Epistola ad Parthenium University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.ARATOR.Epist.adParthen Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epistola ad Parthenium
Si tibi, magne, uelim fasces memorare parentum, Vix daret in tergo pagina lecta modum. A proauis atauisque potens, tu stemmata uincis Moribus, et meritis cedit origo tuis, Optime Partheni, positum cui nomen ab aeuo Laus magis est animi, quo, uerecunde, places. Nuntia uenturum signauit lingua pudorem, Vtque decus geminis quod uocitaris adest. Cingula plura geris, sed quae tu grandia reddis, Nam tibi quisque datur, mox sibi crescit honor. Quis bona tanta canat? Breuiter loquor; omnia tecum Quae faciunt magnos singula solus habes. Tu, facunde, sonas Rhodani Rhenique cateruis; Regia dulcisonum te probat aula uirum. Te multis opulenta quidem Germania doctum Suspicit, et patrio gaudet amore tibi, Gloria de tanto cui maxima fulget alumno, Qualem Romuleo dat toga densa foro. Vidi ego te, uidi iuuenem sermone diserto Hesperios proceres aequiparare senes, Quo directus eras legati munere functus, Vt libertatis posceres actor opem. Mulsisti Geticas uerbis felicibus aures, Iuueruntque tuum publica uota solum. Nil auditor ouans potuit rex ille negare, Cuius in arbitrio tunc ea causa fuit. Haec ubi fama uolans celeri dispergere cursu Coepit et assidua sustulit aure caput, Exiit in populos solidae pinguedo loquelae, Stipabatque tuos anxia turba gradus. Vt, quotiens motis aperires flumina labris, Curreret aestiuam ceu positura sitim, Has ego diuitias auidus contingere linguae, Qua uelut unda Tagi, tu pretiose, fluis, His quoniam Laribus tenebamur in urbe Rauennae, Hospes hians aderam nocte dieque tibi. Quos mihi tu libros, quae nomina docte sonabas! Quanta simul repetens codicis instar eras! Caesaris Historias ibi primum te duce legi, Quas ut ephemeridas condidit ipse sibi. Cantabas placido dulcique lepore poetas In quibus ars fallax, pompa superba fuit. Sed tamen ad ueros remeabas, optime, uates Quorum metra fides ad sua iura trahit, Qualis in Hyblaeis Ambrosius eminet hymnis Quos posito cunis significastis, apes, Qualis in hac eadem Decentius arte manauit, Aruernisque canis, Sidoniana chelys. Cura mihi dudum fuerat puerilibus annis Versibus assiduum concelebrare melos, Scribere quas etiam simulauit fabula partes Et per inane fretum sub leuitate rapi. Quae cum nostra tibi fragilis cecinisset arundo, Et mihi, care, tuus saepe faueret, amor, "O utinam malles" dixisti "rectius huius Ad Domini laudes flectere uocis iter! Vt quia nomen habes quo te uocitamus, Arator, Non abstrusa tibi sit sed aperta seges." Constitui, fateor, si quando forte mererer Ingenii fructus ad meliora sequi, Quo te cumque loci contingeret esse, uirorum Maxime, transmitti, quod modularer, opus. Iam stimulat promissa dies, ut debita tandem Contractusque meos soluere, docte, uelim. Sume quod ex nitido libauimus aequore carmen, Et licet exiguas suscipe gratus aquas. Oceanus rerum spatio manet altus in illo, De quo uix laticem traximus ore breuem. Namque ego, Romanae caulis permixtus amoenis Ecclesiae, tonso uertice factus ouis, Pascua laeta uidens et aprica uolumina Christi Quaerebam gustu tangere cuncta meo Et nunc Dauidicis assuetus floribus odas Mandere, nunc Genesim mens cupiebat edax. Cumque simul uiolas et lilia carpere mallem Quae uetus atque nouus congeminauit odor, Incidit ille mihi, quem regula nominat Actus, Messis apostolicae plenus in orbe liber, In quo nos Dominus Petro piscante leuauit De gremio salsi caeruleique maris Ostensaque dedit caelestis imagine nauem Gentibus assumptis exsaturare famem. Huius ab historia produxi carmina tiro Pastorique meo sedulus ora dedi, Largius auxilio qui fert noua uerba canenti, De quo nemo potest, hoc sine, digna loqui Quae Patri egregio patuerunt tradita papae Scriniaque Ecclesia condita rite gerunt. Eia age! Susceptos celebret collatio libros. Mercedis pretium causa superna dabit, Sunt quia pontifices in religione Magistri, Gallia quos multos dat studiosa bonos, Est ubi Firminus, uenerabilis ille sacerdos, Pascere qui populum dogmatis ore potest. Huius ad Italiae tendit laudatio fines, Atque ultra patriam gloria nomen habet. Ne dubita quin grata forent documenta probatis Sedis apostolicae quae placuere uiro, Nec te nempe putes cariturum munere famae, Haec praelata operi scripta quod edis ibi. Ibimus ambo simul quo pagina uenerit ista, Partheniumque decus semper in ore foret.