum destructurus adiret, Detulit inde suam spoliato funere carnem. Victor ab arce crucis radiantia signa ministrat. Sol ruit in tenebras, tu pectore nigra rebellas; Arua tremunt concussa locis, tu fixior haeres; Saxa crepant, tu dura manes. Iam scissio ueli, Quae latuere diu, nudauit mystica templi. Lux tua nos adiit, tecum nox sola remansit; Mors sine fine premit, cui numquam uita resurgit. Planta uetus, sociare nouis et condere libris, Ne pereas uiduata cibis, sine munere quorum Arida ficus eris nullo quia tempore fructum Ad Christi uis ferre manum neque cernere quantum Floruit insertus faciens oleaster oliuas Plenaque per gentes de spinis pullulat uua. Imminet exhaustis radicibus ira securis, Vt succisa ruas ni iam translata uirescas. Postquam mira salus in corpore nata uetusto Discipulis audita liquet gentisque superbae Cognouere minas, celebrant his uocibus hymnum: "Tu, qui cuncta, Deus, propriis animata figuris Artifici sermone facis, quique edita cernens Ante uides rerumque creas per nomina formas, Cum fierent, uox semen erat, nec distulit ortus Imperium natura sequens; mox Spiritus oris Aethera curuauit, sola nexuit, aequora fudit, Materiamque operis sola est largita uoluntas. Ne deforme iugum similis portaret imago, Tegmine seruili latuit regnator Olympi, Vt sua gentiles implerent coepta furores. Quis dolus Herodis cum tristia bella moueret Infantum mandata neci! quos ubere raptos Vulnera suscipiunt paruis errantia membris Vix habitura locum, saeuoque iubente tyranno Nasci poena fuit, cuius tulit impetus aeuum Quem nesciuit agi qui perdidit. O noua mortis Condicio, solo uitam pro fine subire Et, cum prima dies atque ultima sit simul una, Posse magis quam scire mori! Quis lumine sicco Aut gemitu cessante queat memorare Pilati, Quod deflent elementa, nefas? quo iudice Christus Subdere pro mundi uoluit sua membra periclis, Vt carnale malum caro solueret et ferus hostis, Cuius ab ingenio fluxerunt tela ueneni, Perderet antiqui lacrimosa piacula belli Materia superante pari, ne criminis ultra Per subolem prodiret onus. Damnatio iusti Libertas est facta reis. Da semina uerbi Per tua dona coli, signisque noualibus usa Colligat ista manus te fructificante maniplos De quibus ipse tui componas horrea caeli Triticeamque fidem lolio pereunte corones." Qua sancti fulsere pedes, concurrere uisa est Pondere terra graui, moxque almus Spiritus illis Splenduit, et linguis facundia creuit abortis. Auditae ualuere preces. Humana propago Materies terrena sumus, limumque parentem Nomine prodit homo. Vis flexit et impulit arua Vocis apostolicae quae de tellure creatos Fecit habere fidem; sed quod magis exsilit unus Concutiturque locus, cecinit Scriptura decoros Pacem ferre pedes; horum sub gressibus ergo Laeta mouetur humus, quibus est sermone Magistri Pax commissa pii, quae deportata per illos Exiit in cunctas ueloci munere terras. Ecce tot egregiis unum cor esse cateruis Incipit, atque animam populus nanciscitur unam. Quis dubitare queat mysteria dogmatis, unum Personas tres esse Deum? cum milia uulgi Conueniant sub mente pari numerique frequentis Sint animi uelut unus homo; quae turba perennem Portatura crucem Dominumque secuta fidelem Spreuit agros habitura polos; haec nempe facultas Fortior est de parte magis conquirere totum Atque caducorum pensare manentia causis Et quaestum per damna sequi. Non, prodige, rerum Venditor ista facis, sed qui tua iura tenere, Ambitiose, cupis paruoque in tempore linquis Quod semper uis esse tuum. Sic spargere rura Nolle carere fuit; quid enim substantia prodest Quae seruata perit, quam sideris arce locatam Commodius qui cedit habet? Pete, creditor, inde Vsurae maioris opem gazasque reconde Quo nequeant aduersa pati; non deterit ullus Perpetuas ibi casus opes; sine fine tenebis Quod dominum debere facis. Nunc aspice partes, Lector docte, pias et tecum mente sagaci Volue quid esse putes rutili quod pompa metalli Ponitur ante pedes sacris non tradita dextris. Destitui debere probant quod tangere uitant Calcandumque docent quod subdunt gressibus aurum; De quo terrenae ueniunt ad pectora curae Consimili iactatur humo. Quo sistat, auare, Mens tua disce loco: Quod tu custodis anhelus, Quod statione premis, quod cernere saepius ardes, Cuius in amplexus per somnia cuncta recurris, Horrescunt tractare pii nec tunc quoque gestant Cum bona facta parat. Quantum speculantur in illo Stare nefas, et dona gerens contemnitur aurum! Decidit infelix Ananias uulnere culpae Fur census sub fraude sui. Cadit impia coniunx Supplicio percussa pari, quia crimine ab uno Fit commune nefas quotiens scelus ante peractum Consensus facit esse suum. Non mentis auarae Vindex illa fuit sententia. Denique quando Auri cessat amor? qui pectora semper adurit, Quo capitur mortale genus, qua pullulat omne De radice malum, cuius uiolentius ardet Ambitio crescente modo, stimulantque rapinis Addita lucra famem. Sed quod mutata uoluntas Falsi crimen habet cumque est iam cautio uoti, Stare decet nec uelle prius uiolare sequenti; Ius proprium retinere magis quam demere fas est. Omnibus exemplum sanxit uindicta duorum, Ne quis dona uocet quae sponsio debita poscit. Respice, uera fides, ac dogmate clara beato Verba require Petri: "Quisnam te fallere suasit?" Conclusitque probans: "Homines haud talia fando Deludis, mentite Deo." Quae damnat iniquos Aedificat doctrina pios. Quod Spiritus almus Sit Deus, ex multis plena est instructio libris; Et tamen hinc capit arma fides; quo tendimus ultra? Quis dubitet quod Petrus ait: "Qui iure uenitis Ad latices, hoc state loco." Satis hostibus obstat Ecclesiae quod forma sonat: Diuisor amare, Iudicium de fine time! Qui criminis auctor Errorisque tui est, fusa ruit Arius aluo Infelix, plus mente cadens, letumque peremptus Cum Iuda commune tulit, qui gutture pendens, Visceribus uacuatus obit, nec poena sequestrat Quos par culpa ligat, qui maiestatis honori Vulnus ab ore parant; hic prodidit, ille diremit, Sacrilega de uoce rei. Deus arbiter orbis Personis tribus est, in quo simul una potestas. Abstulit his species operum bonitate creatas, Qui fabricatoris non inspexere decorem Errantesque putant qui fecerit omnia factum. Fama ciet populos ad mystica signa salutis E cunctis properare locis et pestibus aegros In lectis deferre suis, quos urbis in illa Parte locant qua sacra tenet uestigia Petrus. O mihi si cursus facundior ora moueret Centenosque daret uox ferrea, lingua diserta Hac in laude sonos, quantum speciosior esset Ambitus eloquii, uariis aperire figuris Singula nec modicis includere grandia uerbis! Quae fuerit rerum facies, cum tempore paruo Morborum cecidere greges et fluxit ad omnes Improuisa salus, quam corpore fusa sereno Luminis umbra creat, dubiaque a morte remoti Erexere caput! Sed non deprendere uisu Auctorem potuere boni, quibus ardua uirtus Occultat quam praestat opem, resque ante paratur Quam spes ulla foret, furtiuaque praemia uitae Dat medicina latens, et anheli corporis aestus Ignaro languente rapit, quam nescit adesse Qui uenisse probat, crescitque potentia facti Agnitione carens; cuius splendoris imago Omnia peruolitans tactuque nocentia mundans Stat donis fugitiua oculis et munere plenos Linquit ubique toros hostesque a sensibus atros Proicit ac nebulis larualibus exuit artus. I citus et curas hominum de calle frequentans Excute, Petre, gradus; tecum medicina salutis Ambulat; adde uiam; spes est ad gaudia uelox In pedibus non esse moram; tua semita uita est; Si properas, iam nemo iacet; tu motibus umbrae Corpora cuncta leuas; atque hoc simul inscia uoti Sumit turba tacens quod, cum rogat, accipit unus. Omnibus ergo salus uno poscente uenibat. Quaerite, quos agitat tanti reuerentia facti, Quid typicum res ista ferat, librisque uolutis Noscite quod soli cessa est haec gloria Petro, Quaeue sub hac specie lateant documenta uidete; Quae temptabo loquens, et si datur ista facultas, Aridus ut magnas impellat riuulus undas: Rursus ab antiquis ueniunt miracula causis; Firmior in cunctis capitur substantia rerum Corpore sensa suo; sequitur quae corpore certo Funditur et solidam non terminat umbra figuram, Sed tamen ipsa sibi praecedere corpora signat. Ecclesiam terris colimus, quam prodere nullos Aetheream dubitasse licet, sed uerior illa est Quae super astra manens caelestis et alta uocatur. Haec, in transcursu dubii quae cernitur orbis, Ad uitae datur esse uiam spatioque sub isto Destinat aeternae quos colligit, atque probatis Hinc iter est excelsa sequi. Regit agmen utrumque Petrus et hinc ductis sorti dat sidera turmis Vt patuit per uerba Dei: "Quod solueris" inquit "Quodque ligas terris sic uinctum siue solutum Aethere perdurat." Culta haec quam cernimus aruis Ergo figura foret; firma est quam nubila gestant. Petrus utramque regens ibi corpus et hic parat umbram, Vt quos hic uitiis noxisque resoluerit aegros Innocui ducantur ei quae permanet astris, Susceptura pias hac emundante cateruas. Interea templi zelo mordente priores Ecclesiam creuisse dolent animaeque colonos, Ne spargant quod corde metant, in sede relegant Carceris, ut desint nascenti sarcula messi. Angelus adueniens tenebrosa uolumina noctis Reppulit, et subito micuerunt astra sereno, Erumpensque dies alieno tempore sanctos Ad templum facit ire uiros; sed cardine fixo Irrita signato custodia permanet antro, Stansque suis foribus uallante crepidine carcer Clausus apostolicis uestigia pandit aperta Gressibus, et uigiles illudit ianua fallax. O numquam neglecta fides! cui subiacet illud Quod natura negat, propriis quam legibus uti Non sinit Omnipotens, quotiens iubet ipse uicissim Posse quod insolitum fieri mirata perurget. Si quis adhuc fragili meditatur pectore Thomam, Hinc documenta petat: Quia tunc penetrata recepit Ianua clausa Deum, mirum est si corpore portam Sic adeat quem uirgo parit, quem uiscera matris Integra concipiunt? Humanam quae, rogo, carnem Sumere causa fuit nisi suscitet? Inde reuersus Exhibuit pro teste latus nostrique fauillas Corporis exemplo proprii docet esse nouandas, Vulneribus sua membra probans. Modo, Didyme, discis Quam fuerit dubitasse nefas an fecerit Auctor Quod uobis licuisse uides; si uoluere sensu Cura subit quod Christus ait, non indiga uocis Est species cur has sancti liquere tenebras. Dixit opima parans hos luminis esse ministros Et candelabri positas uelut arce lucernas In tota fulgere domo; nox nulla retentat Quos lumen lux ipse uocat, qui dona ferentem Et testem meruere Deum qua lege cauernis Occulerit locus ille suis tot in ordine soles, De quibus, ut tenebras pulsis erroribus orbis Vinceret, aeternam meruit cognoscere lucem. Iura ministerii sacris altaribus apti In septem statuere uiris, quos undique lectos Leuitas uocitare placet. Quam splendida coepit Ecclesiae fulgere manus quae pocula uitae Misceat et latices cum sanguine porrigat Agni! Hoc numero delatus honor sublimia secum Sacramenta gerit, per quae nunc longius ire Non patitur mensura uiae, ne plura locutus Inueniar dixisse minus. Sit cura ministris Officium librare suum, quo laudis amictu Hunc deceat lucere chorum, quem mysticus ordo Consecrat in numero cui dant caelestia formam. Promissum seruabo modum. Venerabilis orbi Coetus ait: "Verbi potius nos conuenit omnes Quam mensae captare cibos." O gloria diues Oris apostolici, numquam permittere plebem Virtutum sentire famem! Dispersa talenti Crescere summa solet; commissa pecunia linguae Displicuit cum sola fuit. Locus indicat iste Quod meliora rudi populo sint fercula mentis Quam fusae per membra dapes lateque peritum Nutriat ingenium uerbi pinguedo superni. Nam quid corporeae prosunt alimenta saginae Esuriente anima? cuius ieiunia pasci Semper ab ore decet, mensam ut tendamus ad illam Vberibus uerbis ad quam conuiua recumbit Qui uestis candore nitet, ne fulcra beata Deserat abstractus quisquis deformis ad illam Eloquio sordente uenit; ferat esca salutem Progrediens de pane poli; gula pectoris ipsum Ambiat, atque animi pleno gustare palato Interior festinet homo; ne uilior esset Causa relicta tamen, claris tractanda ministris Creditur et numerum tenuit pretiosa supernum. Emicat hinc Stephanus, primus qui in agone coronam, Nominis heres, habet, de quo praenuntia palmae Vox cecinit quod causa dedit. Sere proelia, martyr, Felices habitura neces, ubi gloria poena Et cadere est ortus iugulisque parantibus aeuum Nascitur aeternae complectens munera uitae. Vitae principium fuit en sine fine beatae Sic meruisse mori. Lapides, Iudaea rebellis, In Stephanum lymphata rapis, quae crimine duro Saxea semper eris. Hunc denique Christus adoptat, Ad quem miles ouans, per uulnera sacra uocatus, Sanguine fecit iter cupiensque in praemia uictor Hac properare uia niuei metitus honorem Callis ad excelsi pergit fastigia regis Et per tot lapides petrae coniungitur uni. Quis furor iste nouus, nulli feritate secundus, Parcere nolle pio! Vibrantibus acta lacertis Saxa iacis; parat ille preces nec respicit unde Grando nefanda cadat, qui tempore mortis amicae Pro populo peccante rogat. Licet omnia tecum Tela feras silicesque graues et pondera libres, Quem perimis uicturus erit, qui fine colono Seminat exemplum quo surgat uinea Christi Et calicem Domini conuiuia festa coronent. Lumina cordis habens caelos conspexit apertos, Ne lateat quod Christus agat. Pro martyre surgit, Quem tunc stare uidet, confessio nostra sedentem Cum soleat celebrare magis; caro iuncta Tonanti In Stephano fauet ipsa sibi; dux praescius armat Quos ad dona uocat; ne quis hic dimicet anceps, Corpus in arce Dei patuit pro munere testi. Ad Sauli posuere pedes uelamina saeui, Infernum quod Hebraeus ait. Iam constat utrisque Hinc meritum sentire suum cum sidera martyr, Carnifices inferna petunt. Sors prima reuelat Exemplumque creat quod talia bella gerenti Hoc de fonte fluit, sic occidentibus ut mox Tartara succedant, morientibus astra patescant. Saepe sibi socium Petrus facit esse Iohannem Ecclesiae quia uirgo placet; quo denique iuncto Samariae uicina petens baptismatis undis Ablutas signauit oues, quibus adfuit almus Spiritus et uarias fecit procedere linguas. Fonte quidem lotus sed non in pectore mundus, Hic fuerat Simon ille magus, quem prodidit orbi Poena sequens nescisse fidem; contractibus auri Munera uult aequare Dei nummisque referre Quod pretio mercator emat. Quem talia Petrus Attemptare uidens, "Quisnam te, perdite," dixit "Mouit ad ista furor? Domini quod gratia donat Vt uenale putes? sensu hoc, non sumitur auro, Nec licet ut caelum corrupta pecunia quaerat, Quam terrae scrutator amat; tibi nulla profecto Hac superest in sorte quies, nec ad ista uenire Tu poteris, pollute dolis, qui cordis amari Felle tumens aliena petis; namque atria mentis Spiritus illa subit quae simplicitate nitescunt." Hac de uoce sacrae lux est manifesta figurae: Ecclesiae speciem praestabat machina quondam Temporibus constructa Noe, quae sola recepit Omne genus clausisque ferens baptismatis instar, Cum uaga letales pateretur turba procellas, Ad uitam conuertit aquas. Simul ipsa columbam Diluit et coruum, sed non concordia mentis Fecit utrosque pares; hunc guttura plena rapinae Subduxere uiae cupiensque in funere pasci Nil potuit uitale sequi; redit ales amica Frugibus et nullis succumbit naufraga lymphis, Nutriri de morte timens, studioque laboris Dat documenta pii, quanto teneatur amore Plus operi deuota fides, rostrique modesti Pignus oliua fuit; dilectio semper in ore Fructum pacis habet; uolitant in fluctibus ambo Ex uno sanctoque sinu seruantis in aluo Purgati uallante freto; tamen exsulat unus Et reditu cessante perit; non ergo saluti Sufficit unda lauans nisi sit sine felle columba Qui generatur aquis. Simon hic baptismatis undam Contigerat, sed coruus erat sua lucra requirens, Quae numquam meruere Deum, qui limine templi Vendentes arcere solet. Meliora sequamur! Petrus ad ista uocat, qui filius esse columbae Dicitur ore Dei meritoque hac matre creatus Ecclesiae sublimat opus; de munere prolis Nomen habet genetrix, quod Spiritus eligit almus, Alitis innocuae dignatus imagine cerni. Angelus alloquitur plenum uirtute Philippum Australem celebrare uiam, qua spado iugatis Aethiopum pergebat equis, qui fidus in aula Reginae seruabat opes; uolat axe citato Gaudia fixa petens curruque merebitur ipso Errorum iactare rotas. O quanta bonorum Semina percipies qui tam pretiosa lauacri Sumere dona uenis sterilique in corpore condis Quod fructu meliore metas! Impone Philippum, Cor oris quod Hebraeus ait, qui mentis honorem Nomine teste probat; iuuat hunc audire Magistrum Discipuli quia iure docet; dabit ipse prophetae De quo uerba sonent, cumque omnia fecerit olim, Qua fuerit nunc parte satus, si credulus audis, Et tibi nascetur, tuque inde renasceris illi. Conspectis properanter aquis ardescere coepit Eunuchi fecunda fides, qui gurgite mersus Deposuit serpentis onus plaustroque cucurrit Heliae meditatus iter. Non parua figurae Causa sub obscurae regionis imagine lucet: Comprobat Omnipotens taedarum foedere Moysen Aethiopam sociasse sibi, quem dogmata produnt Postea cum Domino uicinius ore locutum. Quid mirum si legis amor tunc crescere coepit Ecclesiae cum iuncta fuit? Quod sponsa perennis Hac ueniat de gente magis, nec Cantica celant, Quae fuscam pulchramque uocant; haec pergit ab austro, Aethiopum qui torret humum, Salomonis in ore Pacificum laudare suum, quo nomine dudum Signatum est quod Christus habet. Iam debita mundo Custodem praemittit opum, quo pignore gazas Incipiat proferre suas. Thesaurus in illa Quis potius quam fontis honor? Quod ditius aurum Quam locuples sub corde fides? Quam denique recte Praeuius huic spado est, qua procedente libido Pellitur et capiunt caelestia regna pudici? Saulus acerba fremens committere bella Damasci Iudaica feritate parat, sed amabitur agnus Quo properat saeuire lupus. Sors laeta ruinae In qua culpa cadit, didicitque e corpore lapso In mentis iam stare gradu; cum lumina claudit, Pectora tunc aperit, caelique agnoscitur Auctor Discedente die. Quantum meruere tenebrae! Post oculos maiora uidet; mirabile saeclis Exemplum dedit alma fides. Anania furorem Excutit, o noua palma! Lupum domat ille rapacem, Hebraeus quem dixit ouem; clamabitur orbi Hoc praecone Deus, legisque exutus ab umbra Sub qua caecus erat, terras lucebit in omnes Perpetuo de Sole canens. Ne desine, Saule, Hunc celebrare diem; multorum lumine plena Nox datur ista tibi, tuque hic tua nubila portas, Vt mundi purgare queas. Nunc plena figuris Interius documenta sequar tectumque latebris Aggrediar proferre iubar: Quod tempora Saulus In tenebris triduana gerit, facit esse fidelem Exempli mensura sui, tandemque coactum Poena magistra docet Dominum ne respuat ultra Post triduum superasse chaos; cum coeperit ipse Sic uisus reparare suos, quod ab orbibus atris Et squamae cedidere graues, natura quod anguis Ferre solet, ratione uiget. Iudaea uenenum Semper ab ore uomet crudelior aspide surda; Perfidiae coluber Synagogae sibilat antro. Discipulis Saluator ait: "Calcabitis angues, Purior obsequiis ut sit caelestibus actus." Vipereum iacit ante nefas et proelia doctor Mox meliora gerit; qui cum superasset iniquos, Insidias meruit portis euadere clausis; Sporta solens texi iuncis palmisque uicissim Tegmina dat Saulo retinens in honore figuram Ecclesiae, nam iuncus aquis et palma coronis Semper inest: Iuuat Ecclesiam baptismatis unda Martyriique cruor; dudum uescente caterua Nutriti sub dente cibi distendere septem Sportarum coepere sinus; tot in orbe profecto Ecclesias Scriptura canit quod Spiritus illic Sic operator adest et signat nomina uirtus, Cum tamen Ecclesiam celebremus in omnibus unam. Protegit ergo uirum species cui militat ipse Vas in uase manens, atque hac duce tutus ab hoste Egreditur, cunctis ductor cui uincit in armis. Peruigil excubiis commissi Petrus ouilis, Postquam cuncta uidens lustrauit in ordine sanctos, Per Lyddae tulit arua gradus, ubi moenibus astans Respicit Aeneam defunctis uiuere membris Atque anima, nodis laxata mole solutis, Non moriente mori, "Surgens, paralytice", dixit "Vectorem compone tuum nec reddere tardes Officium, portate diu." Quo munere Vocis Stringitur in solidum qui fluxerat antea neruis. Tunc iterum formatus homo longique cadauer Temporis exstinctos ad uitam surrigit artus Seque leuans uacui linquit monumenta cubilis, Quod misero pars mortis erat. Plebs cuncta per illam Coepit stare uiam, multisque superuenit ampla Vnius languore salus tactoque liquore Expulit inclusi sua mox contagia morbi Fonte lauans animas alieno robore firmas. Eloquar hic sacrae quae sint arcana figurae, Si mihi corda mouet, cuius uox corpora reddit: Octo quod annorum languoris proditur aetas, Iure per hoc tempus membris defecit ademptis Antiqua sub Lege iacens; iugulantia quippe Vulnera semper habent quorum fit saucius infans Octauo ueniente die; sanauit ab illa Parte grauem lacerumque diu discrimine carnis In liquidis solidauit aquis, octauus ut aegrum Solueret a plagis exstincti corporis annus, Quo numero ueniente die sollemne resurgens Iam Christus sacrauit opus. Stat temporis usus Sed uoto meliore redux; hinc uulnera serpunt, Hinc ablata ruunt; ibi subdit regula poenis, Hic purgat medicina uadis, spatioque priore Dudum laxa neci striguntur membra saluti. Signatis etiam numero paralyticus annis Ille iacebat iners, cVi proxima mota Siloa, Heu! nullas praestabat aquas. Piscina ligata Porticibus Iudaea fuit; namque atria quinque Ad sua claustra tenet per quinque uolumina Moysi Legis adepta modum, cViVS circumdata gyro Debilis aeternum uidit sine munere Iesum In libris aegrota suis; hinc eripit unum, Cui ueniens peccata tulit. Quam rite figuram Mundus ubique gerit; quem postquam sabbata soluens Impulit ad fontem, superauit gratia legem. Petrus ad Ecclesiam reuocat documenta Magistri, Cuius in orbe manu paralyticus exsilit unus, Et gradiente fide sua uincula proicit orbis. Te quoque, laude potens, caelestibus incluta signis Carminibus, Ioppe, canimus, qua sede Tabitha Mansuras fundebat opes et semper egenis Munere mater erat, quae uitae tempore clauso Ponitur in medio, lacrimis plus lota, feretro, Post funus uictura suum. Fiducia Petrum Euocat; ille gerens diuini pignus amoris, Vt numquam pietate uacet, quod uota requirunt Praestaturus adest. Lugentia tecta petenti Stant inopes uiduique greges et bracchia monstrant Exuuiis onerata suis, quas Dorcadis ipsis Texuerant dederantque manus. O qualia feruens Implorat fomenta dolor! Non murmure tristi Affectum pietatis agunt nec ab ore frequentant Instrumenta precum qui, quod bona facta merentur, Officiis uoluere loqui uocisque repulsam Elegere suae, lateant ne uulnera cordis Quae lacrimis fecere uiam. Facunda gementi Materia est dixisse nihil, nimiumque sonora Causa petit quod lingua tacet nec cessat ab aure Clamosa pulsante fide, qua Petrus aditur, Qui mentes audire solet; iubet ocius omnes Ire foras flexoque genu fit pronior aruis; Tunc magis alta petens oratio fusa Tonanti Mox super astra uolat, propriis quae clauibus intrat. Dic ubi sunt, mundana, tua, sapientia, leges, Qua uirtute? Negas in se corrupta reuerti Quae uitam de morte uides! Vt munera Petrus Sensit adesse Dei quibus est reddenda saluti Quae defleta iacet, fatur conuersus ad illam: "Surge, Tabitha." Vocata redit lucique reducta Se stupuit superesse sibi, quam protinus ipse Prendit et erectam turbis gaudentibus offert. Illa manus meruit Petri contingere dextram Pauperibus quae larga fuit, qua uita reuertens Cetera membra leuat corpusque itura per omne Hanc subiit quae causa fuit. Si iure mouemur, Instaurata dies animae patet apta figuris, Quam nimis antiqui depresserat umbra pericli Ad uocem conuersa Petri: caput ante grauatum Legis in obscurae gremio uelut altera surgens Ecclesia praesente leuat, tenebrasque repellit Lux operum comitata fidem, quae legis ab ore Non fuerat promissa salus, quia fonte renatis Gratia perpetuae coepit dare munera uitae. Caesarea uenerandus erat Cornelius urbe, Gentili de stirpe satus, quem dedita causis Vita piis sacrauit aquis, coepitque gerendo Credere qui gessit quicquid baptismate lotis Consueuit praestare fides; nam missus ab astris Angelus hunc adiens "Summi conspectibus" inquit "Stant Domini quas spargis opes, quae uerba precaris; Praemia ne desint uirtutibus, accipe certam Huc Petro ueniente uiam." Sic uoce coruscans Nuntius aeternis fixit mandata lauacris. Nona fuit tunc hora, magis qua rectius hora Prodiret iam trina fides: Quod tertia simplex, Hoc iterum ter trina docet, sacramque figuram Singula ter faciunt, et ter triplicata fatentur. Haec est nona potens oculos quae reddidit orbi Post tenebras remeante die cum protulit ortum De radiis lux nata crucis cunctosque repleuit Hoc sine fine iubar; nam mundum constat onustum Gentibus esse locum, quibus in baptismate lotis Plena repurgato fulserunt lumina mundo. Hanc solet ille sequi denarius omnia donans, Quem praecepta decem seruantibus arbiter offert Nec sinit ut tardos praecedant aere priores. Temporis huius opem quam sacri fontis adiuit Praeuius, o utinam nostrae petat actio uitae Mortalisque sibi studium proponat origo, Vt credentis amor rerum speculetur honorem Et ferat exemplum meritis qui praebuit undis! Iamque capax fidei Cornelius indice uoto Ad Petrum tres ire iubet: Confessio trina Sic ueniet generantis aquae numerumque per ipsum Europae atque Asiae Libyaeque tenebitur oris. Ardua progreditur cenacula Petrus adire Iam medio torrente die: Locus instruit altus Despiciensque solum Petrum caelestia semper, Non terrena sequi; sextae quoque circulus horae Detegit aetatem qua Christus uenit in orbem Largiri saluantis opem; numerusque dierum Praetulit exemplum quo condidit antea mundum, Quem uetat hac eadem ueniens aetate Redemptor Peccati dicione premi; sic denique sexta Fertur et illa geri; fessus de calle Magister Cum putei super ora sedens per uasa puellae Pocula quaerit aquae, requiem facturus ubique Ecclesiae de fonte suae. Qua Petrus in hora Esurit, ille sitit pius ad sua dona Magister Addere semper amans; cui nominis auxit honorem Dat pariter nutrire fidem; laetabitur orbis Hac saturante fame quae munere pinguior omni Deliciosa fluit nullumque relinquit inanem Perpetuas latura dapes. Qui soluere nosti Excute, Petre, meae retinacula tarda loquelae Deque tuis epulis exhaustae porrige linguae. Clauiger aethereus caelum conspexit apertum Vsus honore suo; demittitur inde figura Vasis, ut in terris sit uisio corpore Petri Omnia posse capi, qui quicquid sumit edendum Ecclesiae facit esse cibum. Praefertur imago Quattuor ordinibus se submittentibus: Vna Ecclesiae forma est, quae quattuor eminet orbis Partibus et laxat totidem praeconibus ora Omne genus retinens uolucrum pecudumque, ferarum Reptiliumque simul; mortalibus ista cohaerent Ex meritis uitiisque suis; patet ergo quod Auctor Iussit in Ecclesiae transfundi uiscera gentes, "Macta et manduca" dum praecipit, abstrahe quod sunt Et tibi fac similes"; qui uertitur alter habetur; Denique Saulus obit, quia Paulus uiuere coepit. "Absit", Petrus ait (quanta est reuerentia sancto Legis) et esuriens oblatas respuit escas. Ter sonuit Domini uox, quae dictata saluti est: Hoc Genitor Natusque simul sanctusque peregit Spiritus; huic fidei pugnax cadit Arius unum Personas tres esse negans; Sabellius unum, Sed Patrem confessus, ait, qui deinde uicissim Filius et sanctus dicatur Spiritus idem, Sed totum sit ut ipse Pater, quodque ordine trino Continet unus apex hic diuidit, ille relinquit. Victus uterque iacet; nam iussio trina monentis Personis numerum uirtutibus indicat unum, Quo uocat imperio gentes; hoc credere fas est Si uolumus complere fidem; facis omnia, Christe, Sanguine munda tuo, lateris qui fluxit ab ictu Discretae coniunctus aquae; maculosus oberrat Anguis et exstinctum lymphis gemit esse uenenum. Comperit accitus quae sit sua uisio Petrus, De merito qui nomen habet; nam Petrus Hebraeo Agnoscens sermone sonat; pro munere Christus Sic uocitare dedit quo cognoscente patescit. Descendit uisurus eos quos miserat illuc Qui laticum quaesitor erat. Descendere Petrus Dicitur ad plebem ueniens gentemque nouellam Quae necdum cognorat aquam; pars mersa profecto est Sacro fonte carens, cuius uia ducit euntes Ad patriae melioris opem, qua pergere cessans Non intrat quo uita uocat. Comitantibus isdem Cornelii properat, caelestia regna daturus, Sanctificare domum, genibus quem poplite flexo Non sinit aduolui; gratis dare munera suetus Arcet honoris opus. Caput hinc nouus erigis orbis, Qui percussus eras antiqui dente parentis, Natalemque tibi fons reddidit; edite rursus Ne preme colla tuis, alienis libera, culpis. Vt primum fari sublimia dogmata Petrus Coepit et aeterni mysteria pandere Christi, Magnanimes stupuere uiri uocemque sequentes Inuenere uiam. Quid non credentibus offert Indubitata fides? cui numquam munera tardant Nec faciunt diuina moram; mox Spiritus almus Indulgens uarias opulento munere linguas Compleuit sine more domum; baptisma frequentat Petrus, ut ablutos flammis purgaret in undis. Exemplo caret iste locus, quo Spiritus almus Praeuenit quas sanxit aquas; qui talia semper Addere dona solet solisque ex fonte renatis Imposita properare manu; gerit ista uicissim, Ne quisquam putet esse suum meritisque uenire Quod uariat qui sponte parat; nam Spiritus almus Nescia mensurae fert praemia, plusque ministrans Quam sperantis erat praecedit gratia uotum. Peruenit hinc abiens sublimem Petrus in urbem Quae retinet uexilla crucis; plebs cuncta requirit Gentibus unde salus; aperit quibus omnia doctor Subiungensque monet numquam fas esse negari Quae ueniunt bonitate Dei; sententia uoce Digna pii monstrare palam custodis amorem, Vt uelit ad cunctos caelestia regna patere Qui tenet has sine fine fores. Quid, turba, querelis Gaudia nostra teris? Non sunt noua munera Petro Tot uicibus signata prius cum nominis almi Huic Christus dat laude frui, quem iura locauit Ecclesiae portare suae, cum litore naues Prospiciens adstare duas praecepta ministrans In Petri uult puppe uehi. Synagoga profecto Sicca remansit humi postquam doctrina Magistri Ecclesiae dedit alta sequi; stat perfida terris Iam pelago currente fide; sua quippe figura Haesit utrique rati: Ioseph Iudaea uocabat Hunc natum cui Petrus ait: "Tu, Christe, probaris Filius esse Dei." Pars haec defigitur aruis Quae cecidit terrena sequens; processit in altum Quae creuit diuina loquens cum pisce sine ullo In tenebris captura fuit. Nam tempore lucis Lux quia Christus adest, spoliat uada salsa draconis, Vt cunctos ad litus agant sacra retia fontis Et de caerulei rapiantur fauce profundi. Nam mare mundus erat, cuius de gurgite Petrus Vmida lina trahens uerbo piscante carinas Compleuit maiore sinu, quia turba duobus E populis uentura foret; gentesque leuauit Tunc famulante salo plenaque in puppe fatetur Ecclesiam, cuius placida statione recondit Quod Domini sermone capit, qui dixerat ante Esse alias quas quaerat oues; has nempe parabat Quas nunc rite uocat, per quas clementia Petri Congregat aethereis humana peculia saeptis. Non deerit sua fama locis. Petrus omnia prendens Bethsaida satus urbe fuit, quae nomine Hebraeo Venatorum est dicta domus. Quam uerus ab illa Ecclesiae uenator adest, qui cuncta peragrans Cinxit et ad fidei collegit retia gentes! Clauditur obscuro, sed non sine lumine, Petrus Carcere, nec possunt tenebrae caligine furua Ecclesiae celare diem; commune per omnes Supplicium timor ille facit; custodia Petri Publica poena fuit; proprium sed pastor ouile Seruato custode regit, quem ditat honore Ter Dominum confessus amor; de nomine petrae Nomen Petrus habens aeterna uocabula portat, Fundamenta gerens numquam passura ruinam. Exspectate tuis cunctoque in tempore carus Et nobis iam, Petre, ueni! Simul omnibus exi Quos stimulat nunc cura prior! Iam nocte profunda Angelus astra ferens ergastula candidus intrat Se comitante die; caeli ueniente ministro Carceris umbra fugit; pulsae periere tenebrae Lucifero radiante nouo; color exsulat ater, Et mutata uident nocturna crepuscula solem. Custodum uallante manu inter uincula Petro Corpore somnus erat; sed cum uigilaret in illo Quae nescit dormire fides, hoc Cantica clamant: "Dormio corde uigil." Laeti documenta figurae Discite, qui liquido meruistis fonte renasci, Et quae forma manet sacrato in corpore Petri Cernite corde pio: Docet hanc uirtutis apertae Angelus ipse uiam; tangens latus impulit in qua Ecclesiae stat parte caput; qua nuntius ortam Nouerat, inde leuat. Lateri subnexuit arcae Ostia sancta Noe clausis animalibus; hinc est Diluuio uastante salus. Producitur Eua Dormitante uiro lateris generata propago, Nomen habens uitae, si numquam culpa fuisset, Sic mansura magis. Christus post, mysticus Adam, Dignatus dare membra cruci atque in carne perempta Morte premi qua uita redit, noua dona liquoris Per lateris sacrauit iter. Nunc angelus illa Petrum parte uocat, mens credat ut omnis in ipso Ecclesiae constare decus teneatque superno Assertore fidem, quo calceamenta monente Hi meruere pedes, tetigit quos dextra Magistri, Quae totum mundauit aquis. Gradientibus illis Conclusae cessere fores; putat omnia somno Ludificante geri, cui praemia uera parauit Maiestas ignara doli; iam ferrea claustris Porta patet, rigidi laxant sua uincula postes. Gentibus abscidens durae feritatis acumen Aspera cuncta domat, ne ianua fixa uetaret Orbis iter quo cVrsVs erit. Dic, gloria rerum, Ferrea quid mirum si cedunt ostia Petro! Quem Deus aethereae custodem deputat aulae Ecclesiaeque suae faciens retinere caCumen Infernum superare iubet. Mox liber ab hoste Diuinum celebrauit opus, quem prima puella A tenebris remeare probat quia gratia Christi Rem dedit esse parem: Visus adit ipse resurgens Femineos; loquitur redeuntis gloria carnis Ad sexum quem mater habet; patet hinc quoque uatem Ecclesiam sensisse suum, quae gaudia portet In cunctum diffusa gregem. Quis talia fando Explicet aut uerbis attollat pondera rerum? Maximus ille pauor gelidos qui strinxerat artus Laetitiae mensura fuit; manet omne per aeuum Pignoris huius apex et sideris obtinet instar, Corpore quod Petrus sacrauit et angelus ore. His solidata fides, his est tibi, Roma, catenis Perpetuata salus; harum circumdata nexu Libera semper eris; quid enim non uincula praestent Quae tetigit qui cuncta potest absoluere? cuius Haec inuicta manu uel religiosa triumpho Moenia non ullo penitus quatientur ab hoste. Claudit iter bellis qui portam pandit in astris.