De actibus apostolorum 02 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.ARATOR.Act.apost02 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De actibus apostolorum 02
Spiritus accensam uerbo radiante lucernam Sub modio lucere uetans "Secernite Saulum" Dixit "in oris opus". Quem mox sacrauit euntem Imposita Petrus ille manu, cui sermo Magistri Omnia posse dedit. Cyprum Salaminaque linquens Pergit adire Paphum, quae fertur amoribus olim Dedita sacrilegae mansisse libidinis antrum Aligerosque uagos studio coluisse procaci. Hinc operum procedit apex, quia gratia maior Ad delicta uenit; culpas huic posse remitti Exemplum iam Paulus erat. Quam splendida laudum Materia est adiecta uiro! Primordia casta In luxus regione serit, fructusque pudicos Multiplicat lasciuus ager. Cui nescia post haec Difficilisque foret cum sic uideatur honestas De turpi coepisse loco, pars ne qua uacaret A meritis ieiuna? Tamen molitur iniquus Eloquio certare magus; contraria semper Virtuti fecere uiam; iaculata retorquens Ecclesiae bellator ait: "Fallacia monstrat Quo pereas genitore satus; confinia mortis In tenebris patiere tuis, neque cernere solem Tempus adusque datur rerumque attendere formas Artificem quibus esse negas." Tunc nubila uultum Caeruleis fixere notis, et pectoris atri Venit in ora color; quaerit iam calle negato Quo duce tutus eat, cuius pede gressibus instet, Quis tribuat miseratus opem; uacuasque per auras Erroris palpauit iter. Pro consule Paulus Mox didicit lucere fidem, cui causa uidendi Nox aliena fuit. Non sunt noua, Paule, salutis Obsequia; e tenebris lucem bene surgere nosti. Omnia secretam reserant documenta figuram: Si libeat uigili pulsare latentia sensu, Iure docens Paulus miracula condere coepit Ex oculis, iubar unde sui micat altius oris Amisso crescente die; sic nuper iniquum Subdere dignus erat tenebrisque fatentibus hostem Vincere qui caecus meruit sine fine uidere. Antiochi dictam de nomine uisitat urbem Paulus et extemplo properat dare uerba cateruis Quas synagoga tenet dextraque silentia mandans, "Nostis" ait "patribus tellus Aegyptia nostris Qua posuit feritate iugum, crudelibus aruis Quos rapuit per signa Deus, quibus omnia cedens Mutauit natura uices cum uirga fugauit Terga maris fluctusque suis stetit exsul ab oris Puluereo de calle placens pontique facultas Obsequio est subiecta pedum, redeunte profundo Naufragium factura reis, quae uertere iussa Per uarios sua iura modos his strauit arenas, His cumulauit aquas; iustis uia, sontibus unda. Cum percussa silex uenis spumauit apertis Aequoreos enixa lacus de uertice sicco Flumineum largita uadum, non pristina morem Gessit origo suum ueterem nec praebuit usum Dona nouella ferens, quam lex aeterna coegit Non innata sequi disiunctaque semine monstrans Posse dari, de rore dapes, de caute liquores. Nam ne pauca piis fluerent miracula causis, Saxa uomunt latices, et inundant nubila panes, Aeriusque liquor solidis induruit escis, Quaeque diu uacuas tenuerunt agmina fauces Frugiferis saturantur aquis, nimbique coloni Dant epulas, pluuiamque uorant, et manditur imber. Sic inuicta manus, sic gratia plena Creantis Scit querulos nutrire greges et ponere sacros In patria meliore choros, ut uentris amoeni Fructus ad aeternae florescat semina uitae. Dauidica nam stirpe satus genetrice Maria Christus adest, quem tota canunt oracula uatum Venturum sub carne Deum seseque creantem Virgineos intrare sinus. Euoluite quicquid Sabbata uestra tegunt: Typicae documenta figurae Perspicitis fulgere sacri praesepibus Agni, Cuius ab igne senes hauserunt dicta prophetae, Et dedit ante loqui quod coepit postea nasci. Clamauit uirtute potens Baptista Iohannes: "Non ego sum; post me ueniet cui tangere non sum Calceamenta pedum dignus neque soluere summam Quae ligat excelsas humilis corrigia plantas." Quam bene uox Pauli cecinit praecepta lauacri Permiscens antiqua nouis! Nec Epistola cessat Haec iterare docens: "Patres baptismate nostri In Rubro fulsere freto sub nomine Moysi Per legem cum petra simul sequeretur euntes; Nam petra Christus erat. Quid, adhuc, gens dura, requiris? In libris sonat ecce tuis: "Ne credere tardes." Consule signa maris, quae mystica dona susurrant Temporibus uentura crucis, cum sanguine Iesus Tinxit aquas laterisque uno de uulnere fluxit Quod uitae tria dona daret. Rubor aequoris ille Causa futura fuit: Sic Conditor abluit omnes, Sic emit; hic pretii color est in gurgite ponti, Apparentque uado miracula debita ligno." Saepius obscuris radios infundere feruens Mentibus haec rursus memorauit in ordine Paulus: "Postquam signa Dei carnis uestitus amictu Christus ubique dedit faciens manifesta quod orbi Venerit ipse salus, stimulis agitata furoris Impia turba fremens petit hunc a iure Pilati Suspendi figique cruci: Terrena propago! Vota quod optanti non possint omnia ferre, Sponte salutiferi cesserunt munera Christi, Qui libertatis pretium tibi uenit ab astris Perdita restituens tumulisque iacentia tollens. Respice quam proprio maneas obnoxia regi; Ne pereas, uult ipse mori; post tristia facta Quin etiam custode dato signare sepulcrum Ad geminum uoluere nefas Dominoque paratam Surgendi damnare uiam. Pro caeca uoluntas! Quae putat aeternum mortali lege teneri Et non posse sibi post funera reddere membra Qui totiens aliena leuat. Meministis ab ore Dauidicae resonare lyrae: "Corrupta uetabis Sanctum nosse tuum." Poteratne in puluere leti Ferre moras qui uita manet, quem suscitat Auctor Nil patiens de morte Deus? Mors denique uicta est Vincendi transgressa modum, quae iudice tacto Linquere iussa reos, spoliis uacuata uetustis Per sua bella cadit; ueniensque absoluere uinctos Non retinendus erat; sors ultima coepit Auerni Iam uita praesente mori, quaeque omnia subdens Ante fuit, tunc ipsa perit; triduoque peracto Lucis iter quod fecit adit, quo tota resurgit In Domino natura suo; de lege uidetis Laxari non posse neces; hunc quaerite cuius Sanguine mundati regno sociamur herili, In cuius iam parte sumus sub pignore carnis Quam uoluit portare Deus." Tunc dogmata quosdam Ecclesiae dant ista uiros. Vetuere loquelas Vlterius proferre pias. O semper inanis, O sterilis Iudaea tibi, quae semina uitas, Ne fructus afferre queas! Quibus ore magistro Paulus ait: "Vos ista quidem, uos nosse deceret, Ast aliis hoc lumen erit, nam Scripta fatentur: "Lumen in extremis posui te gentibus esse." Gentiles stupuere globi fontemque secuti Sumere promissae cupiunt nouitatis honorem Et lympha genetrice sati meruere renasci. Conuenior ratione loci pro munere tanto Historiae pulsare fidem, quae prodidit olim Cum populos gentesque duas in uentre Rebecca Ferret et angustis includeret agmina muris Consuleretque rogans oranti corde Tonantem, Responsum meruisse Dei: "Prior" inquit "in istis Inferior breuiorque manet, maiorque minori Seruiet, et iuuenis palmae potietur honore." Quicquid in hoc utero fecunda puerpera gessit, Ecclesiae conceptus habet, formamque sequentem Gentilis concursus agit, qui crescit in aluo In qua uictor erat; quod iam meminisse necesse est Et studiis celebrare bonis, famulemur ut illi Cuius ab affectu nos contigit ante uocari Quam nasci, qui dona prius quam tempora praestat. Iamque Lycaonios incedens passibus agros Lystram Paulus adit. Fuit hac tunc claudus in urbe Supplicio comitante satus, uestigia ferre Nescius ex utero; membris pars coeperat aegri Se nascente mori. Comperto dogmate Pauli Quo monitore piae tendunt ad sidera mentes, Mox uoluit diuina sequi. Bene, claude, iacebas Has primum graditure uias; petis aethera sensu Cum necdum mouearis humo, pedibusque negatis Longius ire uales. Paulus speculatus in imo Pectore quid caperet claudique fidelis amorem In uerbo iam stare Dei sic clarius infit: "Surge citus rectusque tuis imponere plantis!" Exsequitur praecepta salus, et calle nouello Progreditur persona uetus motuque frequenti Pulsat ubique solum perque omnia currere temptans Saepe timet, quod nescit, iter, modo gressibus ortus Annoso languore senex; quod ut agmina cernunt, Exclamant diuumque uocant ac serta ministrant, Vt mactanda feri procedat uictima tauri. Paulus ad haec tunicam rumpit festinus aperta Sic prohibens ratione uiros: "Sollemnia nobis Cur, precor, ista datis, fragili quos corpore constat Terrena sub lege premi? Fuit impius olim Religionis honor, cum numina fusa metallis Artifices timuere sui, cum templa dicarent Abscisis de rupe deis. Tunc forte licebat Innocuos mactare greges fibrasque tepentes Consulere et uocem pecudis morientis in extis Quaerere; nunc libeat uanis cessantibus aris Aeterno parere Deo, qui semina uitae Praebuit et uariis prouentibus arua locauit, Cuius ab imperio plenis consurgit aristis De grano moriente seges palmesque recisus Vulnere conceptas fecundius educat uuas, Quo moderante polum succedunt solibus imbres, Tempora temporibus, quae cum fugitiua recurrunt Post sua tega, uagi constantia permanet anni. Discite iam uerum sacra de Virgine natum In terris celebrare Deum nec uota feratis Lanigero damnosa gregi, quos liberat Agnus Vnicus, ablutum qui sanguine comparat orbem." His dictis instructa fides; sed corporis usus In geminum processit opus duplicemque figuram Personat una salus, toto quod in aequore mundi Ecclesiae duo sunt populi per uerba duorum, Cui plenas captura duas facit esse carinas. Namque haec humano generi collata uicissim Claudorum docuere pedes, quibus astat imago Singula quaeque gerens, populo communis utrique. Quem Petrus antiquis tribuit consurgere plantis Ad portam uicinus erat; gens uenit ab illo Circumcisa loco, Psalmi, Lex, atque Prophetae Cui Christi cecinere diem. Quem Paulus ab aruis Erigit ad templi numquam consederat aedes Longinqua tellure iacens, quia gentibus orsus Coepit ab ore pio solidae uestigia mentis In turbas proferre rudes populoque mederi Quem latuit uox prisca Dei. Sic claudus uterque Cum properat, genus omne leuat, gentisque salutem Personae signauit iter, quae gloria rerum Contulit ut Petro Paulum gerat ordo secundum, Qui fundamentis manet architectus in illis. Vt tamen Auctoris memoremus ad omnia laudes, Hi duo sunt caeci properantibus undique turbis Qui Domino dixere simul: "Fili optime Dauid, Da tenebras exire graues, da cernere lucem Quam nescimus adhuc!" Subitum tunc illa medelae Semper amica manus iubar intulit, atque reliquit Nox oculos, exsulque dies illuminat orbes, Expauitque redux inopina crepuscula uisus. Hos populos liquet esse duos quos noxia uenae Caecauit natura suae; clementia Iesu, Cum celebrauit iter, cum tempora carnis habere Se uoluit, de luce nouat purgatque figuram Quam delicta dabant, moxque integra fulsit imago Quae meruit sentire Deum: Pars iuncta cerebro Maxima sunt oculi; creat hos in munere Christus, Qui caput et splendor rerum est. Pars omnibus ima Sunt in fine pedes; hos sanat in aggere cura Vocis apostolicae, quoniam speciosa uocantur Quae pacem cunctis portant uestigia terris. Exortum est lumen tenebris per dona Magistri. Hi statuunt gressus quibus est sors tradita uerbi, Vt uigeat medicina sequens bonitate prioris Paulatimque salus in totum transeat orbem. Iam rabidas hominum Paulus superauerat iras; Velificante fide subitas uomuere procellas Iudaica de nube doli non primitus ulli Posse lauacra dari quam circumcisio carnis Accedat de Lege Dei. Gens dura, quid ultra Ad lapides ferrumque uocas? Hoc umbra figurae, Non species mansura fuit; simulata relinque, Quae iam certa uides; Christi processit ab ore Vita manens omnesque iubet de fonte renasci Qui ueniunt. Cur membra secent partemque resoluant Cum totum saluare queant? Ne quaere uetusto More premi nouitatis opem deflexaque retro Lumina constitui postquam uia rectior omnes Dirigit et caesis illustrat sentibus orbem. Lite sub ambigua Paulus loca tendit ad urbis Cui radiant monumenta crucis sanctosque reuisit Iuris apostolici proceres, quibus omnia praesens Quae sint gesta refert. Petrus, cui maxima cura est Commissos augere greges, ad pascua cunctos Se duce laeta uocans has explicat ore loquelas: "Cernitis Aeternum saeclis memorata uetustis Quae populo docili cecinerunt ore Prophetae In nobis complesse Deum, qui maluit emptor Omnibus esse salus, nullum discernere passus In pretio quo uita redit; mihi iussit apertam Gentibus hanc monstrare uiam; quid uota morari Tardarique iuuat, quidue haec aenigmata cana Misceri cum luce noua? Quos gratia purgat, Vt ueniant lex nulla uetat. Caelestis amoris Materia est festina fides; hanc Christus adoptat, Hanc facit esse suam; qua quisque merebitur uti, Circumcisus adest et iure renascitur undis." Pastorem statuere sequi; placet ergo ministros Ire simul scriptisque piis absoluere gentes; Hoc illis non stare iugum; tamen esse cauendum: Ne simulacra colant, quorum libamina semper Exsecranda forent; ne suffocata cruore Quae maculantur edant; ne saeuior hoste libido Hos impura premat quos lux baptismate mundat. Clarius ut liqueant huius documenta figurae, Et progressa prius cur iam discedat imago, Principium meminisse iuuat: Deus inquit: "Abraham, Vt testamentum tibi nunc subolique perenne Constituas in carne meum, praeputia ferro Circumcide libens et foedera necte superna." Secretam scrutemur opem, uideamus in isto Vulnere pacta Dei quae testamenta recondit Praescius, ut terris consortia iungat Olympi, Quae didicit iurare puer qui primus ad undam Repperit ecclesiae currentem fonte Rebeccam. Corporis ille locus quo circumciditur Abram Luxuriam lasciuus habet uitiique minister Naturae sub lege iacet; pater ipse futurus Seminis unde salus ad uitam pullulat orbis Euacuat quod culpa grauat; truncata libido Virgineum promittit opus; haec namque propago Diuinum concepit iter; hinc sacra Maria est Ad partum generata nouum, quae coniugis expers Mater inest, natusque Dei de uirginis aluo Emicat atque hominem Mediator in omnia complet Hinc terrena leuans, illinc caelestia praestans. Praeterit ergo uetus Christo nascente figura; Haec facies ius omne nouat, cultroque fugato Spiritus ardescens cor circumcidit in undis. Qui sanantur aquis ne figant uulnera membris. Nescius interea curis laxare quietem, Paulus in orbe docet uerbique ligonibus omnes Excolit et fidei cogit flauescere messem Errorum fugiente gelu; quem Spiritus almus Haec Asiae proferre uetat, nec Mysia quiuit Diues agris huius tunc semina ferre salutis, Fecundo ieiuna solo. Vir quippe Macedo In somnis haec uisus ait: "Miserere, precamur; Illyricos dignare sinus." O gratia quantum Improuisa parat! Subito flammantur amore Qui positum iam tempus habent. Sic nocte fugata Doctiloquus conuertit iter, fructuque loquelae Vescitur esuriens Macedonia perque soporis Dona salutiferam meruit comprendere linguam. Quaestio crebra sonat: "Si plenus munere largo Praedicat Omnipotens: "Non ueni perdere mundum Sed saluare magis", faciat quae causa negari Haec aliis aliisque dari, cum prodiga Iesu In commune uelit pietas succurrere cunctis?" Suppetit affatim exemplorum copia, nosque Lectio multiplici docet hac in parte figuram, De qua pauca canam: Luca narrante relatus E populo quidam Christo comes ire rogabat, Quem secum prodire uetat, qui deinde tacentem Sponte uocat. Nouit mundans interna Magister Quae uerbum iam corda ferant, quos obstruat intus Error iniquus adhuc, ut tunc doctrina ministret Officium cum tuta uenit, "Ne sancta", quod inquit, "Incipiant uiolare canes caenoque grauati In margaritas uertant contagia porci." Altera res etiam superest in carmine dura, Sed quibus ex ueteri patuerunt omnia fonte Ore datas tenui facile est aduertere guttas: Exodus ille liber memorat uelamina sacri Pontificis, qua nempe queat splendescere ueste Officiique habitum nitido componere cultu; Qui segmentatus mediis altaribus astat, Quas inter species parili numerantur amictu In femore exuuiae, quibus indumenta pudori Progrediens ad templa locet stupeatque sacerdos Obstrictis renibus mysteria castus adire. Quod statuit lex prisca magis deuinctaque iussit Tunc haec membra tegi quae possidet atra libido Cum properat libare Deo, laxata relinquens Coniugio post sacra tamen, ne parcior usus Ad subolis non staret opus sterilisque marito Connubii frigeret amor, cum certa propago Hoc sollemne gerens nullos admitteret umquam Externa de stirpe uiros, ubi nomine prisco Ex adytis perdurat honor prolesque per aeuum Sanctificanda redit. Vicibus supplenda creandi Ecclesiae nunc alma fides sine fide pudicos Pontifices iubet esse suos et quaerit in omni Cauta tribu quos rite probet, nec sanguinis iste Sed meriti successus erit. Tamen illa figura, Qua sine nulla uetus subsistit littera, demum Hac melius nouitate manet uariatque recurrens Alterna ratione uices, ne forte sacerdos Tunc generare uelit cum necdum mente capaces Cernit adesse greges cumque instat, nouerit ardor Discendique fames ut apertius ora resoluat, Ne quisquam ieiunus eat. Nam semine uerbi Prolem posse dari Paulus quoque saepius inquit "Filioli" dicendo "mei." Iuuat ergo parumper Eloquium genitale premi studiumque docentem Dispensare suum, laxans pro tempore uires Ingenii strictasque ferens, ne fusa profani Conculcata terant, mundatis sancta reseruans. Fas uetat inde queri; culpis hoc imputet Adae Venae poena suae; quid enim rea fauce parentum Progenies sibi iure petat? Sator ille benignus Ni donare uelit quicquid temerarius error Corrupto natale tulit, uia sola salutis Affectus parcentis erit; miseratio semper Conditione caret; praestans indebita, Christus His pius accelerat iustusque his munera tardat. In Macetum terris cum moenia nota Philippi Doctoris celebraret iter, bacchata puella Sub stimulo Pythonis ait: "Paulum esse ministrum Aeterni scitote Dei." Professio uera Mendaci de teste sonat, uocemque fidelem Perfidus auctor habet; sed non defertur honori Quod cogit formido loqui, nec mente cohaeret Nudus amore timor. Paulus miseratus ab atro Daemone corda premi nolensque licere profano Diuinas aperire uias "Fuge" dixit "et ista Vlterius temptare caue!" Nil iussa moratus, Hostis abest, uacuamque domum possessor iniquus Deserit, ac profugo mulier sanata periclo Conticuit de laude uiri; quae coepta peregit Plusque tacens hoc esse docet, de munere uulgi Haec quaestum faciebat heris, quos turbidus implet Quo caret illa furor, populique procacis in aure Seditione fremunt Romanis obuia sacris Sacra dari ritusque nouos exire per orbem Et ueteres cecidisse deos. Tunc agmina raptim Fustibus innumeris eliso corpore Pauli Conueniunt ubi carcer erat, quem sedibus imis Includunt comitante Sila, uestigia quorum Ligno mersa cauo uinclis tenuere beatis. O felix de clade locus! cui clara refulgent Lumina pro tenebris, in quo dedit esse perennem Nox antiqua diem; niueam translatus in aulam Ecclesiae cunctisque ferens modo dona salutis Quam bene carcer erat! Tota concurritur urbe Qui primus noua tecta petat quiue oscula figat Postibus et tacta sacretur parte cylindri. Iam nocturna quies per corpora serpere fessa Coeperat; exsiluit tellus imitata ruinam, Visceribus concussa suis, et claustra relaxans Mota uagatur humus, seruitque canentibus hymnum Tempestas famulata soli. Pro, quanta patescis A nullo superanda fides! Veniente periclo Poena fugit, geminoque metu discrimina crescunt, Vt perdant tormenta locum. Tremefactus ab alto Excutiens sua membra toro cum libera custos Cerneret antra necis, gladii mucrone retecto In iugulum uult ferre manum; sed non licet illi Paulo teste mori, cuius solamine uitam Repperit atque suo meruit de carcere solui; Descendensque domum sacris fomenta ministrat Vulneribus liquidamque parat sibi redditus undam Caelestem tacturus aquam; nam corda saluti Figere Paulus amans cunctos simul amne fluenti Diluit, aetherei patuit cui luminis ante Gratia non perimi, creuit post uita renasci. Blandiloquis olim capta est sermonibus Eua Deceptura uirum; nunc improbus ora puellae Qui tunc daemon agit repetensque ad crimina sexum De quo praedo fuit, multis uentura canendo Peccati conceptor erat; sed apostolus Adam Iam melior, caeleste leuans in imagine signum, Qui fuerat terrenus homo nec certa recepit. Nam fallit quod ab hoste uenit, metuamus ut omnes Hoc audire nefas nec corrumpamur amari Melle doli, si uera canat qui falsa ministrat. Ingeniis claras et linguis Paulus Athenas Ingreditur tumidamque feris conflictibus urbem Eloquio torrente premit, quem turba profari Doctisonis mirata modis "Quibus" inquit "ab oris Verborum fluit iste sator?" Plebs nescia Paulum Semina ferre uocat fruiturque errore magistro Vera loquens; namque hic fecundus in orbe uiator Ambulat atque colit, cuius labor omnibus instat, Vt crescat diuinus ager purgataque fructum Mens humana ferat, lolii ne sordeat herbis Quam segetes portare decet. Manus aemula cogit Ad proceres hunc ire simul, quibus edidit astans: "Cecropidae, quos fama canit sermone diserto Gymnasiis uernare suis, ubi praesidet altus Sacrilegae nouitatis amor, uos cernimus aram Ignoto posuisse Deo, qui condidit astra, Qui pelagus terrasque dedit, quem uita parentem Vt moueamur, habet, cuius spiramus ab igne, Cuius imago sumus, de quo cecinere poetae Hinc hominum constare genus, quem praedico: "Cuncta Sanxit ab ore suo." Cur haec diuina uocatis Quae facitis uacuoque metu caeleste putatis Auxilium quod gignit humus? Natura metalli Visceribus iacet ima soli, quibus eruta sumit Ingenii fabricantis opem, seu numina templis Hinc ueniant seu uasa focis; sibi causa timoris Ars operata deos; Dominum super omnia fusum Claudere nemo potest paruisque artare figuris; Quod capitur minus est spatio capientis. In auro Materia est; opifex rerum non sustinet usum Quem simulant quos ipse creat. Quam dura luetis Crimina! Quam stultam sese sapientia uestra Iudicii est sensura die cum corpora Christus Surgere cuncta iubet tormentaque fine carebunt Vtque reos cruciet, seruat quos deuorat ignis! Sic caro iuncta Deo carnales expiat actus, Et commissa sibi coram hac examinat ultor Qua uoluit moriente pati, quam funeris expers Viuificare uolens post tartara reddidit astris." Haec multos ad dona uocant. Dionysius ipse Primus in arce loci noua praemia iungit honori Complexusque fidem sic incipit esse sophista. O lupe, Paule, rapax! Dedit hoc benedictio Iacob Nomen habere tibi; quid iam remanebit in orbe Quod non ore trahas postquam solertia Graia Cessit et inuictas in dogmate uincis Athenas? Cur Epicureus uel Stoicus impia soli Bella cient? Reserare opus est quo nomine multi Sectarum coiere greges. Vitam ambo beatam Elegere sequi, quam corpore diligit alter, Hic animi uirtute colit; dat et actio Pauli Ad uitam praecepta piam; sic themate iuncto Hi magis alternis soluerunt uocibus ora; Corporis atque animae commissus partibus exstat Plenus homo, sed nunc studiis diuersa sequentes Ambo uolunt quod neuter habet; uas lumine plenum Subdit utrumque Deo "Video" clamans "caro menti Quam sit iniqua meae", rursusque salubriter infit Non propria de parte geri quod gratia donat. Hoc celebremus iter, uita est quia Christus et ipse Se uocat esse uiam, per se gradiamur ut ad se, Sanctaque ne pedibus posset cessare lucerna, Praeco datus fidei uestigia suggerit orbi. Attica discedens iam liquerat agmina Paulus Eloquiis superata piis bimarisque Corinthi Moenia iuncta petens populosam repperit urbem, Quae, licet alterni contingeret aequoris undas, Perpetuas sitiebat aquas; ibi Ponticus ille Aquila tunc praeceptor erat, uir plurima laudis Instrumenta gerens, cuius se Paulus amico Contulit hospitio sociam dignatus adire Artis amore domum; nam scenifactor uterque Pollebant operis studiis et dogmate Legis. Christus ait: "Nunc, Paule, doce; non obuiat ullus Me comitante tibi; quae sit mihi moenibus istis Turba uides; insiste loquens; ego pectora firmo." Ista monent nullos umquam de munere tardo Posse queri gratis quod dat clementia Christi. Tecta sub ambiguo lateat ne forte figura, Qua dabitur ratione canam: De nomine saepe Argumenta trahi documentaque maxima gigni Scripturae cecinere piae. Iuuat altius ergo Quaerere qui Paulo carus coniungitur hospes Factus in arte comes, sub cuius imagine causae Sic uocitatus erat qualiue decorus honore est Hac quoque parte placens: Aquilae natura fidelis Sponte gerit quod forma tenet; nam debilis aeuo Et declinatis senior iam uisibus ales Flammiuomo sub sole iacet pennasque grauatas Eius in igne fouet nocturnaque lumina pandit Atque oculos radiis ardentibus ingerit aegros Ad ueterem reditura diem; sic dona caloris Languida sumit auis, cuius de fomite uires Accipit et prisci reparat dispendia saecli; Cui ne sola forent quae feruidus incutit aestus Per laticum purganda uadum, ter mergitur undis Et senium deponit aquis iuuenemque decoris Effigiem de fonte leuat. Quis apertior actus Religionis erit? Cum ueri lumine Solis Tangimur, antiqui contagia soluimus aeui Accedente fide; lympha mox matre renati Conspicimur nouitate rudes; infantia rursus Fit recidiua seni, geminoque manentibus ortu Hic melior natalis adest. Bene conscius huius Alitis exempli, quem Spiritus egit opimam In cithara uersare manum, "Renouaberis" inquit "More aquilae"; qua lege datur sentire probatis Laude placere typi quod firmant cantica iusti. Nec uacat ars Pauli socio celebrata sub ipso Secreti uirtute boni; tentoria quippe Fortia mobilibus fabricabat in aggere tectis; Longius haec abiens peregrinus ubique uiator Erigit atque hiemes solesque his pellibus arcet. Nos quoque per culpam prima de sede repulsi Exsilio mundi iacimur; uia reddita tandem Qua patriae repetamus iter; munimina nobis In castris sint, Paule, tuis, ne criminis imbres Tempestas mundana ferat scelerumque uapores Ignitus temptator agat; sub tegmine tali Tuta salus nullum discriminis excipit ictum Nec prostrata feri succumbit uiribus hostis. Mystica signa duces praemittunt laudibus artis: Pisces Petrus agens homines capit; aequoris hospes In sacris persistit aquis. Habitacula Paulus Dum terrena leuat, docet ut caelestia condat Factaque saepe manu nunc construit atria uerbo. Vlteriora sequens lustratis finibus arua, Conueniens Ephesum Paulus docet atque ibi quosdam Prospiciens adstare uiros, "An Spiritus almus Venerit his?" quaesitor ait; qui fonte Iohannis Se dudum maduisse ferunt; nam nominis huius Expertes hucusque trahi; quos flumine sacro Abluit et sanctus mox Spiritus ora repleuit Verborumque dedit solitis uirtutibus imbrem. Saepius arma mouent ista de parte profani Et bellare parant, quibus ut contraria possim Fundere tela loquens, tu nunc mihi largius ora, Spiritus alme, riga, sint ut tibi dogmata digna Quae dederis! Tu uocis iter, tu semita linguae, Tu dicture, ueni qui per tua munera semper Quod reddamus agis donique resuscipis usum! Nomine uenturi praecursor in orbe Iohannes Exhibuit baptisma suum Dominoque parauit Ipse uiam memorans cunctis baptisma futurum Post aliud, quod iure datur, quod trina potestas Illustrare solet; sed quod magis eligit huius Tangere Christus aquas, formam facit omnibus ad se Currere, fonte pio sacram ne deserat undam Vlterius mortale genus, quam corpore mundo Et Dominus dignatus erat cum diluit amnem Per famulum mergente Deo. Iam flumine tacto Discipulis hoc cessit opus, quos dogmata plures Baptizasse canunt; serui cessare lauacrum Fas fuerat ueniente Dei praenuntius ex quo Dixerat ista prius; quo fecit tempore Iesus Iam plenum baptisma geri uelut ante Iohannes, Cur solitum propriumque daret? Quae regula Paulum Compulit ut Christi deberent fonte renasci. Quem non uenturum sed iam uenisse Iohannes Insinuans digito caelestem prodidit Agnum, Hunc peccata canens a cuncto tollere mundo. Quid geminum baptisma cupis simulare, profane? Dissona non iterant; repetitio rem tenet ipsam, Non aliam, bisque illa foret quae primitus esse Coepit et ipsa redit; nam cum discordet origo Principii finisque sequens, et singula dici Et patet esse semel, nulloque errore grauantur Quae collata simul possunt diuisa probari. Cum tamen haeretico nigredine plenus Auerni Polluitur quicumque lacu, si lumen habere Ecclesiae uult fonte piae, non cogit ad undam Nostra fides hunc ire iterum quia nomine trino Dogmata praua trahunt, nec qui sed quid dare possint Explorare solet positae quem uera fateri Instituere manus, solusque repellitur error In diuersa trahens quod Spiritus efficit unum. Hos etiam bis sex memorat Scriptura fuisse. O sacer et felix numeri modus! Agmine fuso Cum meruere cibi damnorum semine nasci, Iuris apostolici lata est tot gloria uasis. Iam sermone potens Ephesi conuerterat urbem Paulus, et aethereis fulgebat gloria signis. Cumque per innumeros nutarent saucia morbos Corpora (nec miseros operata refecerat aegros Artificum medicina manu) uelamina sacra Absentes petiere sibi, quibus adfuit ardens Vt caderet uapor ille fides finemque calori Altera flamma daret; semicinctia denique Pauli Atque ablata palam sudaria fusa per artus Languorum pressere focos, membrisque repostae Ad nihilum fluxere lues; uigor omnia curans Tactus erat, nullaeque domus a munere cessant Quod medica de ueste ferunt. Virtute sub ipsa Spirituum quoque turbo minax, uelut irrita fumi Pars per inane fugit, ne fabrica pulchra Creantis, Quae plasmata solo caelestis imaginis instar Traxit et auctoris speciem pro pignore gestat, Hospite sit polluta suo templumque decoris Inficiat praedonis odor. Quo tempore septem Iudaea de stirpe uiri noua proelia temptant. Sic prius affati: "Quem Paulus nomine Iesum Praedicat, hunc tibimet pariter proponimus et nos; Peruasum dimitte locum." Vox reddita contra, "Christus qui sit" ait, "qui Paulus" sentio; "nam uos Ignotos uitare licet". Cognosce furorem, Gens inimica, tuum; daemon regnare fatetur Quem uenisse negas, atque hoc conuinceris ipso Quo stimulante ruis, cui non datur ore placere Quod terrore mouet; contraria dicere uoto Causa Dei prohibet, quam lex comitatur amoris. Haec est uera fides. Quae tunc spectacula plebi Quamue triumphalem Domino uincente coronam Contigit inde geri, rabido cum murmure frendens Daemonis ira suis bene noxia rumpit amictus Dissecat et facies fugiuntque pericula uicti Nudaque praecipiti conuertunt terga pauore! Quid, Iudaea ferox, iam non de clade timebis, Quae socio sic hoste peris, cui criminis auctor Punitorque idem est, ne sit te iudice pulsus, Qua simul est peccante reus? Mox fama per urbem Sparsit ubique uolans et daemonis edere uocem Quod uirtus est summa Dei. Concurrere gaudent In latices intrare pios maculasque uetustas Fonte lauare nouo sanctisque nitescere lymphis, E quibus una datur simul insons omnibus aetas. Ast alii magicis ponunt incendia libris, Vt mereantur aquas, et uitant ignibus ignes. Ardua flamma nimis, cuius super aera fulgor Euolat et caelum tales petiere fauillae. Quinquaginta etiam pretium posuere libellis Milia nummorum quoniam meruere nocentes Sic abolere nefas. Huius haec causa figurae est: Lege sacer numerus delicta resoluit, ut olim Diluit in toto Dauid sua crimina Psalmo Contractusque fugat; nam quinquagesimus annus Cum Iubilaeus adest, proprii distractio ruris Antiquo donatur hero; seruire coactos Libertas amissa petit; mala debita laxat Creditor, et limen patriae uetus aspicit exsul. Quinquaginta etiam cubitis distenditur arca, Quae depressa uadis atque aequore tuta salutem Sub numero pietatis agit seruataque crescit Per spatii parcentis opem, quia Christus ubique Condidit Ecclesiam uenia fabricante capacem, Quae sic coepta fretis latissima funditur aruis. Infelix Ephesi Demetrius arte locabat Sacrilegis delubra locis argentea suetus Soluere uota suae pretio maiore Dianae; Cedere cuncta uidens prisci monumenta furoris Ingemit et uanas his uocibus excitat iras: "Non pudet, o socii, nostram cecidisse Dianam Quam mundi suspexit honor? Mortalibus ultra Quae speranda salus si non per saecula possunt Fine carere dei? Quae nunc simulacra sacellis, Quae poterunt dare tura focis? quos aduena Paulus Territat et quicquid gerimus pro nomine diuum Muta metalla uocat, quorum discedit ab urbe Religio pulsique fugam petiere Penates. Hei mihi, iam uideo subitis lapsura ruinis Condita fana diu, templi quoque nobilis aedem In cineres stragemque dari! Quam prendimus arcem Quamue tenemus opem, quibus interclusa facultas Est operum crimenque foret fecisse Dianam? Pergite! Tempus adest. Labor ultimus omnia secum. Si desperat, habet; sola est uia uincere uictis Formidare nihil; restat sors certa triumphi Pro superis mouisse manus. Insurgite telis, Et, quam uota deam celebrant, hanc arma reposcant!" His dictis plebs mota fremit, magnamque Dianam Communi clamore uocant, ac praepete cursu Itur in obscenum cum seditione theatrum. Non alio decuit causas meritumque Dianae Lasciuos tractare foro; capit area turpis Concilii deformis opus; tamen impetus amens Fluxit ut in uacuas oculis qui labitur auras Nullaque dispersus retinet uestigia fumus. O miseranda manus! Cui tu praestare laboras Perpetuam cur esse putas? Te teste sacellis Eruitur fugitiua suis. Quo iure pauescis, Qua pereunte doles caeloque adiungere temptas Quam terris remanere negas? Nunc ordo figurae Explorandus erit latebrisque uidendus apertis: Dicitur e solo Demetrius atria demens Argento posuisse deae, cum plura capaci Protulerit natura sinu quibus ista metallis Fingeret, ut fusis animantur uultibus aera Ingeniique manus promittunt uiuere cautes. Quod si sanctiloquos uoluamus ab ordine libros, Inueniemus iter, puris quia sensibus aurum Comparat, argentum nitidis Scriptura loquelis. Nam Psalmus licet ista canat; tamen, inclute Moyses, Altius hoc memoras populo cum talia dictas: "Aurum atque argentum templorum ferte decori." Quod iacet interius menti non dura metalli Materies sub corde latet, sed apertius illud Exagitat quod Christus amat; mens obtulit aurum Cui fuerit pretiosa fides, pariterque ministrat Argentum cui uoce sonant bona tympana cordis, Vt Dominum duo iuncta colant: de pectore sensus, De sermone sonus; sic aurum dogmata Legis Argentumque petunt hoc ad pia templa parari. Nos, quia templa sumus si crimina cuncta recedant, Praescia uerba monent, quod apostolus ipse reuelat. Corde salus credentis erit confessio uoce. Sacrilego res una fuit: Demetrius aedes Condidit argento, cuius facundia mouit Hos animos, ut norma probet sine iudice sensu Numina uana coli nec de uirtute uenire Pectoris istud opus, cui pars haec sola dicatur Quae rationis inops nudam serit ore loquelam. Tu quoque signa ferens titulos in carmine nostro, Troia, repone tuos et laudibus adde triumphos, Qui magis ex uero fulgent tibi clarius actu Quam quae pomposo reboant tua bella cothurno. Lingua colona Dei cum semina feta saluti Spargeret, in seram produxit tempora noctem Plus animis factura diem; micuere coruscae Lampades, ut uerbi lucerent igne fideles. Solus ab excubiis uiuacibus Eutychus exsul Mersa sopore graui commisit membra fenestrae. O male parta quies! O semper dedita somno Pectora, nuda bono! Quantis patet ille ruinis Quem nox sola tenet numquamque resuscitat aegrum Ad meliora caput! Nescit uigilare periclo Qui patitur dormire Deo. Quid inane fenestrae Quaeris, adulte, chaos quidue hac in parte quiescis Qua ruiturus eris? Res est inimica saluti Pendula celsa sequi furtiuaque somnia prono Carpere uelle toro; poteras meliore cubili In uerbo recubare Dei Pauloque monente Eius uelle aditum cui limine peruia recto Ianua nomen inest, per quam de fonte leuatae Ad uitam gradiuntur oues; hanc quaerite cuncti Si rabidas fauces cura est morsusque cruentos Euitare lupi, cuius lacerabitur ore A pastore fugax qui sparsos uocibus agnos Euocat atque gregem propria de morte redemptum Non sinit insidiis et amari uulnere dentis Rursus ab hoste capi. Maesto sonuere tumultu Atria; concurrit gemitu miserata frequenti Turba uidere locum qui funere tristis acerbo Laetitiam facturus erit; cui Paulus adhaerens Pectore "uiuit" ait; quam uocem uita secuta est, Morsque repulsa fugit. Quantum tua, Christe, potestas In famulis operata facit! Tu redditus astris Aequalisque Patri de maiestate perenni Iura superna regis. Sed quod caro corpore matris Virginis orta tibi regnum spoliauit Auerni Viuaque de proprio reuocasti membra sepulcro Teque probans uoluisse mori qua parte resurgis Et qua natus eras tam ferrea uincula soluis, Lux aliis alterna redit te auctore simulque Exemplo donata tuo, qui subdita dudum Cogis et electis succumbere Tartara seruis. Interea felix surgit de morte cadauer Et meliore uia tria per cenacula sospes Ducitur ad Paulum, cuius conspectibus insons Coepit adesse puer uitae iam dignus honore Cum leti conuertit iter. Quae gloria facti Instruit ad ueterem causas aperire figuram: Fulta tribus cameris Noe describitur arca Ecclesiae documenta gerens; stetit ordine primae Pars hominum, pecudesque gradum tenuere secundae, Tertia sors addicta feris; quae cuncta per undas Arca quadrata tulit, uelut in baptismate fontis Omnibus est nunc una salus, sed moribus unus Non ualet esse locus; nam nidos fertur in illa Aedificasse Noe, quem Iustum dicit Hebraeus Et Requiem, quod Christus inest, qui diuidit aequus Praemia certa suis. Quisquis uirtutis amator, Iungitur alta petens Noe; stat proximus infra Ingenio breuiore minor; sors dedita saeuis Tartareum tenet ima sinum. Sic Eutychus ergo Prima parte cadens inferni perditus oris Haesit et humana uacuus ratione ferarum Coepit habere locum; cui postquam pectore Paulus Incubuit uerbumque suum sapientia fudit, Ore leuans animam carnali lege peremptam, Ad Dominum de morte redit, quod Epistola clamat: "Qui dormis, iam surge citus!" rursusque perurget: "Teque uigil de morte leua!" Super ardua trina Promeruit iam stare puer, quia dogmate trino Comperit aeternae quae sit substantia uitae. Iamque peragratis Paulus stationibus orbis Ad Solymam uenturus erat, quo Spiritus illum Pergere saepe monet; cupiens in litore noto Perpetuum memorare uale, simul undique sacros Euocat has reddens caro de pectore uoces: "O dilecta manus quae Christi militat armis! O summo plebs nata Deo! Meministis amoris Et studii documenta mei; gentilia promptus Agmina Iudaicosque tuli sine fine furores, Vt uitae praecepta darem nullumque lateret In populo narrata fides. A sanguine uestro Mundus semper ero nec debitor oris auari Clausa talenta luam sterilemque in semine uerbi Ieiunus culpabit ager; uos conuenit inde Vsuram praestare piam cum uenerit Auctor, Qui meriti discussor erit seruosque reposcet Mensurae crementa suae. Mihi germina ferre Sensibus ardor erat, quae passim credita sulcis Sparsimus; at fructus tenues mala terra dolebit. Vado uidere crucis uenerandam gentibus urbem, Quo me iussa uocant; uarii luctamen agonis Hic dabitur certare mihi, nam cuncta subibit Qui cursum complere uolet; mitissima sors est Poenarum quas uota gerunt regnique facultas Perpetuo pro rege pati. Seruate, ministri, Ecclesiam Christi, pretium quam sanguine nobis Fecit in orbe suo; famuli retinere laborent Quod Dominus de morte dedit. Non cernitis ultra Iam faciem uultusque meos; uigilantius, oro, Commissos lustrate greges, quia dente rapaci Conuenient ad ouile lupi; custodia peccat, Cum spoliis si raptor eat; pastoris inertis Fraude perit quod praedo capit. Sed et acrior hostis Intus erit, grauiusque malum discordia portat Quae uulnus sub pace creat; ne cedite duris; Virtuti damnosa quies, nullumque coronat In stadio securus honor; sua gloria forti Causa laboris erit, rarusque ad praemia miles Cui pax sola fuit; uictoria semen ab hoste Accipit; hinc oritur. Dominus plantaria uestra Fecundare ualet, qui per sua dona uenire Ad sua dona facit quodque adiuuat ipse ministrat. Non ego diuitias luxu fallente superbas Alterna mercede tuli nec munera sumpsi Vos potius quam uestra petens; me scitis ut istae Cum sociis pauere manus. Assuescite gazas In lucis proferre uias operumque locare Thesauros in sede poli; nil proderit aurum Defossis quaesisse locis, si claudat auarus Quod celabat humus; quod non in paupere surgit, In tellure iacet caecoque reuoluitur antro Obscura peccante manu; laxate supernis Corda, precor, monitis, neque respuat ullus egeno Tecta parare gregi, quo suscipit hospite Christum." Sic postquam fatus dedit oscula, cum simul orans Flexit in arua genu strictique doloribus omnes Ad lacrimas fluxere pias longeque per undas Obtutu comitante sequi meruere carinam; Dumque per oppositas extendunt lumina nubes, Additur in pelagus oculis uia, raptaque flabris Puppis adhuc nota est et mulcet imagine mentes, Affectuque animi crescit mensura uidendi. Sed quod ait: "Tribus haec annis praecepta saluti Nocte dieque dedi", patet hac ratione figura Qui canit Ecclesiae tria dogmata saepius edit Historicum, morale sonans, typicumque uolumen. Sic etenim ternas capiunt sex uasa metretas, Quae ueteri de Lege nouo rubuere liquore. Forma sacrificii perfecti prisca canistro Tres panes offerre iubet; quibus additur illud Discipulis quod Christus ait iam nocte roganti Tres panes debere dari; nox ista profecto est Mundus, ut, hic si quis uerbi desideret escas, Exhibeas, quaesite, dapes doceasque uolentem Quod Pater et Natus, quod sanctus Spiritus unus Sit Deus et numerum triplicat substantia simplex. Nec semel hoc pia iussa canunt. "Angariat" inquit "Te quicumque petens ut pergas praeuius unum, Cetera uade simul duo milia." Nonne uidentur Hoc mandata loqui: Si quis te consulit errans Ignarusque uiae, quid sit Deus edere malis, Prode Patrem, subiunge libens, quod Filius et quod Spiritus est almus, numero tres et tamen unus. Hinc Iudaea uacans, sterilis quae dicitur arbor, Exspectata tribus fructum non attulit annis, Quod triplici spernens tractare uolumina sensu In fidei numeris nescit dare munera Christo. Nobile iam templum Salomonis Paulus adire Coeperat et ueteris sollemnia reddere Legis. Corripit hunc Iudaea manus rabidoque tumultu Conclamant necis esse reum, sed in arma tribunus Euolat et uinctum geminis iubet esse catenis. Quae tamen astrictis incumbunt dura lacertis Non animum tormenta ligant, quod Epistola Pauli Lumine plena canit uinciri posse ministros, Vinciri non posse fidem, uerbumque tenere Suppliciis non esse datum. Gradibusque sub ipsis Constitit Hebraeo plebi sermone locutus: "O fratres patresque uiri! Me nostis in oris His uenisse rudem; doctrinae deditus omni Legis amore fui; uobis modo testibus utor, Quorum scripta ferens ardebam caede Damasci Christicolas punire greges et finibus orbis Hanc prohibere fidem. Sed non mortalia possunt Auctori certare suo. Descendit ab astris Lux oculos clausura meos, et ab igne corusco Aucta dies latuit, caligantesque tenebrae Orbibus incumbunt, quarum mihi tempore creuit Adueniens cum nocte iubar. Discernere causas Euentus post facta solet; bene uidimus umbras, Vsuri iam Sole nouo. Sed et auribus haesit Clamor ab ore Dei; repetito nomine Saule Me Christus terrore quatit, ne signifer ultra Auderem bellare sibi. Quo iure negabo Quo feriente cado, cuius de munere pronus Attollor meliore uia perque ardua surgo Sublimisque sequor felicia dona ruinae! Iam satis, o ciues, crudelia mouimus arma. Nil dubium pars illa docet quae teste beata Fungitur hoste suo. Quid adhuc libet esse nocentes? De tenebris lucete meis cui fontis ab undis Est uisum largita fides et mortis imago Viuere coepit aquis." Heu! numquam saxea tellus Seminibus fecunda suis, uacuique laboris Qui sterilem patiuntur humum. "Post denique Iesus Haec mihi uisus ait: "Procul, hac procul urbe relicta Pergere, Saule, para; non est tibi credula nostri Nominis; ad gentes potius cane uerba salutis." Protinus hanc uocem querulae rapuere phalanges; Proiciunt uestes ac puluere longius acto Ventosa leuitate fremunt, uarioque fragore Personat in Pauli rabidum discrimina uulgus. O Iudaea nocens! Auctorem perdere uitae Cum cuperes, sic dicta dabas; fuit optio linqui Quem uelles clamosa tibi, sed ab ore cruento Triste petis malesuada nefas et gaudia Paschae Electo latrone colis geminasque furorem Saeua pio, placata reo. Certamine cuncto Te spolias uacuamque locas cum durior ipsis In Stephanum tormenta iacis, deponis amictum Et nunc ueste cares, primi quia poena parentis Est cognata tibi ueterisque in corpore portas Transgressoris onus, contraria fontis honori Ne renoueris aquis. Adam sub criminis ortu Cognouit quod nudus erat, documentaque noxae Hinc misero patuere suae; te mortis origo Crebra subit, cui plena malis interserit ira Bis habitum quem culpa creat. Iam bella tribunus Vocibus his ardere uidens fera uincula Paulo Addidit et castris torquendum misit iniquis. Nota querela locis ut sit superanda canemus: Paulus gesta loquens socios ibi lumina dudum Conspexisse suos, uocem tamen auribus illam Non hausisse refert; at tunc, quo tempore caecus Decidit, et uocem comites audisse leguntur. Sic uariat narrantis opus. Sed utrumque necesse est Concinat haud dubium; nam tunc audisse feruntur, Accepisse sonum, nunc non audisse profecto. Haec rationis erit simplex uia: Iure negatur Vox quoniam confusa loqui, neque creditur illud A sermone dari quod non in pectore condit Accipiens; dubia tantum stimulatus ab aure Ambiguusque fragor solas diuerberat auras; Sic audisse simul, sic non audisse leguntur; Altera pars sonitus, certae est pars altera uocis, Et fert atque refert geminam res una figuram. Agmina supplicii feruentia corpore Pauli Poenarumque graues euoluere uersibus iras Causa monet, sed lingua pauet. Fugiamus ab ista Parte, dolor, ueritique nefas tam triste premamus Eloquium, ne forte legens sua fletibus ora Compleat et largis umescat pagina guttis. Nec tamen haec poterant animos satiare cruentos; Ardet amor scelerum cupiuntque in sanguine Pauli Sacrilegas uersare manus. Quae dura malorum Vota! Quater deni uesanae stirpis alumni Imposuere sibi non ullum sumere potum Primitus atque cibum quam parta caede daretur; Hinc magis esse dapes. O pallida cordis imago! Pocula sunt, Iudaea, tibi meliora cruoris Quam laticis, nullasque uolens contingere mensas Esuris ad facinus saturamque cadauere iusti Quaeris habere famem. Non haec ieiunia Moyses Condidit exemplo tot consummata diebus, Vt memoras, quot tela moues; totque inspicis annis Secretas patuisse uias ubi diuite nimbo Fluxerunt de rore cibi rupisque uicissim Arida fudit aquas, in quo meruere parentes Diuina bonitate frui donisque supernis Enutrire animas. Numero crudelis ab ipso Tu saeuire uenis pollutaque foedera iungis Agminis, ut plures faciat mors una nocentes. Comperit haec Lysias Pauli uulgante propinquo Quoue parent aduersa loco; monet ocius ergo Clam sua iussa tegi noctisque in tempore cautus Obscurum praeuenit opus lectisque maniplis Imperat ut tuto Paulum comitentur honore. Gloria de meritis a te, delator honeste, Non aliena foret, quodque est ad praemia rarum, Proditione places; nec te constantia laedit Quam sceleri seruare times; in crimine uirtus Crimen erit, cumque ad facinus sociantur iniqui, Est ibi culpa fides, quam tunc in laudibus ornat Verus honor cum causa pia est. Stipantibus armis Caesaream mox Paulus adit, quo turba cucurrit Rhetore fulta suo, qui praesidis aure potitus Irrita uerba dedit. Contra sic denique Paulus "Optime praeses", ait "dudum te nouimus omnes Iustitiae documenta sequi comitemque modestam Consiliis hanc esse tuis quae gratia suadet Fidere nec dubium tali sub iudice fari. Non Legis templique pium uiolauimus usum Nec sermone uago populares mouimus auras. Vrbibus ex Asiae uenientes soluere dona Coepimus ad purum semper spectantia uotum. Quis, rogo, liber erit si res facit ista nocentem? Eloquor haud metuens (neque enim discrimina nouit Formidare fides) audent quam dicere sectam Luminis esse uiam nec discordare nouellis Iura uetusta patrum; fas est modo credere cunctos Corpora de tumulis iam posse resurgere postquam Detulit inde suum qui condidit omnia Christus." Obstupuit Felix amisso nomine, uincla Quem faciunt aliena reum quorum obice Paulus Stringitur et Festi seruatur praesidis anno. Linquimus hic, nimium ne gaudia nostra morentur (Ad Latium iam, Paule, ueni!) certamina crebro Quae fuerint agitata foro quantique legantur Iudaici fluxisse doli; nam talia Paulus "Caesaris ad solium uos prouoco; Caesaris" inquit, "Appello Romanus opem". Cui Festus: "Abibis, Vt cupis, Augusti citius uisure tribunal." Non stimulante metu fugiens discrimina Paulus Iudicii uitauit onus; mens anxia semper Pro uita meliore mori; sed muneris auctor Praeconi testique suo iam dixerat olim Quod Romam uenturus erat. Clementia Iesu Omnibus in terris fidei sitientibus haustum Pocula dat de uase suo cunctosque rigari Multifluo sermone iubet, meruitque uenustas Nominis occidui de lumine crescere uerbi. Soluerat Eoo classem de litore uector Austri nactus opem, cuius spiramine laeta Crebrescente uia uelique patentibus alis Aequora findebat puppis. Sed mite quid umquam Ventorum tenuere doli? Mox flatibus Euri Rupta quies pelagi, tumidisque incanduit undis Caerulei pax ficta maris; furit undique pontus Attollensque suas irato gurgite moles Denegat abreptae uestigia certa carinae, Quae suspensa polis deiectaque iungitur aruis Terrarum caelique sequax. Caret artis amicae Praesidiis manus apta rati, gelidoque pauore Deponunt animos nigroque sub aere caeci Naufragium iam iamque uident, clausoque profundo Mortis imago patet. Vastas percurrere syrtes Historica ratione uocor lacerosque rudentes Et claui fragmenta sequi, sed non ego linguam Tam fragilem committo uadis rapidasque procellas Aufugiam temptare diu, ne forte canenti Obruat exiguam uiolentior unda loquelam. Tangere pauca refert; tutas conabor arenas: Praeuia fluctiuagae latuerunt sidera puppi, Nec solis radiis sub nubibus emicat axis, Cumque dies multos iam rite peregerit orbis, In pelago nox una fuit, quo tempore nullis Indulsere cibis. Quanta est, heu, poena timoris Supplicium nescire famis! Dat semina causis Res mala saepe bonis. Tam clari nautica pubes Militiaeque cohors hominis tempsisset honorem Prosperiore freto; cuius custodia tandem Soluitur, et saeuo uenerantur ab aequore uecti Quem portum sensere suum. Gerit illa ruina Ne lateat quod Paulus erat sanctusque patescat Assertore mari; raptis elementa laborant Luminibus monstrare uirum, mediisque tenebris Apparet radiata fides; fit laurea iustis Ex pretio quod terror agit, mansuraque uirtus Crescit in aduersis, quae testibus usa periclis Ad meritum discrimen habet. Stans denique Paulus Conclamata piis animat sic pectora uerbis: "O utinam nostris uoluisses, fida iuuentus, Consiliis parere prius ne litora Cretae Linqueres insani rabiem passura profundi! Non pelagi caelique minas, non triste tulisses Iacturae populantis onus, nec turbine tanto Desperata salus gemeret confinia mortis. Quae tamen humanum transcendunt gaudia uotum, Haec facile est praestare Deo, cui muneris usus Hic potior quem nemo putat; nam missus ab astris Angelus hoc placido ueniens denuntiat ore: "Quam turbam uehit ista ratis tibi rector Olympi Contulit, ut nullis figatur naufraga saxis." Credite, uera forent nec spe frustrabor inani Qui merui promissa Dei, concessaque nobis Insula portus erit, cuius statione licebit Arrepta tellure frui nauisque solutae Prospectare grauem nullo discrimine casum." His dictis ruit ira maris, sublataque dudum Lux reuocata micat, uelamine noctis aperto Pandere uisa solum quod praebuit hospita nautis Sicanio lateri remis uicina Melite. Ante tamen rabidos quam uincant aequoris aestus, "Soluite" proclamat Paulus "ieiunia fessi Et quarto decimo, sicut nos uescimur" inquit "Iam panem gustate die". Memoranda figurae Sacramenta piae ualeant qua lege probemus: Tempore quo primi fulserunt lumina mensis Hoc numero currente die de carnibus agni Turba iubetur ali, quarum munimine tacto Libera Niliacas meruit uitare tenebras; Hinc spatio simili Paulus de gurgite mundi Quos auferre cupit secum conuiuere suadet Et sacrum libare cibum, uestigia Moysi Obseruata legens; quorum speculantibus actum Haec duo sunt diuersa locis sed proxima causis, Et repetita salus uno de fonte leuatur: Agnus Christus inest, panis quoque Christus habetur De caelo, quod et ipse docet; qui corpore Iesum Sumpserit hoste caret, nec iam sua iura Pharao Aegyptusque tenet; mox omnia daemonis arma His merguntur aquis, quibus ille renascitur infans Qui captiuus erat; salsae quoque fluctus abyssi Linquitur, et taetri superantur stagna draconis, Ereptoque gregi largitur pascua Christus, Nominibus propriis, pastor iam uerus edenti. Hinc etiam Ecclesiae gerit aurea luna figuram Quae quarto decimo de primo lampadis ortu Conspicitur iam plena die, quia corpore Iesu Creuit in orbe suo lucem factura perennem. Pelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis, Contulerat sarmenta focis; cui uipera fixit Daemonis arma ferens surgentibus obuia flammis Antiqua feritate manum gelidique ueneni Vulnus in igne dedit. Quid adhuc, male noxia serpens, A Domino reuocare cupis ueteresque rapinas In legis nouitate paras? Quid, mortis amatrix Cuius es ipsa parens, instauras bella redemptis? Praedo uenis sed praeda iaces letumque ministrans Arboris alternis consumeris, improba, ramis, Postque crucem Christi mors est tibi portio ligni. Haud procul hinc aberant agrestia corda gerentes, Barbarica de gente sati, qui murmure diro Insonuere simul: "Satis est ex crimine fusi Sanguinis iste reus, nullis iam tutus in oris, Cui pelagus tellusque furent." Mortalia tractant Et diuina probant. Digito nam bestia pendens Excutitur proiecta rogis; bene reddita flammae Quam dedit ipsa prius, quae culpae protulit ignem Vnde gehenna calet; glacies tepefacta ueneni Soluitur in cineres, gelidaeque superbia pestis Ex ardore perit; focus hic rapidique uapores Non solitas uires capiunt atque arida secum Nutrimenta ferunt. Sed tu modo decoquis anguem Vsa tuo feruore, fides; tibi subditur hostis Frigidus inque uicem faciens incendia flagrat Vipereo fumante gelu. Veniente tumore Labi posse ferunt. Quantum per inania currit Mens ignara boni! Iam tunc de corpore Pauli Virus abest oculis cum squameus exiit horror Quem serpens antiqua dabat; purgatus in amne Aethereo Christique cruci sua membra relegans Nescit ab angue mori; uorat haec quae flamma uenenum A sacris uim sumpsit aquis, quibus ustus anhelat Qui dolet ad patriam ueteres remeare colonos. Incolumem sic stare diu mirata iuuentus Hunc ait esse deum; tandem, rudis incola, disce Qua regnet uirtute polis qui talia confert, Vt famulos hoc esse putes. Nunc causa figurae Plenius in clari cernenda est munere facti: Anguis, origo necis (nam mors hinc edita nomen De morsu peccantis habet) contraria iustis Vult retinere manum, quoniam manus apta ministrans Iure uocatur opus; talem qui senserit hostem Impiger excutiat Dominique uaporibus urat. Paulus, ut admoti cognouit furta pericli Serpere uelle sibi, caelestia tela capessens Pressit in igne dolos, cuius de fomite crescens Est accensa fides, est sensibus additus ardor, Hicque calor populis processit ab ubere fontis. Mensibus hibernis tribus in regione Melite Multiplicem dat Paulus opem Publiique parentem Finitima de clade leuat, quo munere uiso Vndique praecipites subitam rapuere salutem. Pullulat interea nitidi coma frondea ueris, Quo iuuenescit humus senio fugiente pruinae, Suscipiensque ratem uelis cedentibus auster Praebuit aligeras placidis in fluctibus undas. Hunc spirare decet quem personat ore propheta, Qui speciem fidei torrentem cantat in austro. Sic quoque substratis ad gaudia nostra procellis Plurima quaeque legens distinctis oppida uicis Venit ad excelsae sublimia culmina Romae. Altius ordo petit duo lumina dicere mundi Conuenisse simul tantisque e partibus unum Delegisse locum, per quem sua sidera iungant Omnia qui fidei uirtutibus arua serenant. Quae licet innumeris tendatur causa figuris, Pauca referre uolens isdem praestantibus edam: Petrus in Ecclesiae surrexit corpore princeps; Haec turrita caput mundi circumtulit oris; Conueniunt maiora sibi, speculentur ut omnes Terrarum dominae fundata cacumina sedes. Gentibus electus Paulus sine fine magister Aequius huic praesens oris diffundit habenas Quae gentes praelata monet; quodque intonat istic Vrbis cogit honor, subiectus ut audiat orbis. Dignaque materies Petri Paulique coronae Caesareas superare minas et in arce tyranni Pandere iura poli summumque in agone tribunal Vincere, ne titulos paruus contingeret hostis. Aegyptus mundi formam gerit: Inde uocari Quae meruit ducibus plebs est commissa duobus In quibus officium fraternus nexuit ortus. Idola tot Romae, mundo collecta subacto Quae fuerant, tenebris obnoxia corda premebant; Liber et hic populus, quem uinxerat ante Pharao, Exuit Aegypti totidem ductoribus umbras Perque lauacra Dei, quae tunc maris egit imago, Vitae nactus iter caelestem repperit escam. His etiam germanus amor, quibus amplius actus Quam natura dedit, geminos quos edidit astris Non eadem tamen una dies, annique uoluto Tempore sacrauit repetitam passio lucem, Et tenet aeternam socialis gratia palmam.