Epistola ad Florianum University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.ARATOR.Epist.adFlorian Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epistola ad Florianum
Qui meriti florem, maturis sensibus ortum, Nominis ore tui iam, Floriane, tenes (Nam, primaeuus adhuc, senibus documenta dedisti, E quibus in caelum uita pararet iter) Ad carmen concurre meum, pedibusque labanti Porrige de placido saepe fauore manum. Ieiuno sermone quidem, sed pinguia gesta Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit. Inter grandiloquos per mille uolumina libros Maxima cum teneas, et breuiora lege, Naturaeque modo, quam rerum condidit Auctor, Concordent studiis celsa uel ima tuis. Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones, Formicis, apibus praebuit ipsa sinum. Et si respicias dispenset ut omnia rector, Ingenium mites, uim meruere truces. Ipsaque continuum uirtus infracta laborem Deserit, et uarias quaerit habere uices. Loricam solitus membris imponere miles Gymnasii gaudet nudus adire locum. Et, qui ferratas acies atque agmina uincunt, Imbelles feriunt per sua tela feras. Ergo gradum retinens et prisca uolumina linquens, Cede dies operi quod pia causa iuuat. Hoc tibi, magne Pater, cum defero munus amoris, Respice quod meritis debita soluo tuis. Te duce tiro legor, te dogmata disco magistro; Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.