# De laude Die 2 Omnipotens aeterne Deus, fons auctor origo Inuentor genitor nutritor rector amator Cunctorum quae mundus habet, quae celsa polorum, Quae caeli secreta tegunt produntque parumper, Sidereus quod ab axe globus super astra rotatur, Pendula quod tremula uibrant face sidera flammas Et stellae sub luce latent, sub nocte refulgent, Nuntius aurorae quod lucifer emicat ardens, Vt fugat astra poli, fugiturus lucis habenas, Quod calor est solis, quo splendet frigida luna Partita cum fratre uices sua tempora lustrans, Ne simul inuadant mundum sine luce tenebrae Credaturque chaos spatio sub noctis adesse, Quod tu cum faceres mundum uirtute negasti. Tu Deus inspiras ut sol auriga uocetur, Non quia uectus equis est quattuor axe rotato, Sed quia praefectus sol quattuor est elementis, Quattuor alternat sollers auriga colores; Permutat iussus sol tempora quattuor anni, Non ausus transire uices sub lege perenni Praefixas dicione tua; non ille uapores Auget sponte sua, medios nec temperat ignes Aut gelidum dat forte iubar nisi praeduce iussu Imperii per saecla tui sine fine manentis: Militia famulante sua seruire fidelis Oceano, mundo uel caelo teste probatur. Sic opus omne tuum uisibile non latet orbem. Te, Deus, auctorem, te nouimus omnia patrem, Te pariter dominum, qui das exordia rebus Et finem, sine fine parens exordia nescis, Spes hominum, rerum princeps mundique superstes. Sanctus ubique tuus complectitur omnia, princeps, Spiritus immensam penetrans per saecula molem; Nam quasi aer fusus sic omnia contegit implens, Singula non partim, generaliter omnia nutrit, Totus ubique iuuans et totus ubique ministrans. Quae uibrans natura dedit, quaecumque creantur Aut generata ualent, haec spiritus inserit almus: Corporeos artus fouet erigit urget et auget, Continuanda manent et succidenda labuntur; Mentibus insidit, penetrat caput ossa medullas, Pectora cor sensus animam praecordia mentem Illustrat, uenas oculos et uiscera replet. Quidue latet, quem cuncta gerunt, quo cuncta reguntur, Temporis et spatii quem spiritus omnis et ignis Laudat et aeternum uenerantur cuncta parentem? Nec caeli secreta uacant, quae spiritus auctor Non habeat; uirtute tua, quae solis in orbem Lunaresque amplexa globos dominatur agitque, Quicquid habet pietatis opus simul orbis; Qui nihil est, nisi lege tua seruetur in aeuum: Circulus haerebit, nisi iusseris ire meantem, Et stellatus honos; mox sphaera uolubilis haeret Ac mutent elementa uices per saecla morantes Et cadet ante diem sublimis machina rerum; Sed tu lege tua retines qua cuncta coerces. Nam quis stare queat contra tua iura reluctans? Aut tibi quis reputet, si perdere iusseris orbem, Quem ipse repente iubens solo sermone creasti? Quo libuit genuisse Deum ante omnia Christum, Semine quem uerbo conceptum corde ferebas, Quo sine non umquam fuerat mens sancta parentis, Multa profunda potens sollers pia prouida perpes Simplex celsa leuis uibrans immensa serena Viuida cunctiparens mens innumerabilis una. Ergo Deum Deus auctor ouans eructuat ore. Corde sacer genitus mox constitit ipse parenti, Et consors cum patre manens et spiritus unus, Trina mente Deus, Deus auctor, temporis expers, Multiplici uirtute potens, pietate modestus Innumera, caelis elementis fluctibus astris Impendens ut stare queant, famulanter adorent, Angelica dicione preces sine fine canentes. Omnibus his praestat dilato fine manere Vt uigeant homines pisces armenta uolucres Et pecus atque ferae, quicquid natura creatrix Nutrit ad innumeros diuersi sanguinis ortus. Qui nasci dignatus homo est membratur in aluo Sanguine femineo concretus spiritus almus Fitque Deus post templa poli sub carne figura Passibilis, mortalis homo sine fine perennis. Et tenuis per cuncta uapor iam mollior igni Irrepsit tenerumque parat per uiscera corpus. Induitur compage Deus, structura ligatur Ossibus et neruis, pinguescunt intro medullae, Hinc cruor, hinc humor, solidatur musculus omnis Et caro plasmatur. Qui sanctus spiritus illic Egerit, ipse potens nouit qui cuncta creauit; Qualiter aure Deus, uerbo fetante marito, Virgineos intrasse sinus dignatur et aluum Terrarum caelique capax anhelantis et ignis, Aeris et pelagi, sed non capiendus ab isdem, Claustra puerperii passus sub lege creandi Vel quaecumque subit diuersi temporis aetas. Haec fragilis humana iacens natura meretur De pietate sua, qua non uult perdere mundum, Quem fecit sanxitque regens per saecla manere. Ergo ubi corporeos artus dominator et auctor Induit et caelum patri seruire reliquit (Vt putat insipiens omnis rationis egenus Nam quicumque sapit nouit quia sic tulit artus Et fuit in terris, ut nec caeleste tribunal Linqueret, omnipotens numquam sine patre probatus, Nam pius et genitor numquam sine pignore dictus, Spiritus immensus sanctus bonus arbiter index, Tertius unus idem primus mediusque perennis) Ast ubi terrenum sumpsit cum corpore pondus Immortale genus, mortalia dura subiuit Vt posset monstrare Deum, quia lumina carnis Non nisi corpoream possent spectare figuram. Nam quaecumque daret princeps miracula carni, Sanctis haec homines euentibus acta putarent. Addo quod, humanis uitium est generale cateruis, Hoc credant quod uisus habet spernantque relata. Credimus inde Deum mundo uenisse uidendum Vt faceret uirtutis opus per mille cateruas. Mentibus obsessis insana clade furoris, Spiritus impatiens animas quascumque grauabat, Tabe fluens quaecumque cutis madefacta rubebat Ossibus et neruis resoluta carne retectis Praestatur de clade salus: reparare sepultos Nouit et exanimes iterum reuocare saluti. Ipse oculos gemmare iubet sub fronte micantes Ignotumque diem mirantur nosse tenebrae Quem simul ex utero matris natura negarat. Mortua pars hominis, pars altera uiua iacebat Vsque Dei iussus; post sanus et integer omnis Redditur atque uapor uitalis in ossa cucurrit. Quod de parte uiri fecit de corpore toto Praestitit, orba parens fleret cum funera nati. Nec semel ista dedit, nam ut sit sibi uirgo superstes Imperat, exsurgit uel Lazarus ante sepultus, Quattuor exemptus transacta luce dierum. Stagnis insolitis solitus decurrere sanguis De muliere perit, dempto simul amne cruoris. Corripit hic febres, uentos compescit in undis Per quas Christus iter Petro ueniente peregit, Cum miraretur stringi natura liquorem Fluctibus aequoreis domini sub pondere uictis. Vertit aquas ut uina fluant, mirabile donum: Pocula sunt latices et fluminis ebriat unda. Copia panis abest et copia panis abundat. Milia uirtutum sunt admiranda; sed ut quid Miremur dominum tantum potuisse polorum, Discipuli famulique sui cum tanta per orbem Gentibus innumeris omnes fecisse legantur, Aduena sermo fidem cum spargeret ore piorum Et simul indociles docilesque audire moneret Supplicium post grande crucis reditumque supernae Lucis ad aethereos tractus thronumque parentis Caelestis, ueniens cum linguas funderet ignis Spiritus, alme, tuus, nostro commercia mundo Consona dissimili infundens sermone beatis. Tu Deus es quem terra tremit, quem mundus adorat: Te mandante pluunt nubes et ab igne coruscant, Fluctibus assumptis pelagi sub sidera caeli; Te mandante poli post nubila maesta serenant. Surgere tu uentos et crescere turbine facto Praecipis, ut rabidae perturbent cuncta procellae Et mare caeruleum rapiant super aethera nimbi Tu rursus reprimis flatus recidentibus euris Et mare purpureum tranquillo marmore tendis, Vt post ima freti ludant super aequora pisces, Horrida monstra natent et belua gestiat ingens. Hoc est nempe fretum quod se diuisit et haesit In partes hinc inde duas, cum turba piorum Impia regna fugit, Moseo principe gentis; Rursus aquae reduces repetunt loca prisca fluentis, Cum fugitiua manus de fluctibus omnis abesset. Tunc demersus obit populus, qui saeua parabat Israelitarum plebi, quae facta superstes Vindice naufragio: tali sub clade doletur Qui fuit ante metus; mox libera turba Tonantis Mutatum miratur iter: uia prisca salutis Semita mortis erat nec seruans membra sepulcro. Africus interea motus uirtute iubentis Illaesurus adest, nulla comitante procella, Delicias portare parans nouus ingruit imber, Innumeras dat nimbus aues, datur esca polorum, Angelica de parte cibus, sitientibus autem Flumina petra dedit nullo fodiente ligone. Et ne plura loquar, tua sunt quaecumque uidentur Vel quae nemo uidet; tibi debent omnia quod sunt, Tu tamen ipse quod es nulli debere probaris Et quasi qui debes sic omnibus omnia reddis. Est tibi cura, Deus, de quicquid ubique creasti; Ne tantum succumbat opus, stat cura minorum Et speciale iubes tam quam generale tueri. Sic fit mater humus qua germina cuncta creantur, Sic mare ueliuolum mercator nauta uagatur Telluremque nouam circumspicit impiger hospes Et complexus amat non cognitus aduena ciues. Foedere concordi, quia uis, elementa tenentur Tam longa conexa mora, sic iuncta ligantur Vt disiuncta tamen concordi lite probentur. Si disiuncta fiant, soluetur machina rerum, Si coniuncta forent, omnis natura periret. Tu, Deus omnipotens, nosti quod feceris orbem Semine quo caelos, solem lunamque creasti Vel caeli quaecumque gerunt, unde esse dedisti Ex nihilo simul; esse tamen diuersa putamus. Ad nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu Iusseris esse chaos, solus mansure superstes, Angelicis animisque piis adorande cateruis. Qualiter ergo labor nullus fuit ante iubendo, Omnia cum fierent, sic nec labor ullus erit iam, Iusseris ut finem, cum plurima saecula norint. Te seraphim cherubimque Deum dominumque precantur, Te chorus angelicus, laudans exercitus, orat, Thronus et incessans humili te uoce precatur; Agmina te astrorum, te signa et sidera laudant Auctorem confessa suum, te fulmen adorat, Te tonitrus hiemesque tremunt, te grando procellae, Te glacies nimbique pauent, te spiritus omnis Personat, imber hiems pelagus nix frigus et aestas. Te tellus fecunda uocat, te suspicit aer, Vnda super caelos tibi supplicat et polus omnis, Flumina te metuunt, te fontes stagna paludes Voce sua laudant, te nubila crassa coruscant Te luce alba dies, te nox obscura tenebris, Te bona temperies, te tempora cuncta precantur, Ver aestas autumnus hiems redeuntibus annis. Per te fetat humus, per te, Deus, herba uirescit, Frondescunt siluae, spirat flos, germinat arbor; Quos peccatorum retinent tot milia uinclos? Illud praetereo quod parui pendimus omnes, Quod caelo tellure fretis atque aere toto, Ignibus aethereis et lumine dignior omni Est homo quem libuit per se formare Tonantem. Nam diuersa Dei solo sermone creantur: Illic iussor erat, nos autem operarius aptat. Addo quod innumerae pestes mortale minantes Membrorum de parte sua dant saepe salutem. Messis aristatas acuit per culmina fruges, Palmite gemmato post pampinus admouet uuas Et numquam caritura comis pinguescit oliua. Te fera, te pisces pecudes armenta uolucres Turba cerastarum laudat, genus omne ueneni Sibilat ore fero, lingua uibrante trisulca, Et tibi, quicquid habet reputans, debere fatetur. Auctorem uitae gaudet stridore minaci Materies laudare necis poterasque, creator, Non angues, non omne nocens permittere nasci, Vt uitas hominum tantum mors una tulisset. Sed nos quoque rei cognoscimus omnia quae res Fecerit ista dari: data sunt per crimina nostra, Quod praecepta Dei passim contemnimus omnes. Nec modo peccatum, subrepsit moribus olim; Olim primus homo transcendit iussa Tonantis, Ingratus quia factus erat caelestis imago, Iura potestatis retinens super omnia solus Et semper, nisi iussa Dei contemneret audax. Mox quod factus erat, nullo peccante creatus Peccauit. Quid nos miseri de crimine nati? Principio nostrae peccator originis auctor Damnatur sub lege necis uel clade perenni. Continuat nobis similis, heu, poena manere Nec similis nos culpa tenet: semel incidit ille Vna lege reus, nos multis legibus error Contemptis retinet captiuos sorte reatus. Cur non debuimus sortis peiora mereri Vipera quid praestet cauda et ceruice recisa, Quid serpens maculosa iuuet medicina fatetur, Aspidis obliquae quid pinguia membra medantur, Informes ursi, fuluus leo, quid lupus audax. Et quodcumque malum uindex natura creauit Miscuit optandam dira cum morte salutem. Quid quod mortiferis animalibus induit auctor Vt sentire queant reddant sectantibus iras Et prorsus non sint non se inuadentibus hostes? Non pudet hoc homines? Gens importuna probamu Iustitiam retinente fera; pro dedecus ingens! Anguis agit ignarus opus, nos improba turba, Quid nos? Iustitiam noscentes temnimus actu Plectibili. "At ueniam ignorantia iure meretur, Forte sit et nobis haec excusatio certa". Ne furtim noceant angues quaeruntur in herba; Quaerimus immites et per deserta leones, Ne gregibus sparsis uastent cultoribus agros; Sectatur uenator aprum, cui retia figit, Vinea ne pereat sub morsu dentis adunci. Ceruus ut occumbat (quaerit medicina medullas); Quid nocuit per rura lepus, quid damma uel hircus? Quos medicina iubet haec ut capiantur ad usus, Vt sub fraude cadant uenantum ante molossos? Quid pisces meruere freti, quid turba uolucrum? Peruasit gens nostra fretum, peruaditur aer Vt capiantur aues ex nulla parte nocentes, Quae natura negat per nos elementa petuntur: Per pelagus celebratur iter; seclusus ab undis Nauigat audaces quatiens super aequora remos. Parua putant homines fluctus transire nocentes, Insuper armati medias grassantur in undas. Aut bellator aquas aut iam pirata uagatur Sollicitat glaucumque fretum mucrone cruento Et bellum ignotis transfert manus hospita terris. Non sat erant terrae tolerant quae bella cruenta? Vt uel in externos tantum produceret hostes Impatiens armata manus, cur tela propinquis Impulsant peraguntque, nefas, ciuilia bella? Nec solum ciuile sat est, socerosque patresque Germanosque petunt saeuo certamine fratres. Nec modo temptatur nouiter, primordia mundi Hoc taetrum doluere nefas hominumque secundum Conspexere pii perfusum sanguine fratris. Gessit hoc impietas, et postea conditor Vrbis, Et quasi lex fuerit, miserum sic uenit in usum. Faucibus obsessis cadit a latrone uiator; Quid fur nocturnus, prauo uelatus in actu Ne capiatur, agat ferro comitante per umbras, Multorum nos saeua docent exempla priorum. Quid quod adulterium dulces male uenit in usus Incestique nefas agitat plectenda libido? Inuadunt plures alieni caespitis agros Et domibus iunxisse domus non iure modesto Ac promissa fides non custoditur amico. Nobilium plures decepti fraude clientes, Canities despecta senum laesique parentes Infantumque animas nullo pro crimine raptant; Nam quae tam paruis fecisset culpa reatum? Iam genitos utinam tantum fera dextra feriret! Et necdum natos properant in uentre ferire. Externos pariterque suos furit impia mater Conceptus damnare, sui nec cura pericli est. Quae bibit impietas truculenta impune uenenum? Repperit hoc quis grande nefas ut non sibi mortem Hauriat os quodcumque bibit? Minus ecce nouerca Audet in externos genitos quam mater agit rem. Dextra nouercalis iam natos mittit ad umbras, Ante mori genetrix quam nasci pignora cogit. Haec mala sufficerent; faciunt peiora nocentes. Mortua quin etiam non linquunt membra quieti, Sollicitant animas mortis iam lege quietas Cantibus infaustis, herbis atque arte nefanda Et responsa petunt tenebris de uoce sepulcri. Excantauit agens animam maga nocte propheta Fascibus scelerum cur non grauiora mereri Omnia debuimus, qui sic peccamus inique? Sol lux clara dies luna stellaeque micantes Vel quaecumque Deo famulantur sidera magno Militia praeclara poli uel pontus et aer Et tellus accepta Dei praecepta reseruant Ac deuota pie per saecula mille morantur; Nec tam longa mouet diuersi temporis aetas Vt legem seruare negent aut tempora mutent Contra iura Dei, contra praecepta Tonantis. Splendet sole dies, illustrat Cynthia noctes Et quasi gemmatum distingunt sidera caelum. Aestuat undosum pelagus, ceu fluctibus astra Impetat, et terram spumis operire minatur Nec tamen egreditur transgresso limite punctum: In sua regna furens confringitur et redit in se Aestus et unda maris, licet aequora tolla Ventus et insani feriant sua litora fluctus. Pendula caeruleum non audet scindere tellus Inuasura fretum, tantum contenta moratur Tramite uincta suo, ripis mirantibus aequor In cumulos montesque uidens insurgere fluctus Nec pauet inuadi quae nil inuadit ab undis. Est homo grande malum: legis transgressor et audax Criminis inuentor, scelerum reppertor et auctor. Immemor auctoris, mortis dux, terminus aeui Oblitusque sui, perstans inimicus et hostis Omnibus atque suus, solus sub tempore paruo Transgreditur praecepta Dei; scelerata propago Nascitur: ex fonte sceleris genus omne meamus Ex primo quicumque sumus nunc usque creati Non pietas, non ira Dei nos ulla coercet. Saecula quod fuerant transacta ad tempora Noe Vt scelus assiduum uel saeua piacula mundus Adderet et nullus hominum retineret honestum, Nec tamen ulla simul processit poena reorum; Inde rebellantum moles praesumpta gigantum Sacrilega ceruice tumens, quodcumque uolebat Aut poterat, sibi cuncta dabant, sua cuncta putabant Nil reputando Deo, per quem ualet omne quod extat. Despexit Dominum uelut insuperabilis audax Terrigena proles meruitque infanda propago Naufragium terrestre pati, dum litora nusquam Terra licet distenta daret, cum flumina pontus Obrueret pontumque nocens absconderet imber, Cum moribunda fretis siluestria cuncta natarent Et genus aequoreum spatietur montibus altis Ac pariter pelagus uastas gestiret in undas, Agmina cum uolucrum quae protulit unda necaret; Cum grege fit tractura lupus; uenator et ursus Mergitur et nullos metuunt armenta leones. Nam pauor unus erat: totum sors mortis habebat; Nec qui fleret erat: cunctos mors una tenebat. Hoc solum seruatur aquis quod diligit auctor; Enatat inter aquas cum mundi ciuibus arca, Conceptu paritura simul iuuenesque senesque Et pueros matresque pias tenerasque puellas. Vna dies produxit auum serosque nepotes; Excepit pariter tellus natosque patresque Aequaeuosque facit diuersi temporis ortus. Non homines tantum fecundior arca refundit: Pace quidem modica dilata delicta retenta. Nam postquam reuocantur aquae per uiscera terrae Diluuiumque nocens altus suscepit abyssus (Litora nudantur montes mare flumina siluae, Apparent fontes paulatimque arida tellus Redditur et redeunt cunctis iraeque metusque Iam tecta tellure feris gregibusque auibusque) Impia gens hominum scelerum mox uota resumit Et facinus reparare cupit, ne perderet usum Criminis illuuies et tamquam damna subiret. Sic adherent delicta malis grassante reatu, Sic passim redeunt ad saeua piacula mores. Pertulit ista diu princeps impune uagari Vt reuocarentur satiati crimine multo; Sed postquam in peius hominum procedere uidit Pessima uota , rursus ne perderet orbem Aut impune reos passim dimitteret omnes, Eligit e cunctis quos plus peccare uidebat Supplicio censura Dei super astra coacta. Et quia diluuium iam non dabit unda secundum, Sulphureas his fundit aquas nigrumque bitumen Compluit et flammis ultricibus imber adussit Quinque cremans urbes; populos et moenia damnat Ignibus aethereis, sucoso caespite cocto Mox fecundus ager steriles expauit harenas Pinguis et in cineres putrescit gleba solutos. Nos sumus auctores nostris, heu, cladibus; omnes Pauperiem gemitus mortem tormenta dolores Nos nobis facimus peccando sponte maligne. Segregat omnipotens merita pro moribus orbis: Non sociant poenae quos non iunxere reatus. Loth iustus famulusque Dei sine fraude fidelis Inter tot scelerum turbas pius unus et insons Eripitur de morte truci sine crimine uisus Et seruatus abit uitae melioris amator, Qualiter ereptus Noe seruatur in arca, Nec generale malum sensit specialis hostis. Tot gens nostra malis non est correpta, sed audet Criminibus laxare frenos sine fronte pudoris; Supplicia scelerum non damnat praua, sed auget. Hinc obscena fames morbi mors luctus egestas Taedia bella lues clades iactura labores. Nam sic factus homo fuerat, primordia nostra, Vt uolucres; pascendus erat sine clade laboris: Vomere non terram proscinderet atque ligone, Non peregrina uagus rabidis deposceret undis Committens animam uentis et fluctibus audax; Sponte parans fructum uinum de fontibus iret In morem fluuialis aquae; longaeua liquores Semper oliua uirens non certo tempore ferret, Mella darent uepres, sentis sudaret amomum, Omnis ager pigmenta daret uernantibus herbis Et rosulas proferret hiems, seruaret et aestas Lilia purpurea, flos omnis staret odore Nec marceret honos uiolae pallore decenti; Non niger aut albus tantum color esset in agnis, Sed rubicunda daret pretiosus uellera sandix. Lanigeras uestiret oues et muricis ostrum; Fabula certa foret Phrixei uelleris aurum, Famam scaenaei uerax arietis haberet Per populos certamque fidem sine crimine tanto. Viscera non terrae tantum pretiosa metallum Seruarent, abstrusa nimis nec gemma lateret, Omnia sed passim facies telluris haberet, Omnibus in terris regio non indiga mercis, Vilior illa foret populis spectantibus euros. At nunc plectibiles humanae mentis ubique Dulcia subducunt mores et amara ministrant. Forsitan opponant homines delicta fatendo Angelicum peccasse genus, quos purior aer Et super astra polus uel caeli regna tenebant. "Ante tribunal erant ubi casta et sancta uiderent Corporis expertes terreni ponderis omnes; Et sic error eos tenuit crimenque nefandum. Quid homines miseri, fragili sub tegmine carnis Captiuos quos membra tenent et corporis usus?" Sic uobis responsa dabo: quid culpa aliena Obicitur? Purgare potest quod gessit iniquus Alterius quodcumque nefas? Scelus omne peractum Respicit auctorem, socios cunctosque ministros Implicat et solos facinus quos inquinat urget. Inde magis mens nostra rea est quod poena secuta est Caelestes famulos his nec grauis ira pepercit. Sideris innumeri cecidit pars tertia caelo Cum duce pulsa suo, superat uindicta coercens Agmina caelicolum pereuntia clade perenni. Militiae pars tanta poli discincta seuere Debuerat nostros ultro compescere mores Et tamen in nobis nullus timor extitit umquam. Quis canis illatret, uibices si terga leonis Colla caputque ferant et sanguine fulua rubescant Aut solis pereunte die simul obice terra Sidera despiciant umbram, qua cuncta teguntur, Et superare putent crassas tenui igne tenebras? Aut siccante freto iactet se riuulus unda Vel minor unda uelit caelesti occurrere flammae, Quam neque grandis aquae possint sedare fluenta Gurgitis aequorei, cunctos si eructuet amnis? Sed quia caelestis pietas ueniale minatur Plusque coruscantes flammas quam fulmina uibrat Aut, si fulmen habet, montes et culmina tangit Arboribusque caput, cedros celsasque cypressus Vt terrore domet potius quam clade profanos, Est nobis contemptus atrox animique nocentes Omnibus; et nobis pietas tamen alma nocenti, Indulgere uolens cito quam punire parata, Misit ab arce pium caeli per sidera Christum Qui uirtute sua serpentis frangeret artes Per uexilla crucis hostis populando cohortes, Praecipiti iactu quas celsa palatia caeli Exilio trusere graui sub perpete culpa. Expauit Iudaea Deum post uiscera matris Maxima tot populis dantem miracula Christum. Inuida continuo semet laesura profane Sacrilega tenet arte uiam liuoris iniqui Et quaerit peritura dolos, quibus improba perdat Insontem sanctum rea noxia callida fallax, Et pretium dat turba, Dei commercia fiunt Discipulo uendente suo funesta duobus: Venditor infelix, sed non felicior emptor. Pars pretium perdit, perdit pars altera mercem; Proficit in nobis, qui non contraximus, emptus: Sanguine distracti maculatur uenditor emptor Quos mens nostra sacri mundabitur imbre cruoris. Ah scelus atque nefas! Insontem turba reorum Supplicio quo digna fuit, cruce uerbere ferro Affligit letique uias et limina mortis Ingerit aeterno, cui lex ab origine mundi Nec fuit initium nasci nec finis obisse. Ergo salutaris quod passio membra peremit, Fecit abire diem solis restantibus horis Et noctem sub luce dedit; rediere tenebrae, Sed sine more suo uiolata lege polorum. Tunc niger axis erat quem lurida palla tegebat, Candida sanguineum monstrauit luna ruborem, Cardine sub gemino nox importuna pependit Et planxit natura Deum; monumenta piorum Clausa patent, plures mundo rediere sepulti Et uitas mors ipsa dedit, dum uita perennis Limina mortis adit. Poenae intremuere ministri; Effugiunt tormenta reos, inuita pepercit Tortorum metuenda manus, lux funditur umbris Descensum comitata Dei, simul orbe fugata. Tartarus infelix numquam satiabilis umbris Et solitus gaudere neci turbatur amare Et supplex augmenta dolet, nam damna futura Haec augmenta dabant; animas quas claustra tenebant Carceris aeterni redituras lucis ad usus Ingemit et legem uiolari deflet Auerni. Luminis impatiens ut iam remearet ad auras Aethereas optat dominum regemque polorum, Ne chaos omne grauet iubar insuperabile Christus Aut spoliet toto nigros simul agmine manes Ad superos reuocans animas uirtute parentis. Tertius interea processit lucifer astris Oceano spondente diem, redit almus ab umbris Rex reducum uitae magna comitante caterua; Discipuli reducem laeti uidere magistrum. Inde reuersus abit, repetit sua regna triumphans. Dexter in arce sedens, consors genitoris amatus Iudicio uenturus erit post saecla futuro Reddere mercedem cunctis quam quisque meretur, Ad dextram laeuamque iubens astare cateruas, Exigit ut meritum uitae prauaeque bonaeque. Si scelus est et grande nefas tempsisse potentem, Factorem temerasse suum quod crimen habetur? Et tamen indultor mansit post funera carnis; Paeniteat si forte reus, clementior audit Datque repente pius ueniam donatque reatum. Iuda miser ueniam si uel speraret haberet; Sed memor infandae tamen et sine nomine culpae Credidit infelix nil iam ueniale mereri Iudicioque suo ueniae subtractus abiuit. Redditur argentum, scelerata ad colla pependit Vix tandem iustus, nam nec permansit auarus Et suspensus obit se mox ultore seuero. Vincula rumpuntur, cecidit crepuitque cadauer, Viscera fusa iacent, hinc cor crudele patescit Funestatque diem de corpore tabe madenti. Legimus innumeras ueniam meruisse cateruas Iudaea de gente reas mortisque ministros Optima perpetuae sumpsisse et munera uitae, Quorum Paulus erat caput extans grande malorum; Et tamen ipse fuit legis post crimina doctor: Martyrium Stephano qui fecerat inde recepit Et meruit plenam quam contulit ante coronam. In se uera Dei confirmans uerba probauit "Hoc patietur homo quod quisquam fecerit ulli". Sed bonus excepit quod tunc malefecit iniquus, Quod populos gentesque docens conuertit eundo Per mare, per terras ut Christi nomen adorent Gentilesque deos et cordibus idola pellant; Mars cadat ex animo, pereant Saturnus et Arcas, Iuppiter atque Venus, Titania Iuno Cupido Vel quicumque dei ficti sermone uetusto Credantur nil posse, simul nihil esse probentur. Solus ubique Deus, rerum fons, conditor et spes, Idem semper eris quod et es, quod et ante fuisti, Nil addens minuensque tibi crescentibus annis. Tempora mutantur, te numquam saecula mutant: Qualem prima dies, talem simul ultima noscet. Cum te non caperent caeli terraeque fretumque Aeris et spatium, modico te corde reponis Pectoris humani conceptus mente fideli. Exaudis quod lingua tacet sub corde loquaci; Ante futura uides, penes te nulla futura Sint licet, omnipotens: praesentia cuncta uidentur Aut transacta magis; nobis uentura creantur. Qui peccaturos homines tu spiritus auctor Ante uides, primum medicinam, sancte, parasti Quam faceres hominem: indulgentia parta reatum Praeuenit et facinus uenia praecedit iniquum. Christus enim datus est nobis spes una salutis, Qui nostra hic peccata lauet pius amne cruoris; Et licet ipse ferat maculas et crimina nostra, Immaculatus adest tamen agnus et unicus heres Semper uiuentis, semper uicturus et ipse. Largitur peccata reis sine uoce rogatus Pectoris affectu secreto mente fide spe. Cum sit ubique Deus semper praestare paratus, Tardius accipimus heu nostro corde morati. Oderunt pia uota moras, festinus adoptat Vt praestet quam nos quae purget causa mereri. Arbitrio posuit clemens Deus omnia nostro: Libera mens hominum est peccare aut uiuere sancte, Libera uota dedit quando sperare uelimus, Credere si placeat, facile est nam posse mereri. Credidit Abraham dominoque est factus amicus. Confectus senio membrisque trementibus aeuo Inter auos atauosque fuit, sed prolis egenus Vt soboles impubes erat frustraque maritus, Officii genitoris iners; algente uapore Germinis extinctus cecidit genitalibus ignis Et fecundus amor quem iam subduxerat aetas. Nec solus steriles retinebat marcidus artus; Femina deterius praemortua membra trahebat, Spes generis recidens et uis materna peracta. Augebat spem sola fides, praesumptio maior Frigida progeniem senibus natura negarat; Flebile coniugii portabant nomen inane, Spes tantum iuuenilis erat; crescentibus annis Affuit his prolem spondens cum gente nepotum; Non hos certa fides nec spes incerta fefellit. Fecundus per membra uapor discurrit utrique, Dulcior et gelidis irrepsit flamma medullis Miranturque senes recidiuo fomite uenas In sobolem caluisse suas; animatus anhelat Intra membra puer uinctus compagibus artis. Intumuere sinus rugis pereuntibus alui, Dum tandem fit mater anus paritura prophetam Et sterilis fecunda parens. Miratur et haeret Sic uterum creuisse suum tenerasque puellas Consulit et trepidans tamquam noua nupta requirit; Saepe uerecundos faciunt noua gaudia uultus: Fructus honestatis datus est de uentre pudoris. Sic licet unius genitor post saecla creati Gentibus et populis tamen est pater unus origo. Omnis harena maris uel flammea sidera caeli Aequantur numero benedicti germinis apte, Nam cui terra datur et caeli sancta parantur Rectius aequatur geminis hinc inde elementis. Sarra socerque simul dominum petiere rogantes; Illa uirum meruit stabilem post funera septem, Hic uisum; fugiunt cum paupertate tenebrae Et gemino capit orbe diem reducesque sereno Lumine sunt acies post nubila crassa micantes. Dauid adulterii facinus homicida peregit, Sed scelus agnoscens culpas impune fatetur. Sic reus et ueniam sceleri sub uoce meretur Credulus et domini famulus post ista fidelis Attestante Deo caelesti uoce uocatur In tantum ut regem faceret post crimina natum Ex eadem muliere uirum, cui tempore partus Omnia concessit merito genitoris amati. Fleuerat Ezechias sub puncto temporis uno Et prece permodica uitae tria lustra meretur. Murmure sub tacito sterilem defleuerat Anna Matricem; fecunda redit per uota priora Et non est ultra uox expectata secunda. Hi solas fudere preces, ieiunia nulla, Nam nec tempus erat longum quo uota piarent, Cum nec plena fuit cunctis poscentibus hora Qua uotum meruere suum pietate Tonantis. Quod uetus atque nouum duo testamenta loquuntur, Milia tot subito ueniam meruisse reorum Pro quibus una semel uox est aut nulla precata. Exegit quid plena fides et credula dixi, Quid non credentes mereantur dicere cura est. Incurrit culpam sancti pater ille Iohannis, Pontificis loca sacra tenens magnusque sacerdos, Credere cunctatus domini promissa Tonantis, Angelico senior monitus sermone repente. Mox uindicta datur per longa silentia linguae, Donec uentris onus bis quinis mensibus actis Fundatur de matre puer sub sorte beata. Tu, Deus omnipotens, rerum caelestis origo, Tu pius et clemens et consolator herilis Tempore tristitiae, maior defensio pressis, Erigit elisos, releuat tua dextra iacentes, Confouet abiectos et semper pascit egentes, Pocula larga parans sitientibus alma ministrat. Nescius irarum, monitis non clade coercens Peccatum, sine clade reos clementior audis Ante preces ueniale iubens; non ira furorem Excitat ut iubeas uel iuste occidere sontes. Plus pius es quam iustus: agis non ergo seuerus, Errantes punis, sed mitis corrigis omnes Sub pietate bonus, poenae cessante flagello, Et quotiens commotus eris placidissimus extas; Nil immite iubens leuis est sententia caeli. Rex pie, supplicium cunctis reuocabile dictas Vt, si peccantes agnoscant corde reatus Et damnent meliore animo delicta priora, Sint quibus ignoscas. Sed non semel ista relaxas, Saepius indulges: ostendens limina mortis Et reuocans a morte truci quos culpa premebat Faucibus inferni raptos in luce reformas. Hi soli pereunt semper quos esse profanos Constiterit, sine fine mali peccare uolentes; Criminis et poenae limes semel unus habetur. Et poteras seruare malos pius usque senectam Vt damnare simul horrenda piacula nossent Et ueniam sperare tuam, sed maior habetur Hic ratio, nam impune diu peccare nocentum Si fuerit permissa manus, turbata repente Mens insontis erit, mox paenitet esse modestum Optaturque nefas et plus pia turba nocetur Improba quam rabies atque impia uota fatigant. Quid quod et erranti mora non breuis esse probatur Seruaturque diu ueniae, si desinat audax Illicitum temptare nefas? Nam gaudia caelo Conuersus dat quisque reus; sibi quisque medelas Arbitretur homo culpae sub uoce requiri. Vox tua cum sileat, tua sed sententia clamat. Erigis oppressos humiles sternisque superbos, Tu captiuorum rumpendo tenacia uincla Colla leuas attrita iugis ceruice soluta Et proceres seruie facis famulosque iubere, Paupertate iubes opulentos turpis egestas Vestiat et ditas opibus bene largus egentes. Ima leuas et celsa premis, praesumpta coactus Atteris et tenues adiecto robore firmas Iura potestatis retinens sub nomine uero. Solus enim dominus dominum qui non habet extat Vel cui cuncta parent, per quem sunt omnia quae sunt Et transacta simul uel sunt quandoque futura. Qui dedit Elysios iustis et Tartara prauis, Qui placidis saeuisque iubet procedere solem Et lunam stellasque uagas et sidera cuncta Imperat et pluuias nullo discrimine fundit. Nec ratione caret pietas: generaliter una Mercedem iustis, iniustis munera nobis Praerogat, ut uel sic nos conuertamur ad illum; Illectos donis, non poenis mutat adactos. Expectat pia uota Deus, non tura requirit; Victima sola placet purgatae mentis honestas Nec tamen expensis, sed puro corde litandum. Pectore contritos, genibus cum pectore flexos Suppliciterque suas pandentis fletibus ulnas Exaudit; nam si quis erit miseratus egentis, Texerit et nudos, inopes defenderit, insons Contentusque suis alienis non inhiarit, Si impetrare uelit, uel ut impetret ista meretur; Effectus faciles oratio pura reportat Quam non impugnat cuiusque precatio tristis Et fortasse iuuat: pauper peccata relaxat Pastus et indutus; uiduae pupillus et aeger Et defensus inops plus quam sumpsere rependunt. Vestibus expensis epulis de more Tabitha Expendebat opes miseris alimenta ministrans; Numquid ad annorum numerum cuicumque modesta Addidit et uitam longum produxit in aeuum? Et meruit tamen ipsa iacens post funera uitam Amissam reparare suam testantibus illis Quis proprias fundebat opes miserata rogantum. Petrus enim medicus fuerat, medicina cateruae Paupertatis erant: caelis extorsit egestas Quod uoluit. Nos turba rapax calcamus egenos Conferimusque nihil: forsan spoliamus auari Pauperiem, si forte ferat quodcumque decorum; Expectamus adhuc de Paupere xenia nobis Afferat et praedam potius; de nobile pauper Iam modo diues eget, cui confert indiga dextra Non sibi mendicans quod diuitis usibus addit. Quicquid agamus adhuc sceleris fraudisque dolique Supplicio dignum, differt punire benignus Vel, si paeniteat, magis indulgere paratus, Qui facit angelicas flamma crepitare cohortes. Nam pia turba Dei sunt spiritus omnis et ignis Quamuis et ipse Deus se prodidit igne loquaci, Cum iubar ignitum domini rubus asper haberet Et lacrimas populi pro libertate gementis Diceret ante suum Deus ascendisse tribunal; Se tamen asseruit merito sic alma potestas Descendisse polis, ut quae captiua iacebat Libera turba foret, domini uictura superstes. Mox sua promissor perfecit uerba fidelis Exutosque iugo deduxit per mare rubrum. Candida dux fuerat nubes flammaeque columna Fluctibus aequoreis gemina de parte ligatis In scopulos, pelagi non iam latrantibus undis, Transierant salsos ponti sine remige fluctus Et pedibus siccis iter est nauale peractum. Laudauere Deum, sed plus de morte natantum; Sexus uterque Deo magnas in laude choreas Certatim resonant et palmis tympana pulsant Et celebrant uincente Deo saltando triumphum. Non gladiis iaculisque datis missisue sagittis Gens oppressa perit, sed tantum surgere iussa Arma elementa Deo nullum fusura cruorem Et tamen innumeras faciunt sine sanguine mortes. Vna eademque die populis datur ecce duobus Ira furens pietasque simul; sine nubibus ullis Diluuio periere graui splendente sereno. Omnibus ostendit domini sententia lata Quid peccata creent, quid iusti uita meretur, Quid bona simplicitas, quid noxia uota reportent, Quid pius aut humilis, quid et impius atque superbus, Quid ferus aut mitis, quid clemens quidue cruentus, Dapsilis et largus, quid praedo aut raptor auarus; Agmina condemnant et mores agmina purgant.