# Heptateuch Leuiticus Postquam conspicuo longinqua in deuia templo Extrema est imposta manus. mox cura sacrorum Vatibus incubuit, quo ritu quaeque litarent: Hostia peccatum demeret quae. quaeue salutem Caesa daret: quae dona potens, quae pauper ad aram Poneret et geminus quae ferret commoda turtur: Quaeue columba pari sociata et iuncta columbae Sed mirum, pecudum caesarum uiscera raptim Ignis edax celso rapiebat sidere missus. Interea iuuenes uegeti iam fortibus annis. Esse sibi licitum stolido dum pectore credunt, Nabdus et Abiudus, Aronis nota prophetae Pignora, sacrilegis accendunt litibus ignem, Haut multum dilata nece: nam fulgur ab axe Emicuit supero atque inter uota necauit Non sincera uiros. multum genitore maerente. Frigentumque dehinc tumulantur membra sepulchro. Mox tamen abstinuit genitor lugere sepultos Germanique omnes, fletum prohibente propheta. Qui populo permissus erat: namque igneus ardor, Caelesti de sede uolans, concusserat omnes Inserto terrore uiros palamque uidebant Temnendum non esse deum. qui non foret absens. Haec inter domini cognoscit uoce sacerdos Vina negata sibi mellitaque sicera natis. Ne, quando dominum positas uenerentur ad aras, Halitus offendat uinoso ex pectore missus. Communis populo distinguit regula uictus: Et quid uel liceat uel fas adsumere non sit. Eloquitur. quem nostra etiam conuiuia morem Caelesti sub lege tenent: ne uultur in escis Aut coruus picaue fiant, neu buteo furuus Accipiterue sagax aut miluus ore obunco. Et quae difficile est metato edicere uersu: Ne quae munda parum congesta in pectore sidunt. Innocuas tactu faciant sordescere fibras. Femina, quae licito uacuatur uiscera partu, Si puerum generat, septeno in lumine sordet Corpore cum toto; sed cum se uerterit axis Octauus, quo sollemne est truncare pudenda, Pelliculum demet ueretri, atque inde sedebit Ter denis tribusque dehinc iam feta diebus. Ne, quae sanctificis adolentur cultibus, audax Polluat aut uisu aut foedo altaria tactu. Quodsi concepta laxarit membra puellae, Obseruans geminum tempus nil fraudis habebit. Quo deinde expleto confestim dona uouebit Turtures aut geminos, similes aut terga columbas, Aut grege de molli candentis uelleris agnum, Vt saniem precibus ualeat cohibere sacerdos. Morborum quoque effigies et signa docentur, Dumtaxat quos lepra creat, quae corpore toto Lutea pallenti perfundit uiscera tabo Albentemque cutem maculis feralibus implet, Vt, quia per domini nonnumquam exaestuat iram, Hoc medicante fugam capiat corpusque relinquat Orantis pro noxa uiri munusque ferentis. Paupertas quod praestat, ouans quae uincere dites Saepe solet; dominus uotum quia simplicis haurit. Nec grandis impensa tamen praestanda medendi: Nam pullos offerre duos agnosque gemellos. Vt uitulo coniungat ouem, ius praecipit omne, Polline cum tenui, quam sparsit riuus oliui. Haec diues offerre potest: sed munera paruum Parua manent; namque aut uitulum mactabit ad aram, Qui uiget explicito bis senis mensibus anno, Et quiddam de farre pio, quod miscit oliuo, Turtures aut geminos, similes aut forte columbas. Quin etiam somnos hominum quia saepe uoluptas Per noctem deludit iners, si forte ueretro Semina destillant, fit corpus turpe iacentum Immundumque manet, donec iam uesper ab aethra Conspicuus laeto praecedat lumine noctem: Nec solum foedo deturpant corpora naeuo, Sed quidquid contingit agens, quem somnia fuscant: Id propter fluuio fas est perfundere membra, Puritas ut redeat propere cessante reatu. Testea quin etiam fas est perfringere uasa Contactu maculata uiri, at facta metallo Diluere ac uitreo sordes diducere riuo. Hac etiam liciti coitus sub lege piantur. Ilicet exutis membrorum labe molesta Antistes praestabit opem, cum sole reuerso Septima puniceis aurora eluxerit astris, Turture si gemino ueniat subnixus ad aram Peccati uotique reus paribusque columbis. Femina, decurso quae fit iam menstrua mense. Foedatur sanie madida, quae promitur aluo. Et quidquid tangit, maculat, dum septimus exit Lucifero redeunte dies; sin auctius urget Vnda nocens certique abscedit temporis ordo. Indiscreta mali facies idemque reati Finis erit. sanctam si promat munus ad aram Ex his, quas domino constat placuisse uolucres. Interea extinctis merito sub crimine natis Aaronis proceris dominus haec intimat ingens. Vt, quia praetentis dimissa umbracula uelis Altar habet sacraque simul praenubitur arca, Temporibus certis sese referatque locetque Sacerdos pia uota ferens, quia sanctus ibidem Consistat dominus albenti in nube uidendus. Sic tamen ut uitulum proprio pro crimine mactet, Proque synagoga similes mox immolet hircos. Sorte sub oblata, unus qua deuius erret, Peccantum delicta ferens secumque recondens. Ast alius placidam ut domino mactetur ad aram, Optima siderei laturus commoda doni. Bestia uel uolucris, nullo quae sanguine fuso Functa fuit, nullis prandentum est congrua mensis: Idcirco quoniam multorum in sanguine mens est. Atque etiam si forte pecus mucrone peremptum Laxarit croceam sectis de faucibus undam. Debet terra tegi, ne sit non condita fraudi. Instruit hinc dominus, quae sint consortia noxae Quaeue iuuent parili concordia pectora nexu. Quae certis digesta modis hic explicat ordo: Imprimis genetrix cubili accommoda non est. In quo nupta iacet, nullumque agnouerit usum Excepta pietate sui mens sedula nati. Vt quae paternis nonnumquam amplexibus haesit. Hoc germana modo, eadem de matre creata, Aut neptis inspecta tibi natoue nataeue: Non amita affectu nec sit matertera foedo Iunctior inue nurum noxalis lusus oberret, Vel nuptam, quam frater habet; non nouerit usum Filia, quem genetrix, lectoue incumbat eodem, Vni mixta uiro, coniunctaque nomina turpet. Si nouerca fiat canorum feta nepotum, Vt quae priuigno coniungitur, et duas uno Germanas cohibere sinu res absona iuri est, Vel quam coniuncta uobis de plebe capessit Proximus; haut natus detur seruire potenti, Ne uetito nomen domini uioletur in actu. Masculus obsceno ne sit permixtus amore, Neu sexum deturpa tuum, nec quadrupes ulla Nouerit informes coitus nuptaeue uiriue: Crimina quae propter dominum laesere potentem Gentes multimodae, terraque his omnibus iras Exhibet et sordes, quibus est infecta, refutat. At cum triticeas tondet iam messor aristas, Vel cum flauentes resecat uindemitor uuas, Nemo legat totum, ut pars linquatur egenti, Quae suprema fuit. mendum ne dixerit ullus, Neu furtis seruire uelit nec perdere fratrem Nec super iniustum iurandi imponere iura, Laedere ne libeat quemquam uel rapta tenere. Neue operi pretium demat mercede locati Vel una sub nocte uiri; neu dicere surdo Surde uelis damnumue exprobres corporis ulli. Iudicis arbitrium ne sit propensius umquam In laeuum dextrumue latus, quia pauperis una Eximiique uiri debet persona uideri Illis, qui posita rectum discernere lance Mente queunt docili. mox turgida pectora frena, Inuisus ne forte fias. dum despicis omnes, Oderis aut fratrem, tacita si cogeris ira, Sed castiga magis coramque euolue locato, Vt uitet commissa prius mentemque reformet. Et cum iura tibi fuerint commissa nocendi, Motus pone libens iramque emitiga totam, Pectore quae tacito dudum contracta uigebat; Ne dominus sis ipse tui uindexque doloris. Vtque tuis cupies iucunda et commoda rebus, Sic fratri deposce tuo, ne dissona mens sit, Hoc seruate uiri sanctoque insistite iuri. Sint iumenta tuis subnixa et subdita plaustris Corpore consimili, nec taurum iunge caballo Frena regens; uirides inter nec spargito uites Farra serens; uestisque tibi nec discolor ulla Diuerso sit texta modo filoue biformi. Diligit ancillam si quis mercede seorsa, Nondum iure dato, quod seruis missio praestat Et data libertas, mortali crimine caret, Si non iuncta uiro sensum coniunxerit unum, Si facilis nullo coitus luctamine praestat. Lenitur per uota deus, si de grege molli Votiuus aries domini mactetur ad aram. Insita siluestri quotiens sunt germina trunco, Carpite post ternos nequaquam poma decembres, Sed summo sacrate deo; quia quintus edendi Iura dabit uobis licitis cum uictibus annus. Auguriis seruire nega atque auspicis orsa Pro ueris audire fuge; rectumque capillum Crispanti rutilare coma, uel carpere barbam, Aut ferro signare cutem, uel stigmata membris Indere corporeis haut umquam mitia membris. Filia blandiloquis ne sit te mancipe moechis Aut turpi transcripta toro; cantuque medentes Euitate uiros; dignaque accersite noxa. Si iuuenis uetulo non adsurrexerit, et si Barbato cuicumque puer, quia grandior aeuo Postulat officium, paternis quod datur annis. Sit modio mensura tuo non debilis umquam: Nec trutinam serues, cui sit semuncia fraudis. Iustus iusta deus quocumque exquirit in actu. Et qui uentriloquos poscunt responsa refuta, Defunctum propter nullus deponere barbam Aut nudare caput studeat frontemue serenam Polluat aut quidquam quo sit deformior, optet. Femina, noctiuagus si quam possedit adulter, Coniugio est indigna uiri, quem postea sumat. Et quae de sensu, quo sunt diuortia, missa est, Nesciat alterius thalamos; purusque sacerdos Omnibus in rebus nitidum praestabit oliuum. Quo perfusa prius sacrati uerticis arx est. Huic coniunx de gente sua compertaque soli Haereat et uiduam uitet luxuue nocentem. Ne maculosa fiat uetita de matre propago, Et si quis uitium quodcumque in corpore gestat, haud dignus erit, qui sancta capessat. Corpora pura placent, maculis haut illita foedis, Femineus quae luxus habet, cum uota sacrantur, Quae captu pro quisque suo deuouit ad altar. Quin et uela simul nequaquam iungere fas est; Nam maculis sordent, purus est rector in altis. Filia sanctifici fuerit si tradita uatis Externi sub iura uiri, libamina prima Nequaquam contingat edens: si coniuge functo Aedibus in patriis coepit consistere, sumat Quem genitor, secura cibum panemque uicissim. Quod si sancta manu quicumque admouerit ori Nescius, ob culpam quintas deportet ad altar. Pendeat ante tholum lychnus laquearibus altis, Noctibus ut praestet flammatum lumen oliuum, Ne decursa dies pallentes misceat umbras Aedibus in domini sanctaque altaria condat. Haec inter calido iuuenes duo felle mouentur: Hic Hebraeus erat, alius generatus Aegypto. Dumque alterna sibi dicunt maledicta frementes, Immensum domini nomen fuscare querella Non timuit Iudaeus iners. dum ducitur ira, Quod facinus propter castrorum ex aggere tractus Et positus campi medio, mandante loquella Sublimis domini, saxorum concidit ictu. Percurrit pia iura deus atque omnia pandit. Indigus alterius quotiens uult sumere nummos Pignore deposito. si rus addixerit illi, Cuius poscit opem, reddat sibi credita promptim, Cum fuerit ditata manus, atque illa receptet, Quae fuerant transcripta prius; in perpete uita Indigus extiterit. illo fit liber in anno, Quo cunctis est missa quies et dulce leuamen. Quod si forte domum media quis mancipet urbe, Restituat hic aera sibi commissa per annum, Ne post emissum dimittat praedia tempus. Sic tamen orantum danda est pecunia dextris, Exigat implicitum ne post usura lucellum. Quisquis inops tenuem uitae non sustinet usum Ac duros perferre dies, meliusque putabit Subdere se domino iam libertate remota, Non ferat ille iugum ueluti de serua creatus, Sed uelut adscitus positae mercedis ad actum, Donec decurso redeat iam tempore liber, Quo cunctis concessa simul sunt otia rebus. Ac si ceu domini imperio distractus abibit, Proximus hunc redimat, aut, si non adfuit ille, Contribulis quicumque sui commercia fratris Iussus agat iugumque uiro seruile sequestret. Nam si legitimo fuerit diuenditus aere, Seruiet, optato ueniat dum tempus in anno, Quo cuncti sua iura simul dimissa resumunt. Aut, si parua fuit annorum summa, labore Compleat hanc proprio manuum quem praestitit actu. Sic abeat, quocumque uolet, secumque reducat Libera securos pariter cum coniuge natos. Talia sincero condentem pectore iussa Pax tranquilla manet, nullo quam bella tumultu Proturbare queunt; longos sed missa per annos Otia multimodo complebunt horrea fructu. Quin etiam si tela ferox destrinxerit hostis, Exigua bellante manu detrusus abibit, Quam libet immensas acies in proelia ducat. Ast illum, qui iussa dei sublimia uitat, Mortis terror aget, ceu ferrum torqueat hostis, Praecipitique fuga trepida condetur in urbe. Hinc postrema fames morbis pallentibus illum Ambiet et saturus quamuis ieiuna putabit Ora sibi semperque metu redeunte timebit. Ac si collibitum portis bipatentibus ire, Quo sensus duxere sui, hunc maesta per agros Vndique desertos heremus confundet euntem, Raptoresque lupos et quae sunt dente uel ungui Terribiles per rura ferae, plus triste timebit: Et quamuis pingui generetur caespite terrae Verna seges, teneras culmis non promet aristas. Natorum tum membra pater ceu dulcia morsu Appetet atque fame genetrix demittet ad aluum, Quod genuit fecunda prius. tum uincula captis Imponet iam uictor ouans flammaeque micantes Attollent rutilos per tecta ingentia crines, Vrbibus in cinerem uersis, quae foeda gerentes Ambierant ualido quondam tutamine muri. Deficient tituli, uanarum insignia laudum; Et quae pulchra prius fuerant, destructa peribunt, Vt deus in celsis semper uenerandus ametur, Idola quem nequeunt mentito attingere cultu. Quae deinde in uotis maneat taxatio dragmae, Femina si fuerit seu mas donatus ad altar, Perscripsit rubrica dei, seu grandior aeuo, Seu puer aut uirgo nondum pubentibus annis, Seu domus aut fundus, seu quidquid mente dicatur, Cum secura deo gaudet mens credere summo, Seu cum sollicitis agitur permota periclis, In quibus implicitus ne sese inuolueret error, Pars expressa manet, pars est concredita uati, Vt decimos etiam taxet sententia fructus. Si libitum retinere pecus agrumue domumue, Donantis sub iure fuit: mox pendat ad altar Commoda quae pretiis indunt concordia nummi.