# Carmen Paschale 02 Expulerat primogenitum saeuissimus anguis Florigera de sede uirum blandique saporis Illecebris letum misero portarat amarum. Nec solus meritam praesumptor senserat iram Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipso Humanum simul omne genus. heu, noxia coniux! Noxia tu coniux magis an draco perfidus ille? Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux. Pro dolor! aeterni fuerant duo. crescere posquam Coepit origo, perit clademque a semine sumpsit. Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo Cernere nongentos ultra feliciter annos Progeniemque senum decimam spectare nepotum Iamque suum nescire genus: cum uicta supremis Cursibus extremae sors irreparabilis horae, Sera licet, uentura foret longumque per aeuum Vita breuis nihil esse diu cum fine doleret? Nec reducem spes ferret opem primique sepulchrum Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes: Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus, Reddere difficilis, sua ne factura periret Quaeque Deo similis uiuens astaret imago Dissimilis de morte foret, ueniale misertus Instauraret opus pomisque uetaret acerbis, Quae mandere patres, natorum horrescere dentes Donaretque suis semper placatus, ut unde Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem, Et uelut e spinis mollis rosa surgit acutis Nil quod laedat habens matremque obscurat honore: Sic Euae de stirpe sacra ueniente Maria Virginis antiquae facinus noua uirgo piaret: Vt quoniam natura prior uitiata iacebat Sub dicione necis, Christo nascente renasci Possit homo et ueteris maculam deponere carnis. Haec uentura senes posquam dixere prophetae, Angelus intactae cecinit properata Mariae: Et dictum comitata fides, uterumque puellae Sidereum mox implet onus, rerumque creator Nascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem. Iamque nouem lapsis decimi de limine mensis Fulgebat sacrata dies, cum uirgine feta Promissum compleuit opus: uerbum caro factum, In nobis habitare uolens. tunc maximus infans Intemerata sui conseruans uiscera templi Illaesum uacuauit iter: pro uirgine testis Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens. Quae noua lux mundo, quae toto gratia caelo? Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab aluo Processit splendore nouo? uelut ipse decoro Sponsus ouans thalamo, forma speciosus amoena Prae filiis hominum, cuius radiante figura Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris. O facilis pietas! ne nos seruile teneret Peccato dominante iugum, seruilia summus Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi Omnia qui propriis uestit nascentia donis Obsitus exiguis habuit uelamina pannis; Quemque procellosi non mobilis unda profundi, Terrarum non omne solum, spatiosaque lati Non capit aula poli, puerili in corpore plenus Mansit et angusto Deus in praesepe quieuit. Salue, sancta parens, enixa puerpera regem, Qui caelum terramque tenet per saecula, cuius Nomen et aeterno complectens omnia gyro Imperium sine fine manet; quae uentre beato Gaudia matris habens cum uirginitatis honore Nec primam similem uisa es nec habere sequentem: Sola sine exemplo placuisti femina Christo. Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit Agnus et angelicus cecinit miracula coetus. Talia Bethlois dum signa geruntur in oris, Eoi uenere magi saeuumque tyrannum Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis: Iudaicis nuper populis orientis ab axe Progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra, Hoc stellam radiare nouam. ferus arbiter aulae Aestuat Hebreae ratus hunc succedere posse Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena Nubila mentis alens clam mandat ubique requiri Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum. Quid furis, Herodes? Christum sermone fateris, Et sensu iugulare cupis, legemque legendo Neglegis et regi regum tua regna minaris. Ne tamen insano careant tua nomina facto, Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis) Herodes alius quod tu molire uidebit. Ergo alacres summo seruantes lumina caelo Fixa magi sidusque micans regale secuti Optatam tenuere uiam, quae lege futura Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes. Thensaurisque simul pro religione solutis, Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum, Aurea nascenti fuderunt munera regi, Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro. Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima uitae est Hunc numerum confessa fides, et tempora summus Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura, Semper adest semperque fuit semperque manebit In triplici uirtute sui. tunc caelitus illi Per somnum moniti contemnere iussa tyranni Per loca mutati gradientes deuia callis In patriam rediere suam. sic nos quoque sanctam Si cupimus patriam tandem contingere, posquam Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum. Ergo ubi delusum se comperit, impius iram Rex aperit (si iure queat rex ille uocari, Qui pietate caret, propriam qui non regit iram) Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens, Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus, In totum mouet arma gregem manditque trahitque Molle pecus, trepidaeque uocant sua pignera fetae Nequiquam et uacuas implent balatibus auras: Haut secus Herodes Christo stimulatus adempto Sternere collisas paruorum strage cateruas Immerito non cessat atrox. quo crimine simplex Turba perit? cur qui uixdum potuere creari Iam meruere mori? furor est in rege cruento, Non ratio; primosque necans uagitus et audens Innumerum patrare nefas puerilia mactat Milia plangoremque dedit tot matribus unum. Haec laceros crines nudato uertice rupit, Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis Pectus et infelix mater (nec iam modo mater) Orba super gelidum frustra premit ubera natum. Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus? Quosue dabas fremitus, cum uulnera feruere late Prospiceres arce ex summa uastumque uideres Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor? Extinctisque tamen quamuis infantibus absens, Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper Suscipit et poenas alieno in corpore sentit. Ast ubi bis senos aetatis contigit annos, Hoc spatium de carne trahens, aeuique meatus Humana pro parte tulit, senioribus esse Corde uidebatur senior legisque magistros Inter ut emeritus residebat iure magister. Nec mora (quas etenim uolitans per tempora mundus Nouit habere moras?) usus maiore iuuenta, Sex quasi lustra gerens placidam Iordanis ad undam Venit ut acciperet hoc, quod dare uenerat ipse. Hunc Baptista potens ut uidit ab amne Iohannes, Quem matris dum uentre latet nondumque creatus Senserat obstruso iam tunc sermone prophetes Vt muto genitore fluens, cui munera linguae Post noni taciturna diu spiramina mensis Parto redduntur nato, mox praedicat: agnus Ecce Dei ueniens peccatum tollere mundi. Tollere cum dicit quod non habet, hoc mihi tollit: Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat. Qualiter in medias cum lux praeclara tenebras Funditur et proprium non offuscata serenum Decutit expulsas illaesis uultibus umbras, Sic delicta fugans Saluator nostra gerendo Tersit et attactu procul euanescere iussit. Tunc uada torrentum simplex ingressus aquarum, In se cuncta lauat nostrae contagia uitae Ipse nihil quod perdat habens, sanctoque liquentes Corpore mundauit latices famamque beauit Gurgitis et propriis sacrauit flumina membris. Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipse Iordanis refluas cursum conuertit in undas. Namque propheta canens: quidnam est, mare, quod fugis, inquit, Et tu, Iordanis, retro quia subtrahis amnem? Ergo ubi flumineum post mystica dona lauacrum Egrediens siccas Dominus calcauit harenas, Confestim patuere poli, sanctusque columbae Spiritus in specie Christum uestiuit honore Mansuetumque docet multumque incedere mitem Per uolucrem quae felle caret, Natoque uocato Voce Patris triplici Deus ex ratione probatur, Quod Pater et Natus, quod Spiritus est ibi sanctus, Quo manet indignus qui non numerauerit unum. Inde quater denis iam noctibus atque diebus Ieiunum dapibus, sacro Spiramine plenum Insidiis temptator adit doctusque per artem Fallaces offerre dapes: si filius, inquit, Cerneris esse Dei, dic ut lapis iste repente In panis uertatur opem, miracula tamquam Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae Viscera frugiferis animans fecundat aristis Et panem de caute creat. hac ergo repulsus Voce prius hominem non solo uiuere pane Sed cuncto sermone Dei, labefactus et amens, Altera uipereis instaurans arma uenenis Cum Domino montana petit cunctasque per orbem Regnorum monstrauit opes: haec omnia, dicens, Me tribuente feres, si me prostratus adores. Quantum peruersus, tantum peruersa locutus: Scilicet ut fragilis regna affectaret honoris Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum Pronus adoraret, cuius super aethera sedes, Terra pedum locus est, quem nullus cernit et omnis Laudat in excelsis summissa uoce potestas. Christus ad haec: tantum Dominum scriptura Deumque Iussit adorari et soli famularier uni. His quoque deficiens congressibus audet iniquus Ter sese attollens animo perstare superbo, Terque uolutus humo fragili confidere bello. Tunc assumpsit eum sanctam sceleratus in urbem, Et statuens alti supra fastigia templi: Si natum genitore Deo tete asseris, inquit, Impiger e summo dilapsus labere tecto. Nam scriptura docet de te mandasse Tonantem, Angelicis subuectus eas ut tutior ulnis, Ad lapidem ne forte pedem collidere possis. O quam caeca gerit nigro sub pectore corda Mens tenebris obscura suis! hunc ardua templi Culmina et erectae quamuis fastigia pinnae Credidit in praeceps horrescere, maxima summi Curuauit qui membra poli caelosque per omnes Vectus in extremae discendit humillima terrae, Inferiora petens et non excelsa relinquens. Dixerat, et ualidi confossus cuspide uerbi, Quod temptare suum Dominumque Deumque nequiret, Victoris fugit ora gemens. tunc hoste repulso Caelicolae assistunt proceres coetusque micantes, Angelici Christo famulantur rite ministri. Protinus ergo uiros ex piscatoribus aptos Humanas piscari animas, quae lubrica mundi Gaudia sectantes tamquam uaga caerula ponti Caecaque praecipites tranant incerta profundi, Discipulos iubet esse suos talesque supernae Conciliat uitae, quos non uentosa loquendi Gloria nec uana de nobilitate superbus Sanguis alat sed fama tacens, humilique refulgens Mente nitor caelo faciat de plebe propinquos. Namque stulta potens elegit et infima mundi Fortia confringens Deus et sapientia perdens. Quin etiam celerem cupiens conferre salutem Orandi praecepta dedit, iudexque benignus Indulgenda peti breuiter iubet, ut cito praestet, Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum, Iure suum; propriumque homini concessit honorem Et quod solus habet cunctos permisit habere. Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso Iam fratres nos esse decet nec origine carnis Germanum tractare odium, sed spiritus igne Flagrantes abolere doli monumenta uetusti Atque nouum gestare hominem, ne forsan ab alto Degenerent terrena Deo, cui nos duce Christo Fecit adoptiuos caelestis gratia natos. Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto? Vt mereamur eum nos sanctificare colendo, Annuat ipse prior, sicut benedicier idem Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes. Adueniat regnum iam iamque scilicet illud, Morte uacans et fine carens, cui nulla per aeuum Tempora succedunt, quia nescit tempus habere Continuus sine nocte dies: ubi principe Christo Nobile perpetua caput amplectente corona Victor opima ferens gaudebit praemia miles. Hoc iugibus uotis, hoc nocte dieque precemur, Illius ut fiat caelo terraque uoluntas, Qui nusquam uult esse nefas hostemque nocentem Vtque polo sic pellat humo, ne corpora nostra Tamquam uile solum saeuus sibi uindicet hydrus; Sed qui cuncta fouet plena pietate redundans Omnipotens animas pariter conseruet et artus: Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae. Annonam fidei speramus pane diurno, Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore Nos saturat simul ipse manens uerbumque cibusque. Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent Eloquia exuperantque fauos atque omnia mella. Debita laxari qui nobis cuncta rogamus, Nos quoque laxemus; proprii nam cautio uerbi Spondentes manifesta tenet, grauiusque soluti Nectimur alterius si soluere uincla negemus: Incipietque pius decies millena talenta Dimittens Dominus, si nos affligere propter Denarios centum conseruum senserit ullum, Tradere confestim tortoribus, inque feroci Carcere constricti non permittemur abire, Donec cuncta breuem reddamus adusque quadrantem. Non quia nos Dominus, lucis uia, semita pacis, In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra Deserit, ire sinit. nam quisquis retia mundi Deliciosa sequens luxus et gaudia blandae Perditionis amat, Deus hunc, uirtutis amator, Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit. Ab hac ergo pedem retro faciamus et artum Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat Ire per angustam regna ad caelestia portam. Si cupimus uitare malum, debemus adire Sectarique bonum: hic quia liberat, ille trucidat; Hic alit, ille necat. nam quantum sidera terris, Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis, Vita sepulturis, tantum bona longius absunt Dissociata malis. dextrum quicumque necesse est Aut laeuum gradiatur iter. sed dextra bonorum Semita conspicuos uocat in sua gaudia iustos Inque tuos, patriarcha, sinus: at laeua malorum Exercet poenas et ad impia tartara mittit. Ergo agnis ouibusque Dei est haec sola uoluntas Et bona libertas: euadere torua cruenti Ora lupi uitaque frui per pascua Christi.