# De laude Die 1 Qui cupit iratum placidumue scire Tonantem, Hoc carmen, sed mente legat, dum uoce recenset. Agnoscet quem templa poli, quem moenia caeli Auctorem confessa suum ueneranter adorent. Quinque plagae septemque poli sol luna triones Sidera signa noti nix imber grando pruinae Fulmina nimbus hiems tonitrus lux flamma procellae Caelum terra iubar chaos axis flumina pontus Vel quicquid natura dedit praecepta creare, Hoc agit et sequitur uariis sub casibus iras Et pia uota Dei. Miseris hinc atque beatis Pro meritis morum, pro certo tramite uitae Paupertas mors uita salus opulentia languor Taedia tristitiae splendor compendia damnum Gaudia nobilitas uirtus prudentia laudes Affectus maeror gemitus successus egestas, Ira potestatum, trux indignatio regum: Omnia quae ueniunt, bona gaudia tristia saeua, Descendunt ex arce Dei, de sede Tonantis, Qua pietas aeterna manet, lux spiritus ardor, Arce, ubi dicuntur laudes sine fine perennes, Et merito, quia fine carens primordia nescit Rerum causa Deus. Taetrum chaos igne resoluens Igne creata fouet; nam totum flamma uaporat Et flammae pascuntur aquis, quibus omnia constant Nubibus et radiis solis pascentia anheli. Inde potens generata manet natura creatrix, Intra se retinens quicquid per saecla refundit. Ac pietas quia sancta Dei uirtute modesta est, Clade repentina numquam punire nocentes Assumat: poenam cohibet poenamque minatur, Territa quo Dominum possit mens nostra precari Et peccatorum ueniam non laesa mereri. Sic impune reis licuit peccasse fatendo. Ante prophetarum dictis sonuere futura; Sed postquam Christus ............. Aduenit sub uoce Dei soluensque necantes .....ne ........ nostra futuri Gens hominum, dare signa reis natura iubetur Ne lateant mortale genus quaecumque propinquent, Praemonet ante pius quam tanta pericla, Prodigiis signisque docens elementa fatigat. Nam quare coitu simili creantur Partus quadrupedes? Sterilis fecundior aluus Cernitur: infantem discors biformem Protulit imparibus membris numeroque modoque Et pauet infelix enixa puerpera natum. Sic peccata parant horrenda in germina partus. Ante suos ortus quid iam peccauerat infans? Non fuit infantis facinus, sed forte parentum Noxa caput sequitur, poenam capit ante reatum. Quid fera, quid pecudes, quid peccauere uolucres? Quid caelum, quid terra polus, quid pontus et astra? Quid solis radii, quid lunae frigidus orbis? Nonne fatigantur dantes per tempora signa? Nam uentura monet per tot praesagia somnus Proditor et quid sit post tempora certa futurum Cornipes effatur, pecudes uolucresque loquuntur: Quodque hominis mala lingua tacet, fera belua piscis Despiciunt proprii generis seruare figuras, Contra naturam dum turpia membra rebellant. Nam micat unde polo ueniens quicumque cometes, Hinc matres et monstra creant, hinc unda cruores Inficit et spumis rubicundior alueus exit, Hinc calidas pluit imber aquas et roscida tellus Sanguine puniceas spicis producit aristas Et uiola est mentita rosam pallore fugato, Ac rubor infelix et candida lilia tinxit. Tertia sors Erebi terrae prorumpit hiatu Et discit perferre diem, uiolare serenum Audet et exsangues caelo producere manes Viuida funereis admiscens ora, sepultis Pestibus Herculeos mundo mentita furores, Cum niger umbrarum ueniens exercitus orbem Appetit inuadens non umida tempora lunae. Auditur mugire solum, solisque tenebras Quis neget et stellas alieno tempore uisas, Caeruleum pallore diem roseumue colore Lunaremque globum fuscata lampade tectum Et mare purpureum nudato litore siccum, Piscibus oceani proprias sitientibus undas? Nescia mentiri rerum cognata fidelis Conseruat natura fidem pietate Parentis Participans, quaecumque forent mundoque minentur, Ostentis uentura monens, ut pectore laeto, Si bona sunt uentura, bonis nos ante fruamur, Si mala portendant, liceat placare precando Naturae caelique Deum post saecla manentem. Nemo ferire uolens se praemonet ante cauendum, Sed qui terret, amat; sic indulgentia poenam Praeuenit et nullos capiunt tormenta reatus. Non negat Omnipotens ueniam cuicumque roganti, Supplicium cum saepe uetet, licet inde minetur Omnibus, et nullum feriat censura Tonantis, Ni uitium peccantis agat perstando maligne, Et quemcumque ferit moderanter temperat ictus; Corrigit errantem, non punit morte repente, Si peccare diu parcat quicumque profanus. Sed cum perstat homo semper delicta sequendo, Sentiet iratum poena plectente furorem. Nemo Deum sentit, quotiens irascitur ulli, Ni fulget prae clade minas pietatis amore Donec ab excelsis ueniat uindicta coercens: Impete terribili grauis ingruit ira repente, Sensim rursus adest nullo terrore minante, Ante nec agnoscit Dominum quicumque furentem, Donec in extremos gemitus recidente ruina Ingruat incautum grauiori pondere frangens. Sed non est omnis manus exstirpanda reorum; Solos quippe necat, quos cernit nolle reuerti, Addere sed grauibus peccatis crimina dura; Nam mox tempus adest ueniae, quo uota recurrunt Ad meliora semel, sed non reditura secundo Ad scelus, abiectum lacrimis prece corde reatum. Quis genus humanum nescit seruare uolentem Auctorem dominumque Deum? Cui contulit index Per tot facta dies, quem sexta luce creauit. Prima dies nam lucis erat, mors una tenebris: Lux datur ante polos, lux clari causa diei, Lux iubar aethereum, lux noctis limes et umbris, Lux facies rerum, dux lux cunctis elementis, Lux genitis per cuncta color, lux gratia solis, Lux decus astrorum, lux aurea cornua lunae, Lux fulgor caeli, lux et primordia mundi, Lux splendor flammae, lux magni temporis index, Lux opus Auctoris primum, lux cardo pudoris, Lux honor agricolis, requies lux omnibus aegris, Lux aeui media est, lux quae dat tempora metis. Et bene constituit mundi primordia lucem Clarus ubique Deus numquam maculabilis auctor, Quem non obscurant quacumque ex parte tenebrae Nec celantur ei quaecumque obscura geruntur. Initium factis lucem dat lucis origo. Quanta spes mundi promissa est principe luce! Quae totum praecessit opus quod continet orbis, Quae solis praeuenit iter lumenque coruscum, Cuius iussit ope clarescere cuncta creata. Altera quippe dies caeli conuexa meretur Et supra caelos ingentia flumina dantur Ac dominatur aqua glomeratis fluctibus alma Ignibus aethereis caelesti sede locatis. Vnda beata nimis, meruit quae tecta polorum, Celsa fauore Dei, iussu suspensa Tonantis. Limitibus contenta suis elementa morantur Nec flammas restringit aqua glaciemue reponit Flammeus ignis aquae: seruant sub lege tenorem Incorrupta suum, non impugnata uicissim; Non discreta quidem, sed nec permixta morantur. Tertia caeruleum ponti lux edidit aequor; Fluctibus immensis pelagi freta glauca liquescunt Ipsa dies terram meruit de fluctibus actam; Eruitur tellus uasto demersa profundo Et solidante globo grauior per inane pependit Axe rotante polum; sunt pro radicibus undae; Quam molles portant ceu fundamenta liquores, Arida materies rapitur de corde fluenti Nondum mater humus; cuius pars soluit harenas, In glebam pars membra ligat, pars saxa tumescunt Et cautes stant montis apex, pars flumina mergit, Planities pars tensa iacet, pars litora curuat, Pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret In scopulos pars certa riget, pars ualle profunda Cingitur et colles tumidi iuga celsa supinant Et mare nauigerum quatitur spumantibus undis. Atque humiles campos spatiis aequalibus aptant; Pars data dulcifluis undantes fontibus agri. Herba uirens prodit, it surculus omnis in auras Et semper uestita comis frondescit oliua; Omnia poma uirens profert, non parturit arbor; Linguae laurus honos soluit donanda poetis; Torta per obliquos it uitis in orbe corymbos, Verberat et palmes ramos fluitante flagello; Vinea pampineos subarundinat ebria campos, Munera laetitiae spondens pendentibus uuis, Fluctibus et uariis redolent florentia rura. Vna parens tellus non unum fundit honorem, Sed quot sunt herbae, tot permiscentur odores. India mundus erat gemmans, pigmenta per herbas Producunt sub sole nouo rudibusque racemis. Est locus interea diffundens quattuor amnes Floribus ambrosiis gemmato caespite pictus, Plenus odoriferis numquam marcentibus herbis, Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis. Fructus inest anni, cum tempora, nesciat anni. Illic floret humus semper sub uere perenni, Arboreus hinc inde chorus uestitur amoene: Frondibus intextis ramorum murus opacus Stringitur atque omnes pendent ex arbore fructus Et passim per prata iacent. Non solis anheli Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis Nec coniuratis furit illic turbo procellis; Non glacies destricta domat, non grandinis ictus Verberat aut gelidis canescunt prata pruinis. Sunt ibi sed placidi flatus, quos mollior aura Edidit exsurgens nitidis de fontibus horti; Arboribus mouet illa comas, de flamine molli Frondibus impulsis immobilis umbra uagatur: Fluctuat omnis honos et nutant pendula poma. Ver ibi perpetuum communes temperat auras, Ne laedat frondes et ut omnia poma coquantur. Non apibus labor est ceris formare cicutas: Nectaris aetherei sudant ex arbore mella, Et pendent foliis iam pocula blanda futura. Pendet et optatae uiuax medicina salutis, dependent sollers pictura figurat. Auroram iam quarta dies praemiserat undis Et rutilante polo compresserat ora rubore: Mox solis radiare globum iubet igne salutis. Flamma salutaris perfundit lumine mundum, Cuncta salutifero rident elementa uapore; Cuius ab igne suo lunam iubet ire secundam, Nigra tenebrarum corrumpere tempora noctis Et trepidum proferre diem comitante quiete; Candida somnigeris collustrans cornibus axem, Quae numero est crescente breuis, sed plena minore. Flammeus ornatus caeli per sidera fulsit: Officia stellis, numeros et nomina iussit, Tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit, Limitibus fixit, iubar induit, axe rotauit, Cursibus aptauit, caeli regionibus addit. Agminis innumeri nec flammea sidera solem Destituunt quacumque die, sed luce premuntur Luminis immensi radiato uertice fusi. Nec mirum, si clara latent sub sole corusco Sidera, quo mundum monstrat mensura minorem, Qui fouet igne pio caelum mare sidera terras. Concepta uirtute Dei, quem sphaera polorum Sustinet, et sentit Dominum per cuncta tonantem, Cuius ab imperio ueniunt quaecumque ministrat. Omnia iussus agit, totum sub lege laborat, Miles et ipse Dei, cum luna et sidera cuncta Ostentans sub uere nouo, sub tempore primo, Sub tirone die ueterana in saecla parato. Addit quinta dies animalia cuncta profundi. In corpus solidantur aquae neruique ligantur. Musculus humor erat, fluctus durescit in ossa Atque oculi gemmantur aquis umore gelato. Et quot sunt fluctus, tot forsitan aequore pisces Luserunt fluido per caerula uasta natatu Et crispante freto perflabant naribus undas. Terrigenis factura cibos post cuncta creandis Exilit inde uolans gens plumea laeta per auras Aera concutiens pinnis crepitante uolatu Ac uarias fundunt blando modulamine uoces Et puto collaudant Dominum meruisse creari. Hae niueo candore nitent, has purpura uestit, Est croceus his pluma color, has aureus ornat Galbanus, ast aliis pinnae solidantur ocellis Atque hyacinthus adest per colla et pectora fulgor; Eminet his cristatus apex, has lingua decorat Et breuitas formae pensatur uoce canora; Est unus his pluma color, has discolor ornat Pinna, per innumeras currens pictura uolucres, Et rudibus tenuem subtexunt aera pennis. Sexta dies folium ramis et floribus herbas Euomit et spicans acuit seges omnis aristas. Silua comis uestita uiret nidosque loquaces Exhibet et uarias decantat garrula uoces, Cum natabunda uolat non motis plausibus ales; Frondibus insidens uento cum fronde mouetur, Vnguibus ad ramos infixa tenacibus haeret. Pinnigerum uernare nemus uapor urguet in usus Pignoris et molli durescunt oua tepore. Pinnantur membrata globis, animantur, anhelant, Rumpuntur, confracta sonant, nutrita uolatus Temptant et rudibus librantur in aera plumis. Sed cum discordent inter se elementa coacta, Fetibus eductis concordant unda uel ignis: Vnda creat uolucres, producit flamma uolucres. Pabula mundus erat, sed non qui pasceret herbas Adfuit: intactis senuissent floribus herbae, Ni pascenda daret tellus iumenta per agros. Cornibus erumpunt armata fronte iuuenci Et per prata uagum sequitur sua bucula taurum; Ceruus in arua fugax palmatis cornibus errat Et uelox prorumpit equus, pecus utile belli. Impia terribiles producit terra leones, Simplicitas ouium fraudem passura luporum Et raucos timuit discurrens damma molossos. Spumat aper, mortes lunato dente minatur Et latus obliquans meditatur proelia toruus, Ne Massyla fames duros descendat in armos Aut aper alter eat spumantia bella mouere. Promitur omne genus pecudum, genus omne ferarum Inter prata uagum nullo custode per herbas. Instar montis habens incedit bestia moles; Promitur anguis hians, quatitur sub dente uenenum, Et maculosa repit squamis per uiscera serpens, Ante uenena nocens, missura flatibus oris Et subita sparsura grauis per sibila mortes Atque eadem membris uitae paritura medellas. Sed ne cuncta simul passim per cuncta fuissent, Distribuit loca certa Deus et tempora fixit. Tempore non uno ueniunt quae saeua uocantur: Non semper mouet arma leo nec scorpius ictus Semper habet nec semper agit fera uipera mortes Nec semper tollunt ad uulnera colla cerastae; Non semper furit unda maris nec semper adurit Solis ubique calor: pro tempore temperat ignes, Pro regione plagae, pro tempore temperat undas Et modo bellantes fluctus freta pigra iacebunt. Ipse polus, qui grande tonat, sine nube serenus Iam tacet et puro redeunt sua lumina caelo. Multa locis data sunt uariis dispersa per orbem: Arida uipereos angues suscepit harena, Vmida sortitur tellus fera colla leonum, India cum gemmas et eburnea monstra minatur (Belua diuinos inter generatur odores Ambrosiasque rapit male fraglans bestia messes) Incertusque color tigris per mille colores Montibus Hyrcanis uento fetata marito Mittitur ut uincat currens orbata procellas. Cornibus erectos sortita est Africa dammas, Concaua suscipiunt per montes saxa dracones. Cetera distribuit diuersis semina terris, Plurima coniunxit, sed caespite, mente diremit. Munera praeterea funduntur diuitis agri: Protulit eximias et ditior India gemmas, Producunt niueos et litora rubra lapillos, Flammantes uiridesque tulit Babylonia crustas; Persica nobilitas pretiosis litora gemmis, Frigidus et roseo carbunculus ardet honore, Ser et fila trahit nullo sub pollice ducta, Balsama Caesareos plorant uirgulta per agros Et nimis ambrosium lacrimae dant munus odoris; Cinnamon interior profert sub Phoenice tellus Solis amica nimis nam non de sole perusta Haec nardi flores, haec portio fundit amomum. Omnibus his genitis animal rationis amicum Formatur uirtute Dei, limatur in artus, Vt dominanter eat moderatior omnibus unus. Naturae iussit quae protulit omnia princeps, Ast hominem non terra parit, non pontus ab undis, Non caelum, non astra creant, non purior aer, Sed dominaturum cunctis Dominator et Auctor Plasmauit per membra uirum de puluere factum. Limus adhuc deformis erat, membratur in artus Corporeus, species hominis, caelestis imago. Conspicitur noua forma uiri sine mente parumper. Spiritus infusus subito per membra cucurrit Et calefacta rubens tenuit praecordia sanguis, Mox rubuere genae, totos rubor inficit artus. Iam cutis est qui puluis erat, iam terra medullas Ossibus includit, surgunt in messe capilli. Orbe micant gemino gemmantia lumina uisus Et uocem compago dedit noua machina surgens Auctorem laudare suum gauisa, quod esset, Atque oculos per cuncta iacit: miratur amoenum Sic florere locum, sic puros fontibus amnes Quattuor undisonis stringenti gurgite ripas Ire per arboreos saltus camposque uirentes, Miratur. Sed quid sit homo, quos factus ad usus Scire cupit simplex et non habet unde requirat, Quo merito sibimet data sit possessio mundus Et domus alma nemus per florea regna parata; At procul exspectat uirides iumenta per agros Et de se tacitus quae sint haec cuncta requirit Vel quare secum non sint haec cuncta uolutat; Nam consorte carens cum quo conferret egebat. Viderat Omnipotens haec illum corde mouentem Et miseratus ait: "demus adiutoria facto Participem generis." Tamquam si diceret Auctor: "Non solum decet esse uirum, consortia blanda Nouerit, uxor erit, cui sit tamen iste maritus; Coniugium se quisque uocet, dulcedo recurrat Cordibus innocuis et sit sibi pignus uterque, Velle pares et nolle pares, stans una uoluntas. Pax animi concors paribus concurrere uotis, Ambo sibi requies cordis sint, ambo fideles Et quicumque datur casus, sit causa duorum." Nec mora, iam uenit alta quies oculosque supinat Somnus et in dulcem soluuntur membra soporem. Sed cum iure Deus nullo prohibente ualeret Demere particulam de quod pius ipse pararat (Sed si ablata daret iuueni sua costa dolorem, Redderet et tristem subito, quem laedere nollet), Fur Opifex uult esse suus. Nam posset et illam Puluere de simili Princeps formare puellam, Sed quo plenus amor toto de corde ueniret, Noscere in uxorem uoluit sua membra maritum. Diuiditur contexta cutis, subducitur una Sensim costa uiro, sed mox reditura marito. Nam iuuenis de parte breui formatur adulta Virgo decora rudis matura tumentibus annis, Coniugii subolisque capax quo nata probatur, Et sine lacte pio fit mox infantia pubes. Excutitur somno iuuenis, uidet ipse puellam Ante oculos astare suos, pater, inde maritus, Non tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor. Somnus erat partus, conceptus semine nullo; Materiem fecunda quies produxit amoris Affectusque nouos blandi genuere sopores. Constitit ante oculos nullo uelamine tecta, Corpore nuda simul niueo quasi nympha profundi: Caesaries intonsa comis, gena pulcra rubore, Omnia pulcra gerens, oculos os colla manusque, Vel qualem possent digiti formare Tonantis. Nescia mens illis, fieri quae causa fuisset. Tunc Deus et Princeps ambos coniunxit in unum Et remeat sua costa uiro, sua membra recepit, Accipit et fenus, cum non sit debitor ullus. His datur omnis humus cum quicquid iussa creauit Aeris et pelagi fetus, elementa duorum Arbitrio commissa manent. His "crescite", dixit "Et replete solum" Omnipotens "de semine uestro Sanguinis ingeniti natis; nutrite nepotes Et de prole nouos iterum copulate iugales. Vel dum terra fretum, dum terram subleuat aer, Dum solis micat axe iubar, dum luna tenebras Dissipat et puro lucent mea sidera caelo, Sumere quicquid habent pomaria nostra licebit; Nam totum quod terra creat, quod pontus et aer Protulit, addictum uestro sub iure manebit Deliciaeque fluent uobis et honesta uoluptas: Arboris unius tantum nescite saporem." Dixerat ista Deus, sanxit natura quod inquit Omnipotens. Mirata diem, discedere solem Nec lucem remeare putat terrena propago Solanturque graues lunari luce tenebras, Sidera cuncta notant caelo radiare sereno. Ast ubi purpureo surgentem ex aequore cernunt Luciferum uibrare iubar flammasque ciere Et reducem super astra diem de sole rubente, Nox reuocata fouet hesterna in gaudia mentes; Temporis esse uices noscentes luce diurna Coeperunt sperare dies, ridere tenebras. Tot bona facta Deus non obliuiscitur umquam, Quae propter hominem fecit sanxitque manere. Huic Dominus pietatis opem subducere non uult, Addicet nec plasma suum. Scit conditor aeui Esse nihil prorsus praeter se ubique rogandum, Et nisi subueniat, succurrens non erit ullus. Inde malo bonus est homini Deus, omnibus auctor Spes opifex dominus rector dux arbiter index, Continua bonitate pius, uirtute modestus, Simplicitate bonus, sed culmine celsior omni. Ibant per flores et tota rosaria laeti Inter odoratas messes lucosque uirentes Simpliciter pecudum ritu uel more ferarum, Corporibus nudis et nescia corda ruboris. Quid pars membrorum secretior esset habenda? Vnde rudes scirent, quid moribus esset honestum? Quod digitos oculosque, putant hoc quoque pudenda. Publica iungebant affectibus oscula passim Nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris, Illicitumque sibi prorsus nihil esse putabant. Et bene credebant, quibus omnia iussit ad usus Arboris unius fructu sub lege negato. Vomere non tellus, non rastris iussa domari, Quaerere nec sudor fructus quocumque labore Cogitur aut campos aliquo de fonte rigare; Imbre ferax nullo, pluuiis absentibus uber Caespes et arbitrio crescit fetura marito. Praeterea solis datus est locus ille duobus: Deliciis hominum tantum constructus opacis Nec placidas sustentat aues, non ore cruentas, Vnguibus armatas nescit perferre uolucres, Omne genus pecudum nescit, genus omne ferarum. Solus ibi irrepsit squamoso corpore serpens Fraudibus imbutus mortis, caput omne malorum, Pectore uipereo mellitum ex ore uenenum Funereo sub dente parans spumante palato. Ergo ibi liuor edax, coctum serpente uenenum Inuidiae mordacis habens sub fronte modesta, Quaerit opem sceleri, per quam fallatur honestas Simplicitasque cadat uel credula corda reatum Incurrant non fraude sua, sed clade perenni. Fortia corda uiri non expugnanda per anguem Praesensit pietatis inops et coniugis aures Aggreditur sub uoce pia, sermone maligno Insidiosus adit heu mollia corda puellae: Ingerit ore cibos crudeli funere plenos. His semel assumptis reserantur lumina cordis Ac permixta bonis patuit doctrina malorum. Paenituit nescisse dapes et damna putantur Temporis exacti spatia. Procedere peius Ausum quippe nefas: temptat seducta maritum Et capit insontem iam noxia femina uictum. Circumuenta perit, sed circumscripta fefellit. Nec circumscriptor serpens impune triumphat. Nam postquam et iuuenis uiolata mente comedit Funereos sine lege cibos in morte futuros, Mox sapit infelix, quid prauum, quid sit honestum: Cognita simplicitas, sed mox est corde fugata. Membra pudenda putant partem, quae est prolis origo, Et qua uentris erat digestio turpis habetur. Omnibus e membris pars mundior illa putatur, Noxia sola magis fuerat quae in corpore toto, Os, aditus mortis quam protulit atque recepit Lingua suada mali, sed et aures limina mortis. Viderat Omnipotens homines didicisse pudorem, Perdiderant quem fraude truci dapibusque comesis, Errantes per prata reos foliisque tegentes Fecundos artus: dant agnita membra reatum, Illicitum fas ante putant licitumque profecto Creditur esse nefas. Hos increpat ore tonanti, Sacrilegos quos iura Dei calcasse profanat, Dum quaerunt ullas foliis uel rupe latebras, Tunc magis obtunsi, cum credunt posse latere Omnituum quodcumque Deum, cui cuncta patescunt, Et merito, quia cuncta facit fecitque iubendo. Non fugit artificem chalybis, quae massa caminos Sustineat, quae missa semel fornace liquescat, Exedat rubigo latens quae uiscera ferri; Hic non defossa prodit tellure metalla, Promittit saxis et non de puluere gemmas; Scit, quibus immittat mordaces fluctibus hamos Retibus aut pisces fallat scrutator aquarum, Et male uenturas spondet sibi nauta procellas; Si pluuialis hiems aut saxeus urgeat imber, Non latet agricolas; sub terris prouidus undae Promittit fontes designans ante saporem Inspecta tellure semel, sine fluctibus ullis; Sibila dum reticent necdum serpente probato Praedicit Psyllus uim cuiuscumque ueneni; Signa uidet mortis medicus reducisque salutis Et negat aut spondet uicturum iudice uisu Taedia laetitiae uel gaudia luctibus indens. Cur exempla damus homines praescire futura, Cum testante Deo doceatur nosse quod instat? "Natio uiperea", clamans mortalibus inquit "Signa poli nostis, praedicitis: imminet imber, Et ueniet, nec fallit hiems nec tardat adesse." Ecce genus hominum uentura scire probatur. Nec mirum, Christi si sentit imago futurum, Cum nos uenturum moneant animalia muta: Bucula rana sues formicae coruus hirundo Praedicunt pluuias nec clam praesagia fallunt. Quid res exanimes, testas? ardente lucerna Scintillare oleum fungis crescentibus igne? An Deus omnipotens posset nescire latebras Rupis et ex foliis uestis contexta caducis Aspectus obstare? Deo tunc uoce reatus Crimine femineo semet peccasse fatetur Infelix coniunx, in coniuge facta redundat Et reus accusat; sed non purgandus agebat Sed sic participem propter solacia cladis Conscius adsciuit socius, ceu femina duxit Ad scelus horrendum uel saeua piacula mortis. Supplicio sociante duos releuare reatum Credidit infelix, si par sententia damnet Quos par culpa tenet (gradus illic temporis inter- Est tantum, nam causa ligat communis utrumque) Exsurgit censura Dei pietate seuera Et uitae mortisque simul sententia fertur. Supplicium infelix, quo mors datur atque negatur, Vltio uitalis cohibetur limite mortis: Poena mori crudelis erat, sed uiuere peius. Otia delicias perdunt discuntque labores, Qui cultore Deo fructum telluris habebant. Agricolam Dominum qui non diuiserat umquam (Ipse rigator erat, sator altor messor arator), Offendunt hunc ambo pium: truduntur ab horto Perpetui floris nec habet sub iure reorum Et uitae mors meta datur cum fine malorum. Magna Dei pietas, uenia qui temperat iras: Vita grauis hominum succiditur impete mortis, Quae recidiua magis conuersis corde resurgit. Mors mundanorum requies uel certa laborum Et male uiuenti praestatur fine salutis: Continuans quodcumque nocet prauumque bonumque. Solus in aeternum Deus est regnator et auctor, Virtus trina Deus, triplex Deus omnis et unus, De quo speratum conceditur omne benignum Nec mens quaecumque praesumpsit pura fefellit, Dictorum effectus non desunt tempore eodem, Penes quem sensu praecordia muta loquuntur Et lingua reticente sonat super aethera sermo Ac mens pura Deum potius quam lingua precatur. Ergo operis memor ipse sui Deus imperat ambos Sedibus egressos placidis dominentur ut orbi Et totum quod mundus habet sub iure tenerent. Ac quod floret humus, uiridis quod germinat herba, Quod spicant messes, quod ramis parturit arbor, Quod gemmant uites, quod amoena comantia frondent Flumina quod mittunt fontes, quod fluctuat aequor, Quod pelagi trahit unda fretum, quod litora tundit, Murmure quod uenti flantes uaga marmora crispant, Quod generant terrae, quod flammae pontus et aer: Vsibus humanis data sunt haec cuncta uenire, Vt similis qui factus erat de puluere Christo His dominaretur cunctis, sub carne creatis Corpora corporibus seruirent cuncta subacta. Spiritus interea seruit sine corpore uentus; Ventus agit nubes, in nubila crassior aer Cogitur: hoc imbres ueniunt placidumque serenum; Ventus alit fructus et uentus spicat aristas, Ventilat aestiuo quas flatu mollior aura; Deflorat fructus et decutit arbore flores; Flatibus accendit flammas et temperat aestus. Flatibus alternis redeunt commercia uitae; Itque reditque suos repetendo spiritus haustus Et reduci uento fibrae pulmonis anhelant: Faucibus excurrens it naribus aura uicissim, Vitales animat per membra tepentia sensus Et modo quae gelidis, calidis nunc flatibus ora Illustrata uigent et tangunt flabra palatum. Non haec humanis tantum spiramina membris Sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit. Spiritus ille Dei, quo corpora cuncta mouentur, Omnia complectens agitat fouet inserit urget, Vnde genus diuersa trahunt et semina rerum. Molis ab immenso uenientia fonte perenni Artificis formante manu digesta uomuntur Ordine cuncta suo. Manet irreuocabile munus. Nec tamen intereunt pereuntia lege diurna. Quis neget undifluos procedere fontibus amnes, Quorum iam reditus non umquam sperat origo? Incessanter aquas licet euomat impete pleno, Iacturam tamen unda negat sentire fluenti. Omnibus hic mos est de flammis tollere flammas Nec minuit quicquam detractus ab ignibus ignis. Damna aliena solent aliorum lucra parare: Hi quaestus cui damna parant? in fomite flammae Detractae, cui forte iubar succiditur igni? Nec carnale genus minuit fetura creando; Ecce dedit homini plus quam sibi rex Deus auctor: Formantur uirtute Dei mas unus et una Et multos creat unus homo, mansura propago Maxima fit, generis quam paruula fudit origo. Parua Deo fuerant succedere nata peremptis, Ni consumpta daret post saecla resurgere uitae. Sed ne sit fixum reditus non esse sepultis Cordibus illorum qui legis sancta profanant, Annua conspiciant agris frumenta renasci Mortua per sulcos terram findentis aratri. Maior et ex truncis surgit radicibus arbor Et foliis uestita uiret redeuntibus annis. Pampinus uuiferae uitis sarmenta reuestit Et gemmata rosis redeunt uirgulta ruboris Ambrosio reduces rumpunt de cortice fructus, Quis est uita fugax et par cum flore senectus; Fit rediuiua uirens et crinibus herba renatis; Ligna renascentur reduci sub germine cuncta: Quae nunc herba fuit, lignum iacet, herba futura. Squameus exuitur stellato tegmine serpens: Pelle renascenti rursus redeunte iuuenta Reptat hians anguis per sibila guttura pandens. Frontibus arboreis amittunt cornua cerui, Anguibus assumptis sed mox palmata resurgunt. Aerias enudat aues iam penna uetusta Et noua subuestit reparatas pluma uolucres. Mortua praeterea caecorum lumina dudum Nube tenebrarum discussa, luce recepta Ad uisus rediere suos uultusque sepulti Nocturnos perpessa dies oculatur imago; Mortua pars hominis quotiens, pars uiua iacebat, Funera uiua gemens, uiuax in morte cadauer Ac sine morte tamen uitali in morte perempta? Et rediuiua salus reduci per membra uapore Nascitur et calidus repetit uitalia sensus Ossa tenens uenasque ciens udansque medullas. Phoenicis exactam renouat Deus igne iuuentam Exustusque senex tumulo procedit adultus: Consumens dat membra rogus sine sorte sepulcri. Ignibus extinctis iam mortua flamma resurgit, Redditur ignis edax rediuiuo lumine candens Et scintilla uolans incendia uasta reducit Et quod fumus erat, stridet iubar ignis anheli; Igne uago rutilatur apex, fax aera lambit; Et cinis extinctus gelida moriente fauilla Tollitur alta petens erecto crine uagatus. Mortua nox sub luce cadit, perit aurea luna Atque per ascensus et cornua colligit ignes Et, dum caeca latet reparato lumine, fulget Mentiturque diem lux frigida, solis imago. Lucifero redeunte polo moriuntur et astra: Nuntius aurorae subductus morte diurna Lucifer extinctas reficit per sidera flammas Et nocturnus eques iubar emicat igne corusco. Roscida puniceum spargens aurora ruborem Ducit ubique diem periturum noctis ab umbris Et tamen haec de sole perit, quo missa rubebat. Sol, oculus caeli, famulus super astra Tonantis, Cuius ab immensis languescant sidera flammis, Ni gelidis animentur aquis per caerula ponti, Occidit; ipse dies super aequora sole cadente Aequore mersus abit, nouus aequore mane resurgit: Vespere nocturno radiata luce rubentem Purpureis attollit aquis, redditque diurne Depositum natura suum sub nocte sepultum, Mane resurgentem, de fluctibus orbe refecto. Tot simul exemplis moniti, defuncta renasci Credamus uirtute Dei, qua cuncta creauit Et generata uigent sub nutritore Tonante, Qui, cum regna poli teneat stellantis et alti, Aera concludit, terram leuat, aequora soluit Et totum capit una manus, quod sermo creauit, Munus ubique Dei, dum iussio rumperet una. Qui tantum pius est quantum decet omnipotentem, Et nulla uirtute minor nisi uerberis ira, Sed uoto, nam sponte bonus pietatis amore; Quem mens pura iuuat hominum, non uictima supplex, Aut si paeniteat sceleris mala uota reorum Et noua succedant animorum corda piorum. Ille etenim Deus est, quem nulla traxit origo, Cuius ab aspectu montes et saxa fluescunt In cineres, et puluis erit quae dura rigebat; Qui, uisa tellure semel, mox pondera mundi Concutit et subitum monstrat uaga terra tremorem Ac formidatos ostendit pendula motus. Alueus expauit uiolento uertice torrens, Dum reduces sentiret aquas et sisteret amnes. Visa Dei facies et marmora glauca fugaret Gurgitis aequorei, quo mundus cingitur omnis, Et pelago spatiante fretis ac litoris aestu. Qui de thesauris uentorum flamina mittit Et frenat rapidas in tempestate procellas, Grandinis atque niuis uenientis quae sit origo; Qui dat fulmineos collisis nubibus ignes; Qui saxis abscondit aquas et condidit ignes; Qui scit quo nitidus crystallus uentre creatus, Candida materies, glacies imitatur aquarum; Qui noctes hiemis producit sole minore Et solis protendit iter flammantibus horis; Qui lunae saltus statuit solique labores; Qui rosulis stellare nemus uel floribus agros Imperat; autumni qui dulcia poma saporat, Et fragiles gemmae uariant in uitibus uuae, Vt cibus et potus sint ubera dulcia musti; Qui dat coruorum pullis alimenta facitque Nouerit ut uultur qua sit regione cadauer, Dux odor atque sagax quem mox inuitat ad escam, Praepetis aut aquilae senio renouare iuuentam Quae rostro crescente famem tolerabat adunco; Qui pascit quodcumque creat pietate parentis, Vitae certa salus per mille pericula mortis, Debilibus uirtus, opulentia maior egenis, Auxilium miseris, spes et defensio pressis, Fessorum uirtus, dans nutrimenta salutis; Qui facit aeternam mortalia lege latenti Membra tegant animam uento spirante loquaci; Qui lunae crescente globo iubet aequora crescant, Fluctibus adiectis crescant cum fontibus amnes, Crescat et inclusum capiti genus omne cerebri, Et minuantur aquae luna minuente liquentes Vel decrescente decrescant lege perenni; Qui reges et regna domat sternitque potentes, Deicit elatos et mergit ab arce superbos, Atque oppressores Deus opprimit et, pius ultor, Eleuat elisos et consolatur adactos Luctibus et damnis et uulnera saeua dolentes. Et nobis uexata salus, pietate medelam Impendis cui, sancte, tuam medicamine nullo Quod species terrena parat, Sermonis at aestu, Spes hominum intendens et uota precantia complens. Aspice despectum, deiectum attolle parumper Confusumque iuua, quia paenitet esse nocentem, Vt ualeam memorare tuas hoc carmine laudes, Quas potero (nam nemo ualet narrare creatus Vel modicum facientis opus), quod mens rea clamat Pectore contuso lacrimans et uoce fideli; Obses Sermo tuus nostro nam corde tenetur Quo te promittis nimia pietate parentem.