# Carmen Paschale 03 Prima suae Dominus thalamis dignatus adesse Virtutis documenta dedit conuiuaque praesens Pascere, non pasci ueniens, mirabile! fusas In uinum conuertit aquas: amittere gaudent Pallorem latices, mutauit laeta saporem Vnda suum largita merum, mensasque per omnes Dulcia non nato rubuerunt pocula musto. Impleuit sex ergo lacus hoc nectare Christus: Quippe ferax qui uitis erat uirtute colona Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando Mitis inocciduas enutrit pampinus uuas. Post regulus nato quidam moriente rogabat Flebilis et supplex Dominum, quo uiseret aegrum Febre laborantem puerum trepidamque uetaret Labi animam de sede sua. tunc larga potestas, Credenti quae nulla negat nec dona retardat, Velocem comitata fidem, sermone salutem Concedens facili: uiuit iam filius, inquit, Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi! Non dixit "uicturus erit" sed "iam quia uiuit" More Dei, qui cuncta prius quam nata uidendo Praeteritum cernit quidquid uult esse futurum. Inde salutiferis incedens gressibus urbes, Oppida, rura, casas, uicos, castella peragrans, Omnia depulsis sanabat corpora morbis. Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae Leprosus poscebat opem uariosque per artus Plus candore miser: si uis, Domine, inquit, ab istis Me maculis mundare, potes. "uolo Christus ut inquit, Confestim redit una cutis proprioque decore Laeta peregrinam mutarunt membra figuram, Inque suo magis est uix agnitus ille colore. Forte Petri ualidae torrebat lampadis aestu Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens Saucia sub gelidis ardebat uita periclis, Immensusque calor frigus letale coquebat. At posquam fessos Domini manus attigit artus, Igneus ardor abiit, totisque extincta medullis Fonte latentis aquae cecidit uiolentia flammae. Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras Spirituum, ne flatus atrox laceraret iniqua Peste homines operisque Dei uexaret honorem, Quem norat non esse Dei; passimque cateruas Vt pius innumeras pulso languore saluti Reddidit et uaria populos a clade leuauit. Inde marina petens arentes gressibus algas Pressit, et exiguae conscendens robora cumbae Aequoreas intrauit aquas; Dominumque sequentes Discipuli placido librabant carbasa ponto. Iam procul a terris fuerat ratis actaque flabris Sulcabat medium puppis secura profundum, Cum subito fera surgit hiems pelagusque procellis Vertitur et trepidam quatiunt uada salsa carinam. Perculerat formido animos, seseque putabant Naufraga litoreis iam tendere brachia saxis. Ipse autem placidum carpebat pectore somnum, Maiestate uigil, quia non dormitat in aeuum, Qui regit Israhel neque prorsus dormiet umquam. Ergo ubi pulsa quies cunctis lacrimantibus una Voce simul "miserere citus, miserere, perimus, Auxilio succurre pio", nil uota moratus, Exsurgens Dominus ualidis mitescere uentis Imperat et dicto citius tumida aequora placat. Non erat illa feri pugnax audacia ponti, In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas, Nec metuenda truces agitabant flamina uires: Sed laetum exsiliens Christo mare compulit imum Obsequio feruere fretum, rapidoque uolatu Mouerunt auidas uentorum gaudia pinnas. Interea placido transuectus marmore puppem Liquerat et medios lustrabat passibus agros, Cum procul e tumulis gemino stridore ruentes Prosiluere uiri, quos non mala daemone pauco Sed legio uexabat atrox, nexuque cruento Saeua catenatis gestantes uincla lacertis Angebat quoque poena duplex. heu dura furoris Condicio! qui uim patitur magis ille ligatur. Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis, Spiritus infelix hominem non audet adire, Effigiem reddit quam Christum cernit habere; Sed pecus, immunda gaudens lue, semper amicum Sordibus atque olido consuetum uiuere caeno Pro meritis petiere suis tristesque phalanges Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens Talem quippe domum dignus fuit hospes habere. Hinc alias Dominus pelago dilatus in oras, Intrauit natale solum, quo corpore nasci Se uoluit patriamque sibi pater ipse dicauit. Ecce aderant uiuum portantes iamque cadauer Bis bina ceruice uiri lectoque cubantem Vix hominem, cui uita manens sine corporis usu Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant Officiis deserta suis, fluxosque per artus Languida dimissis pendebant uincula neruis. Hunc ubi uirtutum Dominus conspexit egentem Robore, peccatis primum mundauit ademptis, Quae generant augmenta malis miseroque iacenti: Surge, ait, et proprium scapulis attolle grabatum, Inque tuam discede domum. nil iussa moratus, Cui fuerat concessa salus, uestigia linquens Tandem aliena suis laetatur uadere plantis Vectoremque suum grata mercede reuexit. Principis interea synagogae filia clauso Functa die superas moriens amiserat auras. At genitor, cui finis edax spem prolis adultae Sustulerat, sanctos Domini lacrimansque gemensque Corruit ante pedes, uix uerba precantia fari Singultu quatiente ualens miserere parentis Orbati, miserere senis, modo filia dicens "Vnica uirgineis nec adhuc matura sub annis Occidit et misero patris mihi nomen ademit. Affer opem lapsamque animam per membra refunde, Qui totum praestare potes. haec inquit: et auctor Lucis ad extinctae pergebat funera gressum Vix populo stipante mouens, permixtaque turbis Ibat inundantem mulier perpessa cruorem, Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset, Exhaustaque domu nec proficiente medella Perdiderat proprium pariter cum sanguine censum. Ast ubi credentis iam sano in pectore coepit Diues adesse fides, mediis immersa cateruis Nititur auersi uel filum tangere Christi. Posteriusque latens subitam furata salutem Extrema de ueste rapit siccisque fluentis Damnauit patulas audax fiducia uenas. Senserat ista Deus, cuius de fonte cucurrit Quod uirtus secreta dedit, furtumque fidele Laudat et egregiae tribuit sua uota rapinae. Ventum erat ad maesti lugentia culmina tecti Deflentemque domum, moriens ubi uirgo iacebat Extremum sortita diem, trepidusque tumultus Omnia lamentis ululans implebat amaris, Funereosque modos cantu lacrimante gemebant Tibicines, plangorque frequens confuderat aedes. Ponite sollicita conceptos mente dolores, Hic sopor est, Saluator ait, nec funus adesse Credite, nec somno positam lugete puellam. Dixerat et gelida constrictum morte cadauer Spiritus igne fouet, uerboque immobile corpus Suscitat atque semel genitam bis uiuere praestat. Obstipuere animis, inopinaque uota parentes Aspiciunt uersisque modis per gaudia plangunt. Inde pedem referens duo conspicit ecce sequentes Caecatos clamare uiros: fili inclite Dauid, Decute nocturnas extinctis uultibus umbras Et clarum largire diem. quam credere tutum, Quam sanum est cognosse Deum! iam corde uidebant Qui lucis sensere uiam; tunc caeca precantum Lumina defuso ceu torpens ignis oliuo Sub Domini micuere manu, tactuque sereno Instaurata suis radiarunt ora lucernis. His ita dimissis alius producitur aeger, Multiplici languore miser, qui uoce relictus, Auditu uacuus, solo per inania membra Daemone plenus erat. hunc protinus ordine sacro Curauit uersis Deus in contraria causis, Daemonio uacuans, auditu et uoce reformans. Nec minus interea proprios iubet omnia posse Discipulos totisque simul uirtutibus implens: Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes, Sed domus Israhel (quia necdum nomine gentes Auxerat hoc omnes), caelorum dicite regnum, Daemoniis auferte locum, depellite lepram Functaque subductae reuocate cadauera uitae: Sumpsistis gratis, cunctis impendite gratis. Ac uelut hoc dicens: ego uobis quippe ministris Seruandos committo greges, ego denique pastor Sum bonus et proprios ad uictum largior agros: Nemo meis ouibus quae sunt mea pascua uendat. Haec in apostolicas ideo prius edidit aures Omnipotens, ut ab his iam sese auctore magistris In reliquum doctrina fluens decurreret aeuum: Qualiter ex uno paradisi fonte leguntur Quattuor ingentes procedere cursibus amnes, Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum. [Quisquis enim deitatis opus quod non habet ex se Sed Domino tradente gerit, sub nomine puro Suscipiet, puro dispenset munere, possit Vt dispensator non ut mercator haberi Dauidisque modis uitam cantare futuram: Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.] Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam, Aspicit inualidum, dimenso corpore mancum, Seminecem membris non totum uiuere, cuius Arida torpentem damnarat dextera partem; Imperioque medens gelidam recalescere palmam Praecipit et reduci diuino more saluti, Sicut semper agit, nil tollit et omnia reddit. En iterum ueteres instaurans lubricus artes Ille chelydrus adest, nigri qui felle ueneni Liuidus humano gaudet pinguescere tabo, Quodque per alternos totiens disperserat aegros Virus in unius progressus uiscera fudit: Cui uocem lumenque tulit, triplicique furore Saucia membra tenens mutum quatiebat et orbum. Tunc Dominus mundi, lux nostra et sermo parentis, Sordibus exclusis oculos atque ora nouauit; Verbaque per uerbum, per lumen lumina surgunt. Venerat et mulier morbo contracta uetusto Non senio, tremebunda, gemens, incurua, caducis Vultibus et solam dispectans cernua terram. Quae Domino miserante iuges post octo decemque Membra leuat messes, caelumque ac sidera tandem Cernit et ardentem solis reminiscitur orbem, Totum erecta uidens: quia quos malus opprimit hostis Ima petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt. Cumque dehinc populum sese in deserta secutum Vt typicus Moyses uerusque propheta uideret Antiquam sentire famem, maioribus actis Antiquam monstrauit opem. tunc alite multa Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit; Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum Quinque dedit uictum per milia quinque uirorum. Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo Maxima paruorum legio uel maxima matrum. Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt Fragmina bis senos, populisque uorantibus aucta Quae redit a cunctis non est data copia mensis. Iamque senescentem calidi sub caerula ponti Oceano rapiente diem, cum pallor adesset Noctis et astriferas induceret hesperus umbras, Discipuli solo terris residente magistro Vndosum petiere salum, fluctuque tumenti Torua laborantem iactabant aequora puppem; Aduersus nam flatus erat. tunc noctis opacae Tempore calcatas Dominus superambulat undas Et uasti premit arua freti, glaucisque fluentis Circumfusa sacras lambebant marmora plantas. Miratur stupefacta cohors sub calle pedestri Nauigeras patuisse uias: at Petrus amicam Doctus habere fidem Christumque agnoscere semper In medias discendit aquas, quem dextra leuauit Labentem Domini, nil tanto in gurgite passum: Cui portus fuit illa manus, pelagique uiator Libera per uitreos mouit uestigia campos. Genesar inde soli Domino ueniente coloni Infirmos traxere suos, ut fimbria saltim Vix attacta Dei morbis mederetur acerbis: Et quotquot tetigere iugem sensere salutem. Quam pretiosa fuit quae numquam uendita uestis, Ipsa omnes modici redimebat munere fili! Hinc Tyrias partes Sidoniaque arua petentem Anxia pro natae uitio, quam spiritus atris Vexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat, Se canibus confessa parem, qui more sagaci Semper odoratae recubant ad limina mensae, Assueti refluas dominorum lambere micas. Vox humilis, sed celsa fides, quae sospite nata De cane fecit ouem gentisque in sentibus ortam Compulit Hebraei de gramine uescier agri. Alta dehinc subiens montis iuga plebe sequente Milia caecorum, claudorum milia passim Leprososque simul populos surdasque cateruas Inualidasque manus et quidquid debile uulgi Venerat, in priscum componit motibus usum Et reuocata suis attemperat organa neruis. Dumque medens aegrum refouet uirtute tumultum, Tertia lux aderat, sterilique in cespite nullum Contigerat plebs tanta cibum, nimiosque labores Nutribat geminanda fames si saucia callem Turba per ingentem dapibus ieiuna rediret. Qua flexus pietate Deus, qui semper egentum Panis adest uictumque locis sine frugibus infert, Pisciculis paucis et septem panibus agmen Pauit inorme uirum, praeterque infirma secundi Sexus et aetatis saturauit quattuor illic Milia uescentum. plus ut mireris, et auctas Disce fuisse dapes, epulas nutriuit edendo Vulgus, et attritae creuerunt morsibus escae. Reliquiasque suas, sportarum culmina septem, Expauit fugitiua fames, ubi fragmine sumpto Vidit abundantem modico de semine messem. Nec tamen humano quamuis in corpore Christum, Matris ab occasu mortalia membra gerentem, Clam fuit esse Deum, quia non absconditur umquam Vrbs in monte sedens, modio nec subditur ardens Lychnus, anhelantem sed spargens altius ignem Cunctis lumen agit: radians nam testibus amplo Discipulis fulgore tribus uelut igneus ardor Solis, in aetheriam uersus splendore figuram, Vicerat ore diem, uestemque tuentibus ipsam Candida forma niuis Domini de tegmine fulsit. O meritum sublime trium, quibus illa uidere Contigit in mundo quae non sunt credita mundo! Quid quod et Heliam et clarum uidere Moysen? Ignotos oculis uiderunt lumine cordis, Vt maior sit nostra fides: hunc esse per orbem Principium ac finem, hunc a uiderier, hunc w. Quem medium tales circumfulsere prophetae, Alter adhuc uiuens, alter stans limite uitae. Sidereoque sono "meus est hic Filius" aiens Ostendit uerbo genitum uox patria Christum. Postquam corporeos uirtus regressa per artus Texit adoratam carnis uelamine formam, Seque palam Dominus populis dedit: ecce repente Vir humilis maesto deiectus lumina uultu Procedit supplexque manus et brachia tendit Imploratque gemens: unus mihi filius, unus Est, Domine; horrenda lacerat quem spiritus ira Nec linquit, nisi mergat aquis aut ignibus atris Opprimat, atque animam dubia sub morte fatigat. Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furore Redde mihi uel redde sibi, ne caeca potestas Expellat trepidam subtracto lumine uitam. Dixerat et genua amplectens genibusque uolutans Haerebat; Dominusque pio iam pectore uotis Adnuerat. tunc praedo furens ac noxius hostis, Cui possessa diu est alieni fabrica iuris, Peruasa migrare domo compulsus, in iram Tollitur accensam correptaque carpere membra Nititur et frustra Domino prohibente laborans Fugit in obscuras puero uiuente tenebras. Rex etiam solus regum et Dominus dominantum Non dedignatus Petro piscante tributum Soluere Caesareum, medii de gurgite ponti Hamum ferre iubet gerolum didragmatis aurei. Incola mox pelagi pendentia fila momordit, Iussa tributa ferens, grauiorque onerante metallo Vilis honor piscis pretio maiore pependit. Discipulisque suis se percontantibus, aulae Caelestis regni quis possit maior haberi: Vt Deus et doctor mirabilis: omnibus, inquit, Celsior est humilis cunctisque potentior ibit Qui cunctis subiectus erit seseque minorem Dimissa ceruice feret, uelut iste uidetur Paruulus (et monstrat puerum consistere paruum); Scilicet ingenium teneri sectemur ut aeui Non annis, sed mente iubet, quia mollior aetas Nil pompae mundalis amat, non ambit honorem, Nec resupina tumet: sic purae semita uitae Quantum prona solo, tantum fit proxima caelo. Mens etenim uergens altum petit altaque uergit, Inferiorque gradus quo uult discendere surgit. Ecce humilem Dominus de stercore tollit egentem Et facit egregios inter residere tyrannos: At contra tumidum pugnaci mente rebellem Praecipitem caelo sub tartara iussit abire. Parua loquor si facta Dei per singula curram Et speciale bonum, cum sit generale, reuoluam.