Carmen Paschale 03
Prima suae Dominus thalamis dignatus adesse
Virtutis documenta dedit conuiuaque praesens
Pascere, non pasci ueniens, mirabile! fusas
In uinum conuertit aquas: amittere gaudent
Pallorem latices, mutauit laeta saporem
Vnda suum largita merum, mensasque per omnes
Dulcia non nato rubuerunt pocula musto.
Impleuit sex ergo lacus hoc nectare Christus:
Quippe ferax qui uitis erat uirtute colona
Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando
Mitis inocciduas enutrit pampinus uuas.
Post regulus nato quidam moriente rogabat
Flebilis et supplex Dominum, quo uiseret aegrum
Febre laborantem puerum trepidamque uetaret
Labi animam de sede sua. tunc larga potestas,
Credenti quae nulla negat nec dona retardat,
Velocem comitata fidem, sermone salutem
Concedens facili: uiuit iam filius, inquit,
Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi!
Non dixit "uicturus erit" sed "iam quia uiuit"
More Dei, qui cuncta prius quam nata uidendo
Praeteritum cernit quidquid uult esse futurum.
Inde salutiferis incedens gressibus urbes,
Oppida, rura, casas, uicos, castella peragrans,
Omnia depulsis sanabat corpora morbis.
Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae
Leprosus poscebat opem uariosque per artus
Plus candore miser: si uis, Domine, inquit, ab istis
Me maculis mundare, potes. "uolo Christus ut inquit,
Confestim redit una cutis proprioque decore
Laeta peregrinam mutarunt membra figuram,
Inque suo magis est uix agnitus ille colore.
Forte Petri ualidae torrebat lampadis aestu
Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens
Saucia sub gelidis ardebat uita periclis,
Immensusque calor frigus letale coquebat.
At posquam fessos Domini manus attigit artus,
Igneus ardor abiit, totisque extincta medullis
Fonte latentis aquae cecidit uiolentia flammae.
Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
Spirituum, ne flatus atrox laceraret iniqua
Peste homines operisque Dei uexaret honorem,
Quem norat non esse Dei; passimque cateruas
Vt pius innumeras pulso languore saluti
Reddidit et uaria populos a clade leuauit.
Inde marina petens arentes gressibus algas
Pressit, et exiguae conscendens robora cumbae
Aequoreas intrauit aquas; Dominumque sequentes
Discipuli placido librabant carbasa ponto.
Iam procul a terris fuerat ratis actaque flabris
Sulcabat medium puppis secura profundum,
Cum subito fera surgit hiems pelagusque procellis
Vertitur et trepidam quatiunt uada salsa carinam.
Perculerat formido animos, seseque putabant
Naufraga litoreis iam tendere brachia saxis.
Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,
Maiestate uigil, quia non dormitat in aeuum,
Qui regit Israhel neque prorsus dormiet umquam.
Ergo ubi pulsa quies cunctis lacrimantibus una
Voce simul "miserere citus, miserere, perimus,
Auxilio succurre pio", nil uota moratus,
Exsurgens Dominus ualidis mitescere uentis
Imperat et dicto citius tumida aequora placat.
Non erat illa feri pugnax audacia ponti,
In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,
Nec metuenda truces agitabant flamina uires:
Sed laetum exsiliens Christo mare compulit imum
Obsequio feruere fretum, rapidoque uolatu
Mouerunt auidas uentorum gaudia pinnas.
Interea placido transuectus marmore puppem
Liquerat et medios lustrabat passibus agros,
Cum procul e tumulis gemino stridore ruentes
Prosiluere uiri, quos non mala daemone pauco
Sed legio uexabat atrox, nexuque cruento
Saeua catenatis gestantes uincla lacertis
Angebat quoque poena duplex. heu dura furoris
Condicio! qui uim patitur magis ille ligatur.
Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis,
Spiritus infelix hominem non audet adire,
Effigiem reddit quam Christum cernit habere;
Sed pecus, immunda gaudens lue, semper amicum
Sordibus atque olido consuetum uiuere caeno
Pro meritis petiere suis tristesque phalanges
Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens
Talem quippe domum dignus fuit hospes habere.
Hinc alias Dominus pelago dilatus in oras,
Intrauit natale solum, quo corpore nasci
Se uoluit patriamque sibi pater ipse dicauit.
Ecce aderant uiuum portantes iamque cadauer
Bis bina ceruice uiri lectoque cubantem
Vix hominem, cui uita manens sine corporis usu
Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant
Officiis deserta suis, fluxosque per artus
Languida dimissis pendebant uincula neruis.
Hunc ubi uirtutum Dominus conspexit egentem
Robore, peccatis primum mundauit ademptis,
Quae generant augmenta malis miseroque iacenti:
Surge, ait, et proprium scapulis attolle grabatum,
Inque tuam discede domum. nil iussa moratus,
Cui fuerat concessa salus, uestigia linquens
Tandem aliena suis laetatur uadere plantis
Vectoremque suum grata mercede reuexit.
Principis interea synagogae filia clauso
Functa die superas moriens amiserat auras.
At genitor, cui finis edax spem prolis adultae
Sustulerat, sanctos Domini lacrimansque gemensque
Corruit ante pedes, uix uerba precantia fari
Singultu quatiente ualens miserere parentis
Orbati, miserere senis, modo filia dicens
"Vnica uirgineis nec adhuc matura sub annis
Occidit et misero patris mihi nomen ademit.
Affer opem lapsamque animam per membra refunde,
Qui totum praestare potes. haec inquit: et auctor
Lucis ad extinctae pergebat funera gressum
Vix populo stipante mouens, permixtaque turbis
Ibat inundantem mulier perpessa cruorem,
Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset,
Exhaustaque domu nec proficiente medella
Perdiderat proprium pariter cum sanguine censum.
Ast ubi credentis iam sano in pectore coepit
Diues adesse fides, mediis immersa cateruis
Nititur auersi uel filum tangere Christi.
Posteriusque latens subitam furata salutem
Extrema de ueste rapit siccisque fluentis
Damnauit patulas audax fiducia uenas.
Senserat ista Deus, cuius de fonte cucurrit
Quod uirtus secreta dedit, furtumque fidele
Laudat et egregiae tribuit sua uota rapinae.
Ventum erat ad maesti lugentia culmina tecti
Deflentemque domum, moriens ubi uirgo iacebat
Extremum sortita diem, trepidusque tumultus
Omnia lamentis ululans implebat amaris,
Funereosque modos cantu lacrimante gemebant
Tibicines, plangorque frequens confuderat aedes.
Ponite sollicita conceptos mente dolores,
Hic sopor est, Saluator ait, nec funus adesse
Credite, nec somno positam lugete puellam.
Dixerat et gelida constrictum morte cadauer
Spiritus igne fouet, uerboque immobile corpus
Suscitat atque semel genitam bis uiuere praestat.
Obstipuere animis, inopinaque uota parentes
Aspiciunt uersisque modis per gaudia plangunt.
Inde pedem referens duo conspicit ecce sequentes
Caecatos clamare uiros: fili inclite Dauid,
Decute nocturnas extinctis uultibus umbras
Et clarum largire diem. quam credere tutum,
Quam sanum est cognosse Deum! iam corde uidebant
Qui lucis sensere uiam; tunc caeca precantum
Lumina defuso ceu torpens ignis oliuo
Sub Domini micuere manu, tactuque sereno
Instaurata suis radiarunt ora lucernis.
His ita dimissis alius producitur aeger,
Multiplici languore miser, qui uoce relictus,
Auditu uacuus, solo per inania membra
Daemone plenus erat. hunc protinus ordine sacro
Curauit uersis Deus in contraria causis,
Daemonio uacuans, auditu et uoce reformans.
Nec minus interea proprios iubet omnia posse
Discipulos totisque simul uirtutibus implens:
Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes,
Sed domus Israhel (quia necdum nomine gentes
Auxerat hoc omnes), caelorum dicite regnum,
Daemoniis auferte locum, depellite lepram
Functaque subductae reuocate cadauera uitae:
Sumpsistis gratis, cunctis impendite gratis.
Ac uelut hoc dicens: ego uobis quippe ministris
Seruandos committo greges, ego denique pastor
Sum bonus et proprios ad uictum largior agros:
Nemo meis ouibus quae sunt mea pascua uendat.
Haec in apostolicas ideo prius edidit aures
Omnipotens, ut ab his iam sese auctore magistris
In reliquum doctrina fluens decurreret aeuum:
Qualiter ex uno paradisi fonte leguntur
Quattuor ingentes procedere cursibus amnes,
Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum.
[Quisquis enim deitatis opus quod non habet ex se
Sed Domino tradente gerit, sub nomine puro
Suscipiet, puro dispenset munere, possit
Vt dispensator non ut mercator haberi
Dauidisque modis uitam cantare futuram:
Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.]
Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam,
Aspicit inualidum, dimenso corpore mancum,
Seminecem membris non totum uiuere, cuius
Arida torpentem damnarat dextera partem;
Imperioque medens gelidam recalescere palmam
Praecipit et reduci diuino more saluti,
Sicut semper agit, nil tollit et omnia reddit.
En iterum ueteres instaurans lubricus artes
Ille chelydrus adest, nigri qui felle ueneni
Liuidus humano gaudet pinguescere tabo,
Quodque per alternos totiens disperserat aegros
Virus in unius progressus uiscera fudit:
Cui uocem lumenque tulit, triplicique furore
Saucia membra tenens mutum quatiebat et orbum.
Tunc Dominus mundi, lux nostra et sermo parentis,
Sordibus exclusis oculos atque ora nouauit;
Verbaque per uerbum, per lumen lumina surgunt.
Venerat et mulier morbo contracta uetusto
Non senio, tremebunda, gemens, incurua, caducis
Vultibus et solam dispectans cernua terram.
Quae Domino miserante iuges post octo decemque
Membra leuat messes, caelumque ac sidera tandem
Cernit et ardentem solis reminiscitur orbem,
Totum erecta uidens: quia quos malus opprimit hostis
Ima petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt.
Cumque dehinc populum sese in deserta secutum
Vt typicus Moyses uerusque propheta uideret
Antiquam sentire famem, maioribus actis
Antiquam monstrauit opem. tunc alite multa
Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit;
Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum
Quinque dedit uictum per milia quinque uirorum.
Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo
Maxima paruorum legio uel maxima matrum.
Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt
Fragmina bis senos, populisque uorantibus aucta
Quae redit a cunctis non est data copia mensis.
Iamque senescentem calidi sub caerula ponti
Oceano rapiente diem, cum pallor adesset
Noctis et astriferas induceret hesperus umbras,
Discipuli solo terris residente magistro
Vndosum petiere salum, fluctuque tumenti
Torua laborantem iactabant aequora puppem;
Aduersus nam flatus erat. tunc noctis opacae
Tempore calcatas Dominus superambulat undas
Et uasti premit arua freti, glaucisque fluentis
Circumfusa sacras lambebant marmora plantas.
Miratur stupefacta cohors sub calle pedestri
Nauigeras patuisse uias: at Petrus amicam
Doctus habere fidem Christumque agnoscere semper
In medias discendit aquas, quem dextra leuauit
Labentem Domini, nil tanto in gurgite passum:
Cui portus fuit illa manus, pelagique uiator
Libera per uitreos mouit uestigia campos.
Genesar inde soli Domino ueniente coloni
Infirmos traxere suos, ut fimbria saltim
Vix attacta Dei morbis mederetur acerbis:
Et quotquot tetigere iugem sensere salutem.
Quam pretiosa fuit quae numquam uendita uestis,
Ipsa omnes modici redimebat munere fili!
Hinc Tyrias partes Sidoniaque arua petentem
Anxia pro natae uitio, quam spiritus atris
Vexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat,
Se canibus confessa parem, qui more sagaci
Semper odoratae recubant ad limina mensae,
Assueti refluas dominorum lambere micas.
Vox humilis, sed celsa fides, quae sospite nata
De cane fecit ouem gentisque in sentibus ortam
Compulit Hebraei de gramine uescier agri.
Alta dehinc subiens montis iuga plebe sequente
Milia caecorum, claudorum milia passim
Leprososque simul populos surdasque cateruas
Inualidasque manus et quidquid debile uulgi
Venerat, in priscum componit motibus usum
Et reuocata suis attemperat organa neruis.
Dumque medens aegrum refouet uirtute tumultum,
Tertia lux aderat, sterilique in cespite nullum
Contigerat plebs tanta cibum, nimiosque labores
Nutribat geminanda fames si saucia callem
Turba per ingentem dapibus ieiuna rediret.
Qua flexus pietate Deus, qui semper egentum
Panis adest uictumque locis sine frugibus infert,
Pisciculis paucis et septem panibus agmen
Pauit inorme uirum, praeterque infirma secundi
Sexus et aetatis saturauit quattuor illic
Milia uescentum. plus ut mireris, et auctas
Disce fuisse dapes, epulas nutriuit edendo
Vulgus, et attritae creuerunt morsibus escae.
Reliquiasque suas, sportarum culmina septem,
Expauit fugitiua fames, ubi fragmine sumpto
Vidit abundantem modico de semine messem.
Nec tamen humano quamuis in corpore Christum,
Matris ab occasu mortalia membra gerentem,
Clam fuit esse Deum, quia non absconditur umquam
Vrbs in monte sedens, modio nec subditur ardens
Lychnus, anhelantem sed spargens altius ignem
Cunctis lumen agit: radians nam testibus amplo
Discipulis fulgore tribus uelut igneus ardor
Solis, in aetheriam uersus splendore figuram,
Vicerat ore diem, uestemque tuentibus ipsam
Candida forma niuis Domini de tegmine fulsit.
O meritum sublime trium, quibus illa uidere
Contigit in mundo quae non sunt credita mundo!
Quid quod et Heliam et clarum uidere Moysen?
Ignotos oculis uiderunt lumine cordis,
Vt maior sit nostra fides: hunc esse per orbem
Principium ac finem, hunc a uiderier, hunc w.
Quem medium tales circumfulsere prophetae,
Alter adhuc uiuens, alter stans limite uitae.
Sidereoque sono "meus est hic Filius" aiens
Ostendit uerbo genitum uox patria Christum.
Postquam corporeos uirtus regressa per artus
Texit adoratam carnis uelamine formam,
Seque palam Dominus populis dedit: ecce repente
Vir humilis maesto deiectus lumina uultu
Procedit supplexque manus et brachia tendit
Imploratque gemens: unus mihi filius, unus
Est, Domine; horrenda lacerat quem spiritus ira
Nec linquit, nisi mergat aquis aut ignibus atris
Opprimat, atque animam dubia sub morte fatigat.
Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furore
Redde mihi uel redde sibi, ne caeca potestas
Expellat trepidam subtracto lumine uitam.
Dixerat et genua amplectens genibusque uolutans
Haerebat; Dominusque pio iam pectore uotis
Adnuerat. tunc praedo furens ac noxius hostis,
Cui possessa diu est alieni fabrica iuris,
Peruasa migrare domo compulsus, in iram
Tollitur accensam correptaque carpere membra
Nititur et frustra Domino prohibente laborans
Fugit in obscuras puero uiuente tenebras.
Rex etiam solus regum et Dominus dominantum
Non dedignatus Petro piscante tributum
Soluere Caesareum, medii de gurgite ponti
Hamum ferre iubet gerolum didragmatis aurei.
Incola mox pelagi pendentia fila momordit,
Iussa tributa ferens, grauiorque onerante metallo
Vilis honor piscis pretio maiore pependit.
Discipulisque suis se percontantibus, aulae
Caelestis regni quis possit maior haberi:
Vt Deus et doctor mirabilis: omnibus, inquit,
Celsior est humilis cunctisque potentior ibit
Qui cunctis subiectus erit seseque minorem
Dimissa ceruice feret, uelut iste uidetur
Paruulus (et monstrat puerum consistere paruum);
Scilicet ingenium teneri sectemur ut aeui
Non annis, sed mente iubet, quia mollior aetas
Nil pompae mundalis amat, non ambit honorem,
Nec resupina tumet: sic purae semita uitae
Quantum prona solo, tantum fit proxima caelo.
Mens etenim uergens altum petit altaque uergit,
Inferiorque gradus quo uult discendere surgit.
Ecce humilem Dominus de stercore tollit egentem
Et facit egregios inter residere tyrannos:
At contra tumidum pugnaci mente rebellem
Praecipitem caelo sub tartara iussit abire.
Parua loquor si facta Dei per singula curram
Et speciale bonum, cum sit generale, reuoluam.