# Heptateuch Iudices Postquam conspicuo Iesus decesserat actu Reddideratque deus famulum post bella quieti, Confestim Iudaea tumens sibi poscere regem Incipit et dominum. quae sit sententia, poscit, Vt Chanana manus, quae nondum subdita bello Aemula pugnaci uersabat corda tumultu, Suesceret imperiis excusso accedere ferro. Inditur his Iudas, qui fratre cum Simeone Illata extinguit confestim pugna Chananos, Cum quibus admixta sternuntur caede Pherezi: Milia ferme decem fuso cecidere cruore. Ipse caput belli, magnorum causa malorum. Dux fuit et princeps Donibezecus: aberrans Corripitur meritasque luit pro crimine poenas. Nam manibus pedibusque simul sine more recisis Vberibus maeret lacrimis. quos non habet, artus, Quosue gerit, simili dum perfurit improbus actu: Septuaginta prius truncarat corpora regum. Ergo dedit poenas. quas fecerat, et mala pendens Congrua decessit Solymis regnumque reliquit. Ipsa etiam Ieru capitur flammisque perusta Concidit. ingenti propere conuulsa ruina: Post Chebrona ruit et Chananaea iuuentus. Quae iuga celsa tenet surgentis in aethera terrae. Dabira post capitur trepido fecunda duello, Praescia doctiloquae numeros euoluere linguae. Quoque magis celeri lapsarent moenia casu, Obtulit, ut thalamis natam coniungeret Ascham Chalebus genitor illi, qui fortibus armis Arduus obliquas uertisset funditus arces. Ilicet incensus promissae ad coniugis usum Gothoniezelus, proles laudata Genezae; Atque ubi perfectis compleuit gaudia uotis. Accipit emeritam grandi cum dote parentis. Nam praecelsa dedit et collibus ardua curuis Iugera, et optatos lympharum praestitit usus. Dimissi properant Phoenicum et moenia nota Linquentes solas heremi scrutantur harenas. Deueniunt celeres, ubi concitus explicat alas Auster et umbrosis obducit sidera nimbis. Fit domus ambobus, Aradam quam nomine dicunt. Atque Amalec placitis ascita adiungitur aruis. Inde petit Iudas Sephetam cultore Chanano Et domitam tristi compellat nomine terram, Esset ut extorris et semper facta seorsa. Solam non potuit sceptris subiungere Gazam, Ascalon atque Accaron, nec fines subdere Azoti. Ipse deo fidens dominoque adiunctus aeterno Successus bello faciles capiebat in omni. Possedit montem, curuam quia subdere uallem Non ualuit, forti fuerat quae uota Chalebo. His actis Iosepa cohors cum uindice Iuda Bethelam properant pugnaci excidere ferro. Luza prius fuerat, mutauit tempore nomen. Hic cum terrifico uallassent moenia coetu, Egressum casu quendam capiuntque rogantque, Vt doceat urbis aditus, quibus agmine denso Intrantes ualeant ferratas frangere portas. Merces prima fuit iuueni deposcere uitam, Quam meruit patrium gaudens conuellere uallum Proditor, occulto penetrans sua moenia furto: Dum redimit sese, cognatam uendidit urbem, Ac post interitum sociorum ad iugera Cetae Auolat et patriae de nomine construit aulam. At parte ex alia Manasses praedia Bethsae Non tenuit, Scythicis fuerant quae capta colonis, Nec Tanacam natasque suas, nec culmina Dorae, Nec Balaam nec quae sunt iuncta arua Madogi; His quoniam suerat Chananus sidere terris. Qui solus cunctis Iudaea uindice captis Emeruit medius patrias non perdere sedes, Commoda perpetui solitus praestare tributi. Is tantum, quem Midsa fouet, quem cultio Bethsae. Immunis nullum uectigal praestitit hosti. Nec minus intrepidus, dum bellum temnit Amorras, Exturbat subolem Danis ferroque cohercet. Turgenti quoniam molitus degere colle Non dederat faciles ad subdita plana recursus; Incoluit montem, quo plurima turba ferarum Pullulat et uario proterret murmure saltus. Exim fusa manus redeuntem concipit iram Vulneribusque accensa suis pugnacior exit. Ac modo uictorem sublato nudat honore Impositumque iubet uectigal pendere Amorreum Magnaque terrarum multatum parte cohercet. Nam qua plana iacet grauidae telluris Ydomea, Scrupea quaque tument pendentis saxa Crabinae, Omnia uictor habet, subiectum seruitus urget. Haec inter dominus contractas concutit iras Et iubet aetheriis famulum descendere regnis. Qui memor aeterna domini depromeret orsa. Emicat ille uolans, Clauthmona ex Galgala uisens. Bethelam ueniens, in qua Iudaea iuuentus Dulcia sopitis adsumpserat otia bellis. Gentiles uenerata deos, profanaque tura Sculptilibus dederat iam dudum noxia saxis. Ergo his aggreditur dictis terretque timentes: "Immemor imperii rerumque oblita tuarum Quo, Iudaea. ruis? uel quae nunc numina fingis? Quaeue superstitio est terram praeponere caelo Fictilibusque deis uesano assistere cultu? Quo abiit, profana, deus, qui dura gementem Niliacas inter gentes Pharaone tyranno Per mare diuiduum, heremi per torrida saxa Exhibuit tantasque dedit tibi cedere gentes, Vt uictrix totisque simul perfuncta duellis Difflueres, alios ritus et sacra dicares, Quam quae sidereae dederat tibi regula legis. Ecce tenes terram, uatibus iurata sacratis Quae fuit atque datur lectae per saecula plebi. Testamenta mei non sunt iam cognita uerbi, Quo mixta populis gentilibus ac male suadis Exoras mutos, fabrorum pignora, diuos. Quin potius uestrae fuerat res congrua uitae Omnia conterere fictosque auertere cultus. Sed quia nulla meis data est fiducia iussis, Victis regna dabo: uos rursum sub iuga mittam, Vt similes sitis diuis, quos creditis esse." Quae postquam Iudaea dei mandata recepit, Vertitur ad gemitus et tristia pectora tundens Vberibus lacrimis ueniam rogat; nec mora uotis Vlla fuit, sanctaque dei per templa petentes Prosequitur pietas, quae maestis laeta resignat. Dispersus igitur populus ad nota recursat Tecta libens locoque dedit plorabile nomen. Rursus corda labant, redeunt ad crimina sueta Bachalimque colunt; domino per talia laeso Sustentant meritas mentita ob numina poenas. Subduntur dominis, quos uicerat (heu dolor atrox!) Nec miseris quoquam respondet conscia uirtus. Lenitur mox ira dei proceresque creantur, Qui male praecipiti populum rapuere periclo. His quoque despectis rabies consueta resurgit, Nec solos sociant ritus: consortia miscent Intonsosque dicant lucos arasque reformant. Nec tamen illaesa procedunt facta: premuntur Seruitio regemque tremunt Achusa Rathomum, Qui tum iura dabat, geminos qua diuidit amnes Insula ab Assyrio disiungens limite Persas. Subiectos cohibens annis redeuntibus octo. Tandem congemuit merito Iudaea reatu Ac dominum prostrata rogat; qui fractus amico Numine restituit trepidis solamina uitae; Nam missus saluator adest populoque salutem Exhibet ac maestas deterget pectore curas Bellator, Ceneza satus, Gothozelus heros. Chalebo cum fratre uigens, sed iunior aeuo. Spiritus hunc domini uirtutis dote cluentem Extulit et celsa sublimem sede locauit. Hic ualidus fidusque deo discrimina uictis Abstulit et regem pauidum seruire coegit. Talibus in rebus multos Iudaea per annos Eualuit nullique fuit obnoxia fraudi. Sed postquam princeps decurso tramite uitae Decubuit, ritus ueteres plebs laeta reformat: Tempora mutantur bellumque et seruitus instant. Concurrunt populi, quos rex Eglonus agebat. Ammones Moabique simul fortesque Amalechi, Hebraeamque aciem ferrata grandine fundunt, Ipsaque Phoenicum uictores sceptra reuellunt. Deduntur proceri, qui mortem euadere quaerunt, Perpessique decem dominos ac messibus octo. Bis inflexa malis natio, quae fecerat, horret Deposcitque deum, qui solus crimina donat. Ilicet allegitur, qui sceptrum sumat, Aotus: Hic utraque manu conitens robore dextrae Degenerem nullo sensit sub pondere laeuam. Is cum uictori sociorum munera ferret, Ancipiti gladio furtim sub ueste recinctus Admissusque, dehinc regem subnixus adorat Inualidum; nam membra toris uacuata lababant In tantum, ut modico posset procumbere culsu. Affirmat superesse sibi, quae dicere uellet Confertamque rogat comitum discedere turbam. Adnuitur, mediaque sedens dux barbarus aula Surgit et admotus toto se corpore iungit; Ac postquam longe fidorum abscesserat agmen, Eripit a femine gladium, quem ueste tegebat, Perque uterum regis capulo tenus abdidit omnem Proripit hinc sese ferrumque in uulnere linqui Limina concludens proceris postesque superbos. At famuli dominum, prodire ad munia suetum, Mirantur tacita solum consistere cella, Ventris onus forsam subducta effundere ab aluo Secretum, sociae dum uitat lumina turbae. Iamque memor facti socios in bella lacessit Terribilesque tubae sonitus permiscet Aodus: Raptim signa mouens Iordanis litora claudit, Ne quisquam breuibus ualeat transire fluentis. Cumque decem duro fudisset milia ferro, Reddidit amissum sociis nomenque decusque. Exin bella silent, nullum dant proelia motum Bisque quater denos cessarunt tela per annos. Post haec Semegras parili uirtute superbus Iudaeos rexit populos clarosque reliquit. Sed dum securis pascuntur gaudia rebus, Fastidit gens torua deum cassoque precatu Numinibus miseris. quas uicit, consecrat aras. Ergo exercentur poenis et crimine digna Supplicia expendunt. Iabinus regius heros Chananaea manu ex Asuris pube coacta, Sisara militiae ductore et principe pugnat Ferratasque acies nongentis curribus implet. Et licet immensas fido trahat agmine turmas, Plus terror quaesitus agit; namque axe uolanti Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. Vincuntur Solymi passim grassante Chanano Bisque decem ducunt per tristia quaeque decembres. Tempore non alio prophetis Debbora regnat, Cui coniunx Lapidotha fuit. Metibile sedes, Iura ferens populis acclinis caudice palmae, Euocat haec procerem Baracum ex urbe Cadessa Et monitis imbuta dei his milia quina Sisareos mandat cuneos consistere contra. Ille timet sociamque rogat in bella prophetin. Nescius ingentis coepti sibi defore palmam. Si pariter ad castra uocet, cui gloria prima est: At mulier solo sexu noua munia sumit Delectasque mouet per barbara culta cohortes Cisonem ad fluuium, ueniens qui gurgite prono Saxa rotat ripasque tumens euincere gaudet. Iamque intra iactum teli uenere phalanges, Cum dominus, cui uirtus inest, qua sidera mutat Quaque tremunt terrae, qua fulmen nubibus ardet, Qua mouet incertum refugo molimine pontum, Terrore immisso Sisaram fugat; is male praeceps Dimittit currus et deuia quaeque capessens Casuram medio liquit certamine pubem, Compulsusque siti, pedibus nam fugerat hostem, Pocula Ioelam poscit: mox pellis opertus Tegmine femineo festinat uiuere dono: Sed laudem Ioela uolens fastidit inertem Perrumpitque uiri properans caua tempora palo, Qui gelido captus leto fluitante cerebro Exspirat tenuem transfixo uertice uitam. Tum psallunt proceres simili sermone tonanti: "Quisque cluis regno, magnas qui temperas urbes, Qui satrapes uel sceptra geris a rege secunda, Procuruus uenerare deum, da digna perenni Cantica; nam aliud dominus te cogere non uult, Qui terras, qui saxa quatit, qui flamine pontum Emouet et tonitru nigrantia nubila sulcat, Exiguis qui celsa leuat, qui grandia mutat, Dulcisoni cantate chori, collesque nemusque Responsent laudesque nouet tinnitibus . Protinus et uestrae concordent murmura uoci. Respexit dominus, quos liquerat, et male fractis Reddidit imperium medioque ex hoste recepit." Ergo quater denos requies est mira per annos, Dumque bonis fruitur, iterum redeunte reatu, Quae fuerant damnata, placent; namque idola laeti Instituunt nomenque dei numenque relinquunt. Quos dominus laesus septem disperdidit annis Ac pauidos regi iussit seruire Madiae. Non ulli dare se campo, non obuia ferre Pectora, sed solis gaudent se condere muris: Castra modo celsaque metu munimina firmant, Fornicibusque cauis absconsi sic quoque pallent. Tum pecus omne capi, tum praedia cuncta cremari Incipiunt saeptisque nihil nisi poena relinqui. Ergo inopes famemque simul ferrumque timentes Ad dominum rediere deum, qui supplice turba Flectitur ac uatem mittit pia iussa ferentem. Vt tandem memores rerum bellique recentis Respiciant dominumque colant, qui numine dextro Dilectum Pharia populum reuocauit ab urbe. Ne rursus, uetitis adolent dum altaria flammis, Non semper faciles incurrant numinis iras. Nuntius inde dei sub quercu sedit amoena Et Gedeum, dum farra terit, his uocibus urget: "Heia age rumpe moras! dominus te sumere iussit Sceptra, quibus ualeas populum subducere fraudi." Ille docet dominum mordacibus undique dictis Infensum tristes nimium librare ruinas; Quin etiam populum, nullo iam milite, fessum Seque parum fortem non posse insistere bello. Vrgetur seruire deo, qui robore celso Multimodas acies inuicto numine terret. Adnuit imperiis sanctumque ad prandia poscit: Haedulus eligitur, solo qui lacte refertus, Mollior et cunctis, errabat nescius herbae; Azyma mox niuea de polline facta locantur: Haec iuuene admonito uicino infundere saxo Ipse manum tendens summo de uertice uirgae Contigit atque uirum medio sermone reliquit. Ergo ubi dispexit Gedeon dominique ministrum Ante oculos uolitasse suos pia mente reuoluit, Continuo domino sacratum suscitat altar Atque loco nomen posuit Pacemque uocauit. Nocturnis monitus uisis gentilia templa Subruit et lucos alta ab radice reuellit. Ac ne profanus genitor contraria ferret Iurgia, per noctem tacitus male condita uertit, Constituens iuuenem subuersa ad templa iuuencum. Quae postquam comperta patent subitaeque ruinae Flammarunt animos auctor per moenia facti Quaeritur et lucos Gedeon strauisse docetur. Poscitur ut dedat Ioas pro crimine natum. Qui renuens diuos memorat sibi uindices esse Et debere sua, si sint uiuantque, tueri. Spiritus hic domini Gededonem ad proelia firmat, Classica iamque sonant, dat cornea bucina signum. Oratur dominus, canenti ut uellere lanae Caelestes fluitent nocturno in tempore rores: Nec mora, permaduit ac peluem pressa repleuit: Inde aliud posuit rursus, terramque madentem Sicca pruinosos nec sensit lana liquores. Additur his aliud, bis dena ut milia plebis Atque duo iubeat rursus remeare timentum, Milibus inque decem certandi ut summa locetur. Hanc etiam monitus minuit, ne turba coacta Robore fida suo domini non cerneret arma. Vt iuuenum princeps aciem deducit ad amnem, Atque canum ritu fluitantes lambere lymphas Praecipit, ut socios laetae uirtutis haberet. Ter centum placuere uiri; nam cetera turba Palma] monstratos non sumpsit languida gustus. In sedes] reditura suas ceu nescia pugnae. Hoc fretus] cuneo bellum tot milibus infert, Quot numer]are uiri nequeunt, quibus arte magistra Porrectis] mos est digitis concludere summas: Hinc] acies equitum mixtis peditumque maniplis. Illinc] innumeros torua cum mole camellos. At Gedeo]n properans famulo Pharane sequaci Hostica] castra petit ac nocte obtentus opaca Degredi]tur, lustransque situm mentesque animosque Audiu]it socio narrantem somnia quendam, Quae m]ale sopitus sensu uigilante notarat. Namque] uidebatur panem sibi uisere uolui Hord]ea quem faciunt quotiens frumenta negantur, Et ua]rios glomerare modos per castra, per agmen: Donec] per media uenit munimina ualli Et penitus] regis inuasit pondere sedes. Haec] ostenta uiri cecinerunt sanguinis esse Augurium] finemque ferunt uenisse Madiae. Hinc] postquam dominum iuuenis ueneratus abiuit. Somnia] tum comperta uiris sublimior infit Soluere, ia]mque manum trino mox agmine ducit Cornea] tela tubas manibus et lampadas indit Exemplumque suis sese iubet esse laborum Pro]mentesque deo grates primordia pugnae Ed]ere, ne desit dominus, quo principe uincant. Iam] uigiles prima noctis mutauerat hora, Cum] rapidi incurrunt portis clausasque reuellunt Serras at]que tubas uentosis flatibus implent; Hyd]rias inde rotant, magno quae pondere quassae Dissiliunt, saltusque cient atque aere canoro Dant sonitus fractasque leuant ad sidera uoces. Agmina flammarum laeuis protenta coruscant Et noctem multo radiantes lumine uincunt. Quo fremitu concussi animi, mens territa cunctis: Qua data porta, ruunt et territa castra relinquunt. Mox omnis Iudaea coit sequiturque palantes; Pars fontes riguos ac raucos occupat amnes, Vt dispersa metu sitientibus arida uenis Hostica turba ruens custodum incurrat in arma. Nec tanti cecidere doli; namque agmine prono Madiae proceres ueniunt Orebus et Axes Implacidi, ferrumque simul pro gurgite sumunt. Et licet inuidia uirtutis torserit illos, Qui procul afuerant communi et laude carebant. Attamen eloquio Gedeon et supplice fatu Leniuit, quod bina ducum monumenta tenerent. Soccodum post bella dapes dum poscit amice Spernitur ob reliquum medii certaminis actum, Hostilesque etiam dicuntur uiuere reges; Suspendit plectenda tamen minitansque recedit. Inde opus inceptum peragit, fugientibus haeret. Inuenit in Carris metantes castra Sabaeos; Namque quater denis stipabant milibus agmen Post cladem. centum ruerant qua milia ferro Ac his dena simul: numerus hic bella nouabat. Sed meritis innexa suis gens concidit omnis. Zebeus ductor post funera tanta suorum Et Salmana fugit: nam mens euicta periclo Haesit ad extremae ueniens ludibria sortis. Nam captos pariter Gedeon per singula ducit Ostentatque uiris, qui dudum murmure duro Poscentem uictus stolidis risere cachinnis. Nec mora, per sentes raptantur membra nocentes Intonsique uirum rorantur sanguine dumi. Quin et, nequa forent sceleris uestigia tanti, Vrbs ferro subuersa ruit turresque minaces Conuulsae penitus longam traxere ruinam. Post reges iubet esse palam, quos undique turba Mirantis claudit populi; tum dicere iussit, Quos et quanta uiros strauissent caede superbi, Qua Iudaea perit. tantos dixere fuisse, Vt regum natos formarum proderet ardor. Ille suos fratres, germano in pectore uersat, Caesorum speculans habitus, ceu corpore inhaeret. Tum sic motus ait: "Testor te, sancte deorum Omnipotens, et facta tuae sublimia dextrae. Femineae meritum dare te memorabile laudi." Hunc sequitur Tholamus, bis denis qui fuit annis Atque tribus nulla uexatus peste duelli. Iadirus inde uiget Galaditicus atque quiete Aeq]ue multa potens [sceptrum bis denis possidet annis] Praediues, genitor deno ter pignore gaudens, Nobilis, undenis regnum bis possidet annis. Cuius post obitum raptim noua idola crescunt: Nam praeter adsuetum daemonis Astaratis aras Et deos Assyriae uel Sidonis atque Moabi Nescios ante sibi ritus Iudaea parauit. Quos propter duris Ammanum pressa duellis Bis nonas hiemes traxit confecta periclis. Ex alt]o tandem recolit tandemque reuoluit Placandum] magis esse deum, qui numine summo Possit uel] longum populi sedare reatum. Et renouant] pia iura dei: nam protinus alas Proiciunt] cunctosque deos et saxea frangunt Idola, ma]nsuri memores per saecla tonantis. Vertitur] interea distinctis cursibus ordo Ductor]emque legit populus, qui milite firmo Vel bello] uel pace queat moderarier urbes. Iephthea] placuit quidam Galadite natus. Cuius no]bilitas maculam de matre trahebat. Quae pas]sim prostrata uiris sub fornice uixit. Nunc] fratres pepulere domo, quia decolor heres, Patre c]arens certo, rebus genetricis haerebat. Quos fug]it metuens et colles inter opacos Inue]nit scelerum comites raptoque potitur. At pa]rte ex alia Ammonus bella regebat Iebuseo]s urgens Solymos; Iudaea carebat Nam]que duce facilesque dabat labefacta triumphos. Mittu]ntur iuuenes, qui clarum Iephthea bello Conueniant] blandoque uocent in proelia suasu. Auxilium] primum renuit: mox agmina miscet Arbit]riumque tenens Ammones summouet hostes. Sed prius] alloquio restinguere bella paratus Legatis] mandata dedit, qui deinde reuersi Nil] actum referunt hostemque instare loquuntur. Sic] ubi deposita est optatae gratia pacis, In] ferrum Iephthea ruit dominumque precatus Grandia uota uouet, multum dolitura parenti, Ilicet ut, quisquis primus redeuntem adisset, Victima perpetuo fieret condigna tonanti. His actis procedit ouans ac milite lecto Signa mouet hostesque fugat, quos caede cruenta Conficiens propere bis denas subruit urbes: Sed dum regreditur, dum laudis nuntius ipse est Et sequitur longa ueniens uictoria pompa, Filia, quae patrios seruabat sola labores, Occurrit blandumque canit cum congrege turba Et leuis erecta consurgit ad oscula planta: Quam pater ut uidit, constrictos scindit amictus Et mala cernentes in fletum concitat orbes. Heu fatis funesta meis uictoria! uotum Hoc potius hostile fuit! quo filia curris, Quo ruis? extremum nobis, quod te alloquor, hoc est. Nam dum signa mouens dominum munimina posco, Victima facta deo sanctas sisteris ad aras." At uirgo, secura sui mortisque beatae, Blandius exultat interque pericula ludit. Quin etiam exorat, sua sit sententia certa Neu dubitet haereatque parens. precat Tempora, quis ualeat lacrimis lugere iuuentam. Adnuitur mensesque duo praestantur ouanti. Ergo aderat praescripta dies genitorque sacerdos Virgineam domino mittebat in aethera mentem. Haec inter rabies populi concurrit ad arma Cognatasque acies urget furor, et liuor edax. Dum carpit pia facta uiri, sese ipse peremit: Nam triginta duo decumbunt milia ferro Populis. Ephrema, tuis uictorque duello Ciuiles etiam meruit Iephthea triumphos. Commutat Iudaea ducem uiduata priore. Israhelita prius Esebon, dux postea dictus, Accepit patriae lectus moderator habenas, Multorum genitor: nam quadraginta fuere Ex iustis thalamis nati. spes tanta nepotum, Ter denas cohibens uno sub tempore nuptas. Expletis septem, dum rector iudicat, annis Occidit et tectus tumulo mundana reliquit Insequitur sceptrumque tenet Zabulonius Helon. Qui geminis rector lustris moderamina liquit. Subditur huic propere princeps Abalenius Abdon, Natarum triginta pater; nam mascula proles Quaterdena fuit, multo cum ditior esset Supposita de matre parens numeroque nothorum. Iudicium populi bis quattuor obtinet annis. Ac dum sola dei uiguit cultura, perennis Pax laetis seruata fuit; namque idola rursus Adorata uiris bellum mouere cruentum; Namque omnes dominus bellantum subdidit armis Et poenas fecit octono expendere lustro. Illis temporibus iuuenis Manoea uigebat Et nondum genitor: sterili nam coniuge iuncta Optabat uotis titulis gaudere natorum. Huius mulieri dominus super aethera lapsus Astitit, insueti promittens munera partus, Imperitans, natus ne uina et sicera libet, Neu maculosa sinat patulo decerpere morsu, Idcirco quoniam cunctis felicior esset Matribus et numeri damnum pensaret in uno. "Nam uirtus generosa fiet, nullique licebit Inuictum uiolare caput uel laedere ferro. Allectus domini fecundo ex uiscere fetae, Vt populum] saluare queat bellumque retundens Acer in] hostiles conuertat damna maniplos." Venit et est] confessa uiro; nam flammea dixit Ora uiri] uisumque dei fulgentis honorem, Quaerenti]que dei nomen tacuisse tonantem, "Nazaraeu]s erit, de te qui gignitur," inquit. Adiuuat] uxorem uotis Manoea iugatis, Missus qui] fuerit sanctus pia dicta retexat Accend]atque nouum lumen, quo noscere possit, Quid pu]ero deceat, qui nondum natus ametur. Ilicet] et caelo dimittitur et noua pandens Approper]at nuptamque uidens in gramine fusam, Coniuge] seposito. confestim comminus astat. Haec sur]git cursimque uiro, quae uiderat, infit. Hic sequi]tur pauitans sanctumque inuisere gaudens, Et uidet] eximio fulgentem lumine uultum. Aggr]editur poscitque uirum, si uera loquatur, Expon]at, quae facta uelit, quibus ore sereno Angel]us expromit paribus fas esse teneri Omnibus], immundis nec commodet ora creandus. Neu] uinum siceramue bibat, neu pocula sumat Vlla], quibus ualeat mentem depellere sensu. Exul]tans iuuenis haedum dat sumere sancto, Mox ius]sus potius consueta offerre tonanti Munera, quae] suscepta uelit pro munere uitae. Quaerunt] quin etiam domini condiscere nomen. Scrutari] quod nemo potest; mirabile namque est. Tum iuuenis] mandata sibi libamina profert, Cap]rigenam prolem sancta ad donaria sistens. Mox] autem flammis ad candida sidera surgens Aet]hera pulsabat uertex caelumque tenebat, Per] quem conspicuus scandebat nubila sanctus. Nec mora, promisso turgescunt uiscera fetu Et proles optata datur, quam nomine certo Samsonem dixere patres; hoc sedit utrique, Ac dum prima puer titubans uestigia figit, Incedit comitante deo; nam spiritus illi Rector erat, quem terra tremit, cui sidera parent, Quo fretus per castra Danisque Thalique. Inde pubescenti uenit. iam corpore Thamnam In qua conspicuae capitur candore puellae, Patribus eloquitur. uxorem postulat ille: Dissimulant licitumque negant, quia femina non sit Ex tribubus generata suis. hoc acrius instat Confirmans iuransque sibi placuisse parentes, Quos habeat; optatori quaesita iugatur, Ac dum per uirides laeto cum palmite uites Incedit tacitumque mouet per singula uultum. Ecce leo quasi Maxillae per auia regnat: Rugitu horrisono stimulans se uerbere caudae Excutiensque toros, patulo uenit obuius ore. Hunc ille exceptum. neque enim labor, impete dextra Disicit et lacero diuisum dissipat artu. Dotatus tacitae uirtutis munere factum Occulit atque animo contentus teste laetatur. Post aliquot redit ipse dies praedamque requirit: Hic uero, horrendum ac dictu mirabile monstrum, Mella uidet mediis in faucibus esse leonis Flauenti permixta fauo, quae protinus aufert Et gustu temptata suo fidentior offert Fratribus egregiis iuuenis. iamque esse timori Coeperat eximio uirtutis nomine multis. Ter denis igitur pariter comitantibus exit Praestanti uirtute uiris; tunc quaestio cunctis Ponitur et plectens ignaros multa iocatur, Vt uestes niueo confestim stamine textas Exihibeant, si uera queant non promere fatu, Incipiens uaria conuoluit uerba figura: "Ex mandente uiri communis prodiit esca Dulcius atque fauo ualidi de corpore fluxit." Id cum ueridico nullus depromeret ore Et septem post poena dies remearet amicis, Confusi struxere dolos sociumque perosi Ad ciuem uenere suam, quam diximus ante Conubio placuisse uiro, rogitantque minaces. Samsone ut luso secretum nuntiet: ac ni Id faciat. flammas testantur uindices esse. Territa femineo permulcet pectora fletu Dura uiri; nam clausa tegit, memoransque, parenti Et matri non dicta suae cur garrula poscat? Sed quid femineus non tendat cogere fletus? Vincitur ac tacitae mentis secreta renudat, Et docet illa uiros, septena in luce diei Occiduus dubio pallebat lumine mundus: Respondent socii: "Quid melle dulcius, aut quid Fortius esse potest crines uibrante leone?" Coniugis esse dolos confestim noscitat heros Et simul: "O iuuenes, non haec sententia uestra est: Nam nisi me blando lactasset femina suasu, Cognita non fuerat permixtis quaestio causis." Spiritus inde dei iuuenem dimittit in hostes; Ter denos detruncat ouans et cuncta ruentum Victor habet uestesque suis, quas dixerat, offert Paulatimque uiro uirtutum semina crescunt; Nam socer ambiguae ductus cupidine mentis Denegat uxorem iuueni atque ipse negatam Colloc]at externo. ne post accensus et acer Restitu]at fortasse petat, natuque minorem Promittit, si] forte uelit. "Pro maximus ultor!" Exclamat] toruisque oculis immane minatur Vlturus]que diu multum pro talibus ausis Actut]um excidii. quo saeuiat, inuenit usum; Ter cen]tum uulpes alacer capit hasque reuinctis Inter se] caudis binasque ex ordine iunctas Passim] perque oleas uinetaque collis amoeni Mittit] agens caudisque ardentes lampadas indit. Quae] uix dimissae campos petiere feraces, Quocumque ac]celerant incendia lata trahentes. Ilicet] ignis edax uentorum flatibus auctus Voluitur:] exuperant flammae tractaeque sequuntur. Nec lat]uere doli. cultorum conflua turba Tam] grauibus mactata malis se congregat atque Vxorem] dudum iuuenes ipsumque parentem Flammis] iniciunt tectaque ussere domorum. Sic tum]ulus. quod poena, fuit; quod flamma, sepulchrum. Illum] acuit uindicta grauis. nam multa minatur. Hostibus at]que suis uasta dat strage ruinam. Inter]ea iuuenes odio ter mille calescunt De] Iuda tribu, Samsonem ut milite tanto Inte]rimant unumque petant tot milia ferro Sed] iuuenis mox arma capit sociosque precatu In]stantes. ut bella sinant pro laude capessi, Vt] uoluit. est facta fides: tum uincula promunt Stup]pea. quae nouies conectunt bracchia nodis: P]ellitur e saxo. Maxillae aduentat ad oram Turba]que collecta gaudebat uisere captum. Dumque auidi intentant dextras fremituque minantur Horrisono. trahit ille manus et linea rumpit Vincula, tum curuam (nam quid non ira ministret?) Maxillam tardi conixus stringit aselli: Hac mille (res mira) uiros pulsatque necatque. Cumque sitis sicco iuuenem pulmone moneret Auxilium sperare dei, qui semine nullo Cuncta creat, cui, cum uoluit, res torrida fons est, Qui iussu uel sicca ligat, uel flumina siccat. Qui uastos inter scopulos heremumque calentem Irriguos duris laxauit cotibus amnes: Nec mora, cum leui maxillae in osse patescens Rima fluit flumenque tremit fugiente meatu. Expletur iuuenis caelesti e gurgite potus. Mira facit et magna uidet, laudanda meretur, Cuius imperio bis denis Iudaea pollens Orbibus enituit, duce hoc et milite fidens. Inde abiit Gazamque uenit, ubi femina uilis Iuuenibus calidis uendebat saucia noctes. Hanc adiit. quae prima fuit mox causa pericli. Ecce uolat Gazaea manus atque obice duras Emunit portas et ferrea uincula subdit: Inclusum retinens ut capto ludere gestit. Nocte fere media Samsonem somnia linquunt; Excitus immane furit: tum limina pulsans Conuellit geminos stridenti a cardine postes Succedensque oneri cursim super ardua defert Eminus oppositi montis iuga, atque periclis Fortior Dalilae capitur bellator amore. Hanc omnes adiere uiri, quos liuor agebat Inuictum superare uirum, ut iuncta cubili Dulcibus illecebris lenitum mulceat et mox, Quae uires fomenta nouent, quae semina tantum Robur alant: natura fiat tam fortis an arte? Quae si dicta canat, donandam munere firmant. Oratus iuuenis: "Si septem uinciar una" Vafer ait "neruis, quos nondum deserit umor, Omne robur perdam cunctisque ignauior exstem." Instruit illa suos fallentem femina fallens. Artatur iuuenis neruorum robore duro, Quos modico attractu ceu mollia uellera rupit, Consultusque dehinc restes fert esse timori Intactos, qui nulla fiant uersura soluti. Illigat illa uirum, cum iam defessa labore Proflarent tenuem marcentia pectora somnum, Vt primum sensit nodos, euerberat auras Et risit similes ceu ducit aranea casses. Bis uariis elusa modis tamen ausa precari Rursus adumbrato temptat Samsona rogatu. Respondit diuersa satis nec uera petenti: "Tu crines dissolue meos rursusque retorquens Texe memor, ulnam plectens non amplius unam; Sic fiet, ut uirtus pereat spoliata uigore." Quae fuerant praedicta, facit trepideque reuoluens Suspensa nectit dextra palisque reflectens Illigat et captum sociis Dalila resignat: Exiliens reicit palos crinemque renodat. Nil totiens periura timet totiensque repulsa Denuo] adiurat lacrimis male sana paratis Omnemque ad]sciuit. quo sit facilior, artem. Nec iam fert] fictos mens emollita maerores Et fraudem, sed dira sibi patefecit amatae. "Nazaraeus] ego domini sum, crede, perennis, Et uirtus] in crine mihi est nec lamna capillos Ferrato] mucrone secat: qua si quis adacta Cerui]cem faciat nudato uertice caluam, Is cer]tus mihi finis erit uirtutis inemptae. His dict]is manifesta fides: mox munere sumpto Samsonem] mulier gremio fouet: eximit omnes Vires at]que comas tonsor mercede locatus. Excutit]ur Samsona toro. mutatus et idem Prensatur], unaque deus cum robore linquit. Confestim] gemino uiduatur lumine; namque Orbibus] effossis uacuas liquere lacunas Et ma]eret dura constrictus compede crura; Attamen] haut nouit. quam caecus possidet, umbram Carcere] conclusus molam rotat impete dextra: Pondere s]ic gemino laterum sibi subuenit usus. Nec mora] longa die crinis redeuntis honore Caesa]ries rediuiua fuit, quae tempore eodem Restituit] secum pariter roburque decusque. Ecce] die quodam proceres coiere frequentes Fact]uri sollemne deo, quem uana colentes Num]en habent, Dagona uocant et nomine pristim. Hic] dum depositi Samsonis clade laetantur Ads]tantis longe media testudine templi. Acciri iussere uirum iam uincere promptum, Is]que mori iussus trahitur risuque solutis Praebet nequitiae caeco de lumine causas. Forte domus tota gemina subeunte columna Pendebat; has inter agens constringit utramque Amplexuque tenet toto retroque residit. Vt nisu maiore ruat, dominumque precatus Vltricem traxit propria cum morte ruinam. Quo pater orbatus fratresque et pignora cuncta Conueniunt functumque dolent decorantque sepulchro. Hunc sequitur Semada ducem, qui fortibus ausis Sescentos perimit et tempora laeta reducit.] Haec inter Micia petit pergrande talentum Argenti matrem, quod sanctum femina fidens Esse docet uotumque deo, sed tempore certo Reddendum: mox celsa facit donaria sancto Et theraphin templumque deo, sinibusque repletis Qui minor est natus, domino fert dona sacerdos. Post Iudam Micia legit, sedemque quaerentem Congesto secum donorum munere nectit Adsumptusque dei meruit sacraria uotis. Ecce tribus Dana subito noua regna requirens Mittit oratores socio de corpore quinque, Scrutantes, ut cuncta probent, quae portio terrae Sit melior, qua deinde iuuet componere sedes. Hi dum circumeunt saltusque ac deuia lustrant. Ad Iudam ueniunt socio sermone serentes, Quid faciat, quae sacra nouet? poscentibus ille Quae postquam exprompsit. compulsus compulit, alti Et domini mandata dei ueniamque supernam Exhibuit, iussosque dehinc discedere laudat. Haec reduces docuere suos: iamque agmine denso Sescenti ueniunt, ephudem et sculptile portant Et theraphin, secumque rogant consistere Iudam. Quem cum Micias profugum reuocare pararet, Pellitur; ascitus non uult remeare sacerdos. Laisa bello petitur tectisque crematis Amittit sedes et maestis denegat arces. Vincentumque manus studio se collocat illic Et nomen tribale dedit; nam Dana uocatur. Vir quidam Leuita fuit, qui coniuge nulla Concubitum de serua petit. haec dedita cessit Dissocians commune iugum infensaque longe Auolat et spreti refugit consortia lecti. Quam cum sollicite uellet reuocare maritus. Communem famulum secum et iumenta ducebat Ad socerum ueniens natamque ex foedere poscit; Promittit blandeque fouet sensimque tenendo Illicit, ut secum maneat. mox ille residens Vescitur et placida securus sede quiescit.