# De laude Die 3 Luminis aeterni lumen, lux lucis origo Orbis et astrorum, iubar aetheris, aeris auctor, Pax elementorum, naturae conditor et fons, Sideris innumeri numerus quem non latet omnis, Nomina dans astris et stellas cursibus aptans Immobilesque iubens septem constare triones, Axe licet uoluente polo stent sidera pigra, Qui numeras cunctas quas praefert litus harenas, Scis, Deus, et pelagi quantos ferat unda liquores Per freta cuncta maris totum factura coactu. Omnia nosse Deum, quia condidit omnia solus, Quis dubitet? Quod nosse iubes caelestia norunt, Quod tu scire uetas ignorant omnia caeli. Nam tua iussa parant ut sint elementa ministra: Fulgura crebra micant collisis nubibus euro Et tonitrus imbresque mouent aut fulmina caelo Missa cadunt hiemesque cient comitante fragore; Verberis igniti uolitant per inane flagella Et rutilat radians crinitum missile flamma. Iustitiae monitor, sed plus pietatis amator, Celsior excelsis, specie sed pulcrior omni, Virtutum uirtus, dulcedine dulcior omni, Lucidus omnituus uel lumine clarior omni, Editor omniparens, sed non tamen edite ab ullo, Qui placidos pluuiis das descendentibus imbres. Sic annona datur cunctis animantibus esca Et natura parens per tempora cuncta ministrat, Sic plumis uestitur auis, sic frondibus herbae, Sic calamos nutrita seges stans armat aristis Et tunicis uestita ceres pubescit adulta, Sic uiridis flauescit ager sine semine iacto. Creditor extorquet sub uomere faenus arator, Vsura praestatur edax, centesima grandis Redditur utque placet uota credentis auari, Debitor exoptat millesima reddere lucra. Non exactorem pudor imprimit aut dolor ullus Afficit exactum; contraria uota duorum Conueniunt solusque dolet captator iniquus Annonae pretiique uorax, inimicus amicis, Omnibus aduersus, populis insontibus hostis, Nam sua damna uocat compendia publica mundi, Nil opibus propriis quacumque ex parte minutis; Extinctam dolet esse famem, bene diues egenus. Semper auarus inops, pauper sub diuite nummo Aestuat et custos alieni thuris odorat. Iudicio punita suo mens semper auara Dat poenas animi, quae se dum nescit amare Diligit heredem, cui seruat cuncta fidelis. Nec bona praesentis hic tantum perdere uitae Contingit miseris, perdunt bona cuncta futura: Numquid eris pius, alme Deus, iam morte perempto Illi quippe magis qui proditur impius in se Et sibi uel cunctis solacia tota negauit? Non exempla docent damnati diuitis ignes Pauperis et requies, qui post sua membra beatus Abrahae portante sinu per saecla quiescit? Diuitis extincti tormenta exspectat egestas Immitesque uices alterna sorte rependit. Serica quem tenuis, quem mollia lina grauabant, Qui solet aestiuum membris sudantibus ostrum Poscere, deposito confractus murice denso, Cuius et in digitis non sedit crassius aurum Et licet exiguae non ferret pondera gemmae, Inter anhelantes tormenta ultricia flammas Supplicium crudele luens exaestuat ardens Et tolerat poscitque rogans ardente palato Vt gelidum digito mereatur lingua liquorem, Sed negat hoc immane chaos; crudele profundum Diuidit inter aquas et saeua incendia mortis, Quae sine fine manent et stant sub perpete nexu. Et miser hic qui diues erat non uixit egenter; Vestibus indutus Tyriis processit et ostro, Delicias consumpsit edax, reus inde uocatus, Pauperibus miseris quod trux alimenta negabat, Nam sibi diues erat dapibus conuiua repletus. Si tales damnare placet sub perpete poena Qui sibi, non aliis, proprium dependere curant, Quid passurus erit qui nec sibi praestitit umquam Aut qui aliena rapit praedo temerarius audax, Cuius facta gemens plaudit spoliatus egenus? Hi nam sunt, quos sola iuuant conuiuia, praedae Gutturis et uentris curam sine laude ferentes, Ignari quia quisquis erit praesentis amator Vitae animaeque suae non diligit ille, sed odit; Contemptor uitae magis hic seruator habetur. Nil opus est praeferre Deo. Sententia prisca est: "Summum crede nefas animam praeferre pudori". Si maius scelus est animam praeferre pudori, Quam sit grande nefas animam praeferre datori, Demere dum liceat quicquid dedit et cui confert? Ergo Deum si uerba colunt et mens ueneretur; Nil opus est praeferre Deo, Deus omnis amor sit Ante animamque; simul conubia natos Posponat mens pura Deo totamque salutem Reiciat, contemnat opes, patrimonia damnet Et securus erit uitae melioris amator Temporibus sine fine datis, sine limite perpes. Quod spectat finem fragile est totumque caducum. Quam sit insipiens contemnere uelle perenne Et modico quaesisse die peritura repente, Abrahae doceant iam nos exempla parentis Qui natum senior susceptum tardius unum Spe cito contempsit, iussus produxit ad aram Aptauitque neci nimia pietate cruentus; Nudato mucrone pater, ferus ille sacerdos, Stabat in officio iam iam feriturus amatum Et pius immitis, non tristis fronte doloris, Non lacrimis udando genas, non unguibus ora Dilacerans; lamenta silent et uerbera cessant. Non dat pectoribus, pietas secura minatur Exitium sine morte truci per funera nati Qui deuotus erat, qui ad uulnera colla parabat. Hostia grata iacens et uictima mente quieta Displicuit placuitque simul, quia corde fideli Et pater obtulerat nec natus uota negabat. Mox Pater omnipotens arietem surrogat aris: Hostia praestatur non orbatura parentes. Si deus ullus erat Saturnus falcifer umquam, Hoc faceret puerosque neci subduceret omnes, Annua quos pietas flebat miseranda parentum, Heu, non orbaret dilecto pignore natis. Qui planctos mortesque facit per sacra rogatus, Nescio sed minus a quo deplacatur ademit Quod praestare potest si non praestat ut adsit. Nam Deus omnipotens, uerus Deus, omnia praestans Non cupit insontum mortes uitasque nocentum Non cito consumit, ueniae dum cuncta reseruat. Nam quod Isac iussit pius hostia , Non crudelis erat concessum auferre parenti Per patris tam grande nefas aut uota probare Censuit amborum (non est temptator habendus) Aut ignarus erat quem mens humana lateret (Cum ratione iubet fieri quaecumque iubebit), Sed uoluit monstrare Deus qua mente rogetur, Qualiter Omnipotens se uult et iussit amari. Ostendit cunctis ut nil praeponier umquam Debeat aeterno Domino qui cuncta creauit, Cuius amore pio sunt contemnenda pericla Vel quaecumque placent animis et quicquid amatur. Sic iactura fiat; praestat compendia damnum; Temporis exigui si sint dispendia uitae, Semper et aeternae felicia lucra dabuntur. Nec nudo sermone decet promittere tanta. Quid pater Abraham, quid Isac meruisse leguntur? Horum posteritas repleuit gentibus orbem. Barbaries nec sola datur de germine iusto Et Romana manus hoc est de sanguine fusa. Dat maior gentile genus germanus et hostis Et minor eduxit nos munera pacis amantes. Subiciat quisquam: "sanctorum uera propago Pacis amatores merito iusteque creauit; Numquid et immites, qui gaudent sanguine fuso, Debuerat proferre simul feritate cruentos?" Haec illum responsa domant faciuntque silere: Non agnoscit iners animi, rationis egenus, Tempora quod mundi rebus sunt capta duabus: Aut pax est aut bella fremunt; quicumque duorum Alterutrum mos tempus habet nec tertia res est Tempora quae teneat. Dedit ergo tempora princeps Omnia perpetui generi manifestius Isac. Aetatem mundi retinens descendit origo, Continuans dominata manet per saecula mundi. Nec tempus retinet tantum, spatiatur in orbem, Qua profert tollitque diem sol luminis index, Qua nescit lustrare polos, qua flammeus urit; Imperat et pelago; caelum possedit origo Sancta prophetarum, tenet et loca magna piorum. Omnia possedit benedicti lata propago. Sed nec solus erat quem spes secura futuri Egregie faceret praesentem temnere uitam. Ignea tres pueros fornax exceperat ardens Nomine pro Domini; sed mox tepuere calores, Frigidus ignis erat, gelidis incendia flammis Mirantur cecidisse, simul non feruor anhelat Torridus aut aditum lambebat flamma camini Crinibus ignitis ieiuna alimenta recusat Fastidita fames, reiecto fomite pingui Non fuit ignis edax. Quem roris spiritus afflans Imbrifer extinxit mitissimus angelus intrans, Cuius erat similis diuinae prolis imago. Non uestis flammata uiris, non crinis adustus, Pruna nec extremae laesit uestigia plantae Conculcata licet totiens gradientibus illis. Illaesos pueros expauit Persa tyrannus: "Egrediantur" ait Dominum confessus eorum Plenius atque suum solium iubet omnis adoret Parthicus imperio subiectus regis et aulae. Saeua Danielem rabies atque ora leonum Non tetigere pium cui destinat insuper escam Magna Dei pietas, ieiuno utroque leone. Quis petit et uixit uenator inermis harena? Amphitheatrales qui non tremuere furores, Cum crepitante sono productor uerberat auras (Longius assistens Massylum ex arte lacessit Lintea fluxa trahens uenabula longa tenenti Poplite subnixo, dura sub pelle lacerto, Inguinibus strictis, munito pectore nisa), Cum residens caueis inter spectacula festa Vota facit populus ualida ne bestia noxa Sanguineum referat satians in morte ruborem? Quando duos pariter suscepit harena leones Praesidio sic apta fugae spatiosior orbis, Clausa patensque simul bis seno cardine uerso? Hinc uir adest atque inde fera, stans unus ad unum; Hinc armata manus ferro, hinc dentibus ora. Et tamen auxilio supra caput imminet alter, Morsibus illisis ne bestia membra iacentis Vexet et horrorem faciat dilecta uoluptas. Quis, rogo, tam saeuas rabies compescere uindex Armatus praesumpsit homo? Clarissimus ille Alcides, quem monstra ferunt domuisse nefanda, Qui uirtute polos meruisse est dictus et astra, Vix unum extinxit captum per colla leonem, Si tamen hunc uerax per saecula fama locuta est. Sed hic plena fides hominis pietate Tonantis Exegit uirtutis opus, miracula summa. Ille Dei famulus fuerat, non forte Dianae, Quae solet insontum fuso gaudere cruore, Sanguinis humani numquam satiata cateruis Hospitibus caesis; humana tabe madescens Taurica per Colchos crudelis uirginis ara. Petrus apostolico digne subnixus honore, Discipulus Domini, crucis almae signifer et dux Gentibus innumeris positus sub lege fideli, Retia post pelagi uilissima piscis aquosi Praeco Dei sollers et ueri dogmatis index, Ianitor aethereus uel primus in orbe sacerdos Temporibus placidis Christo regnante; tonanter Quanta docens populos turbis miracula fecit, Impendens Asiae nulla mercede salutem Europaeque simul, nixus uirtute magistri? Et ne Roma diu nesciret munera Christi, Hanc Paulo comitante petit, pia iussa sequendo. Exorat precibus magum per celsa uolantem, Simona mendacem sternit spectante Nerone. Ficta Dei proles nimia est collapsa ruina. Sic imitatorem sed non imitabilis ignis, Fulmina mentitum percussum fulmine uero Sacrilegum cecidisse ferunt Salmonea regno. Ecce quid alma fides exegit ab arce Tonantis Vt uitas mortesque daret sermone fideli. Mors cita, uita redux uerbo mandante cucurrit. Naturae famulatus adest seruire paratus, Obsequitur Dominique uices cognoscit agentem. Exigit hoc semper spes, mens pia, uita fidelis; Viuere quos libuit sub tali tramite uitae, Omnia iam constat precibus cito posse mereri. Quid? Si cuncta uelim miracula currere sollers, Non mihi sufficient mortalis tempora uitae, Multa licet maneant sub quouis limite longo. Sed si forte legat haec carmina nostra profanus Quem lateat lex sancta Dei, ne incredulus extet Impendat quid pura fides, praesumptio simplex, Nec tamen aeternum modico pro tempore quaerat Et neget Abraham tantum fecisse beatum Vel quoscumque docet sancta scriptura fideles, Historias curram Danaum gentisque Quirini, Qui pro laude sua uel qui pro regno alieno Mentibus infectis animosae cladis amore Ausi omnes scelerare manus de morte suorum Aut certe de strage sua. Menoecea Creontis Statius ostendit quia fuso sponte cruore, Vt pater orbatus furiarum regna teneret, Thebanos proprio perfudit sanguine muros. Si consanguineos scelus est iugulare propinquos Et furiale nefas, in se conuertere ferrum Hoc facinus nec nomen habet. Sed nemo profecto Miretur hominum tam saeua piacula gentis: Non aliter potuit sceptrum transire profanum Ad successores quod gesserat Oedipus umquam (Nam ferus ipse Creon Iocastae proximus heres Et germanus erat); quasi lex est ipsius aulae Criminibus lacrimisque ducum sua regna dicare. Codrus Apollinei tripodis responsa petiuit; Accipit infelix, aliena causa triumphi, Vestibus indutus famuli post arma tyranni. Nam cui bella negant fecerunt iurgia mortem; In dubiis mors est inopem simulare tyranno. Ausa Leonidae nocturnaque bella legantur. Castra inimica petens inuasit nocte silenti Et fuit una cohors tantum munita tenebris. Nox erat umbo uiris, manus haec confisa periclis, Spe mortis praesumpta suae; qui luce repulsa Millenos petiere uiros spernendo salutem. Inuadunt populos, obscura strage cruentant; Dum nescit quemcumque ferit quicumque repugnat, Obtruncat socium, carum prosternit amicum, Amputat ignarus fratrem iugulatque propinquum. Dum pater obscura defendi nocte putatur, Sic ibi procubuit nati pietate peremptus; Viueret et uitam longo produceret aeuo, Ni sobolem genitor nimiae pietatis haberet. Foedera naturae rumpuntur crimine sancto Nec reor esse nefas Persis occidere patres Quos sua iura probant thalamis asciscere matres. Ara Philaenorum Libycas possedit harenas Limitis exusti, fratrum memoranda sepulcra; Extiterunt aliis tamquam sibi mentis auarae. Nec caespes fecundus erat, sed limes adustus. Soluerat in cineres coctas plaga feruida glebas, Hinc sitis inde fames steriles retinebat harenas; Portio telluris tantum concessa Medusae, Solis adusta rotis, nigris infecta uenenis, Ignibus aethereis, gelidis obsessa cerastis; Inter serpentum glacies atque aeris aestus Ignorat mutare uices per tempora tellus, Puniceum retinens ingenti sole ruborem. Illic securi spatiantur ubique chelydri Defendit quos flamma nocens, uel nulla potestas Est ibi ceruorum quorum sub iure tenentur. Quid facerent fratres, si florea rura petissent, Si tellus fecunda foret nimis ubere glebae Aut si uipereis non esset noxia tellus Flatibus et nullas mandarent sibila mortes? Nonne per extremos issent, qua flammeus axis Extendit, qua zona polos rubicunda calore Aut hiemis glacies aeterno frigore tristis, Semper anhelantis torpens ignara uaporis? Haec plaga germanos numquam prohiberet euntes, Limite sed posito niueas mensura pruinas Finderet et Scythicas retineret pacta paludes. Quae Romanus amor patres implere coegit, Dicere si ualeam, uero sermone probabo. Optima nam uindex exempla ac pessima Brutus, Horror amorque nouus, ciuis pius, impius auctor, Iure pater patriae; natis et regibus hostis Atque pudicitiae laesae castissimus ultor Post regale nefas, quod castae ingessit adulter, Iure maritali genialis praedo pudoris. Quod scelus admisit, postquam fera regna tyranni Expulit et gemino praestrinxit consule Romam Annua festiuis disponens fascibus acta? Regia bella gerens naturae bella peregit, Membra cruore suo perfudit ab hoste reuersus Consul et in sobolis uertit pia colla secures Hostibus aptatas, funesta fraude profanas, Ciuibus hostiles orbatricesque suorum. Ibat in exequias iuuenum execranda senectus; Vnus erat uitae natorum et funeris auctor. Hoc scelus admissum? Tam saeuo crimine non est Dulcis amor patriae, qui patrem fecit amarum Aut fecit non esse patrem iam prole perempta Pro quibus arma tulit, hostes qui in pignore praebet. Alter erat senior qui natam perculit ense. Quando dolens genitor planctus de pignore fecit? Affectus perimit, ne condemnanda libido Tolleret ingenua cum libertate pudorem. Causa pudicitiae naturae iura diremit, Libertatis amor uicit pietatis amorem. Immemor hinc generis factus, non immemor Vrbis, Sanguinis oblitus fecit de patre nouercam. Virginis eximiae pater impius esse recusat Ne sit auus famuli; pondus dicionis honestas Extimuit, formido fuit lasciua uoluptas Illicitosque toros obsceno crimine captos Horruit iratus; gemitus uirtute doloris Fudit uirginei truculentus funeris heres, Libertatis honos solacia planctibus egit. Militis armati tantum potuisse dolorem Miramur populi, quia captus amore pudoris Hostis erat generis, prolis mors, sanguinis haustus. Quid Torquata manus? Nato pro laude periclum Intulit ostendens quae sit censura parentis. Nam nec culpa fuit. Patriae pugnando triumphum Vulneribus dedit ille suis quibus hoste perempto Contigit extingui, tamquam superata iuuentus. Quamuis nemo suas strauit post bella cohortes, Reliquias gladii gladio feruente necauit Addo quod inuictum dantemque ex hoste tropaea Moenibus ereptis patriae de clade duelli. Quis, rogo, dux princeps umquam est uictoribus ausus Aut quis adoratum populo laudante per urbes Inter uictrices audax post bella cohortes Atque triumphales post horrida proelia currus Percuteret sublime caput, lamenta triumphis Iungeret et laetis misceret tristia rebus? Oppressit uotiua dolor, festiua recedunt, Publica funereo turbantur gaudia luctu. Paenituit uicisse ducem, cui gloria mortem Intulit, et miles bellorum prospera fleuit. Dum lueret uictor poenas uirtutis honestae, Maxima iustitium uictoria grande parauit. Vindicat hostiles gemitus fera dextra parentis, Sanguinis ingessit pietas inimica dolorem; Barbara quem rabies hostili cuspide missa Si fudisset atrox, res publica tota doleret, Pullati proceres, uadimonia nulla fuissent, Crinibus effusis lacerasset pectora palmis Illustris matrona dolens, plebeia lacertos Scinderet ungue secans, uultus pia turba modestos; Vt quondam Iliades fleuerunt Hectora matres, Nympharum ceu turba suum tunc planxit Achillem, Vt Brutum planxit maesta cum plebe senatus (Non aetas, non sexus erat qui funus acerbum Non gemeret reputando suum), Torquata propago Sic est plancta diu scelere prostrata parentis. Scaeuola flammipotens dextrae cum temneret ignis, Constituit punire manum, licet ipse fefellit, Non manus audaces animos; plus praestitit error Vt sine morte ducis uir tantum laudis haberet. Non Romana nurus doluit per bella maritum, Non genitor natum planxit, non nata parentem, Non orbata parens defleuit funera nati Nec germanorum mortem fleuere sorores; Nec bellum pax ulla ligat pretiumue redemit: Vna manus tantum bellum compressit inermis. Quid Romanus eques? Vasto telluris hiatu Praecipiti iactu demersus sponte per umbras Curtius ingemuit, cum uiuum terra cadauer Sorberet armato deterrens funere manes. Fortis et incolomis populo mirante sepultus, Vir galeatus adhuc ferrato pectore uisus Inter Tartareas sic descendisse tenebras. Pallida gens Erebi, poenarum portio tristis, Tertia sors, quae lucis inops damnata laborat, Credidit Alcidem praedam repetisse secundam Aut alium uatem casus renouasse sinistros, Amphiarae, tuos, quem perfida uendidit uxor. Quid Romana fides? Legatio Punica missus, Terror Agenoridum, maior Carthaginis hostis, Regulus impleuit, horrendae mortis amator, Odia; constipans magnum cum plebe senatum Compulit infelix ad inexorabile pactum, Captis lege data Poenorum in uiscera ferrum Per iugulos transire suos et pectora dura. Immemor uxoris natos contempsit et Vrbem, Libertatis opem, nec ferrea uincla tenebant Captiuum tunc forte ducem; iam liber agebat Inter patricios, praetores atque tribunos Plebis adorandae, domuit quae uiribus orbem. Institit occidi, ne esset post bella superstes Hostis Elissaeus quem par fortuna tenebat Cum duce Troiugenum. Qui tempta luce reuersus In sua membra furens tormentis intulit artus, Peruigil extingui gauisus lumine nudo, Vt plus terreret Tyrios de morte minaci Quam gladiis, cum bella daret pugnamque cieret. Mox senis emeritum formidauere cadauer. Intemerata fides ad quae fera bella Saguntum Compulit atque famem uel saeua incendia mortis? Hannibal inclusis nullo surgente reatu, Praeter quod fuerant Romanae gentis amici, Crimen amicitiae reputans, pro laude periclum Intulit et poenas exegit ab urbe fideli, Perfida quas lueret sub iusto uindice turba. Intoleranda semel tolerauit mensibus octo; Quae nec sponte fidem uiolat nec clade coacta, Victa caterua fame; gladios ut uinceret hostis, Incendit patriae populos cum moenibus urbis Et sibi dat cum morte fugas; secura sepulcri Poscit ab igne neces, hostis sua iure triumpho Subducens et colla iugo. Rogus omnibus unus, Moenia sunt patriae tumulus, cinis omnibus unus. Sic Numantini pro libertate cremati In cineres iacuere suos cum moenibus urbis. Nec iuga Romani fuerant metuenda senatus: Parcere uictor amat, sed debellare rebelles Vrget et hortatur; ueniam donare sueuit; Pacis et armorum similes portasse triumphos, Inuenisse magis cui dent post bella salutem Quam bellis punire uolunt. Sic tamen illa Libera conspirans flammis ciuilibus arsit, Non iram metuens clari post bella senatus, Sed ueniam; qui liber erat, seruire recusat, Nec pauor est, dominatio sola Mentibus ingenuis, necdum sperauerat ullus Quae nos aeternae speramus munera uitae. Sed ne forte uiris tantum data uerba putentur Et quasi sexus iners, fragili sub corpore mollis Laudis onus metuens, ne sit sibi fama superstes Tormentis quaesita suis, aeterna recuset Plurima dona Dei, laudis mala femina summae Materiem retinere potest; audacius illis Deprensis nihil est, animos de crimine sumunt Datque nimis grandem mulieribus ira furorem. Vnde igitur furiale nefas assumere possunt, Inde pios animi rapiant sub pectore motus Et faciant quod honesta decet, quod fama pudoris Exigit et uitae prodest sub laude futurae. Iudith Holofernem castissima finxit amare Et sibimet peperit de ficto crimine laudem Castra ducis metuenda uiris ingressa uirago. Inter belligeros fremitus et tela cruenta, Inter et ensiferas saeuo sub Marte cateruas Ingreditur uestita fide, munita pudore Et quod tanta manus non est aggressa uirorum, Nocte sub obscura perfecit femina sola Et duce truncato uiduauit castra tyranni; Quae caput ad patriae proceres portauit et urbem, Ciuibus una dedit cum libertate triumphum. Femineo mucrone perit dux fortis et audax; Quem non bella domant, domuit promissa uoluptas; Haec sperata licet, non est perfecta libido Et certae noctis poenas persoluit adulter Impollutus adhuc nullo sub crimine facti. Femina prima ducum Nino uiduata marito Inuasit thalamos et regnum prolis amatae (Exhibet infelix incesto pectore matrem Et sibi socrus erat fili turpissima coniux); Bella diu gessit iuuenem mentita sub armis. Quis neget et Scythicae Tamyris crudelia bella Cum duce Persarum Cyro sub fraude peracta? Vltrix facta sui post tristia funera nati, Cum regale caput demissum sanguine multo Clausit in utre cruor, quem mens furiata dolore Fuderat innumera iuuenum ceruice recisa. Casta quid Euadne fecit Capaneia coniux? Dum post sulphureos iaculati fulminis ictus Ignibus appositis arderent ossa mariti, Conscendit mors uiua rogos. Viduamne uocamus Quae simul infernum cum coniuge uenit ad orbem? Diues Dido fugax extincti coniugis ultrix Vrbis Elissaeae perfectis moenibus amplae Ipsa pyram manibus propriis construxit ut aram, Quam pedibus furiata suis conscendit et arsit. Impulit ad flammas accurrere funera uiua Aut amor Aeneae, ueniens aut terror Iarbae. Quid formosa nurus populo spectante pudica Post maculam thalami Lucretia casta peregit, Quam tulit infelix alieni poena furoris? Vt rea procubuit nullo surgente reatu, Concidit ense suo mansitque superstes adulter Qui solus feriendus erat mercede pudoris. Milia femineis numerantur ubique cateruis Exempla scelerum; modicae uel laudis amore Aut certe fecere pie pro numine uano. Conficti sermone dei quos fabula mendax Extulit et miseros incassum adorare coegit, Vnde nihil meriti, sed uitae damna tulerunt, Cum sit nemo deus nisi noster ubique tremendus. Omnia praecepti solo sermone creantur Ipsius imperio, per quem stant cuncta per aeuum. Ecce Deus uerus, de quo nil fingitur, in quem Fabula nulla cadit, quem numquam uerba diserti Exornant aut forte notant, cui tempora nil dant Aut tollunt currente die. Qui saecula mutat Nec mutant hunc saecla tamen, quia quod fuit hoc est, Hoc erit aeternus, qui praesens constat ubique. Omnia dat tollit minuitque uolatile tempus; Incrementa Deus uel detrimenta recusat; Idem semper erit, numquam mutabilis aeuo, Qui cum sit Dominus se uult tamen esse parentem: Exhibet impendit praebet; testatus adoptat Nos genitos uocitare suos; nos ergo fideles Viuere debuimus tamquam factoris imago, Quos doceat factura Dei pietate magistra. Rex pie, bellantum comitata potentia supplex Fit; quodcumque iubes, effectus iussa sequuntur. Stat famulans natura Deo constructa elementis, Nescia quid iubeas, donec praecepta repente Audiat et Domino citius parere laboret. Exultans iussisse sibi gauisa ministra Perficit iniuncta placido sermone iubentis Et rerum natura parens famulata tremescit Per quem celsa poli tellus mare sidera constant Et gestit seruile pauens. Quota portio rerum Nos sumus audaces ut contemnamus acerbe Imperium caeleste truces? Par causa locatur Nostra Deique simul: qui uult sua uota uenire, Impleat ipse Dei. Simili dicione uoluntas Seruorum dominique manet pietate modesta. Qualiter optamus nostra spe uota mereri, Cum nos iussa Dei fieri contemnimus ultro? Nec sumus ignari quid sit fas quidue nefastum; Gens scelerata sumus, nil de pietate merentes, Quorum primus ego plus quam peccator habendus. Quando fatebor enim scelerum simul omne, reatum Pectoris et carnis? Non si mihi ferrea uox sit, Ora tot exurgant quot dentes ossibus albent Aut mihi sint linguae quantos caput omne capillos Pectinat, explebo numerum sine fraude fidelem, Sed satis est dixisse reum sub crimine cuncto; Quod tua iussa uetant, solus peccasse fatebor, Omne quod horrescis non me fecisse negabo. Quid prodest cuicumque nefas celare peractum, Cum iudex et testis ades Deus unus et idem? Sacrilega quasi mente putem non omnia nosse Aut aliquid nescire Deum, cui fraude nocebit Mens mea quod reticet, cum, si confessio simplex Indicet admissum, uenia sperata sequetur. Qui negat, ipse sibi ueniam iam sponte negauit. Ergo ego confiteor miseranda mente reatum Plenum, grande malum, non uno crimine partum; Nam scelus omne meum numeros superabit harenae Littoris et pelagi uincent mala nostra liquores. Non puto diluuium tantos punisse reatus Quantos ipse gero culparum pondere pressus. Flumina me scelerum rapiunt quatiuntque procellae Et peccatorum torrens simul obruit unda; Me delictorum merserunt fluctibus amnes, Vsque animam uenit unda meam, grauis horror aquarum. Hei mihi, quod facinus non uno tempore gestum, Vt mea facta luam, tempus conuenit in unum. Nunc ubi sit pietas, ubi sit miseratio prisca Aut tua quo, Domine, clementia nota recessit? Oblitusne mei es? Precor, obliuiscere non me, Omnipotens, sed facta mea. Grauor undique pressus, Vincla ligant, tormenta domant, consumit egestas; Ludibrium generis, dolor omnibus atque inimicus Factus et exutus magna de parte bonorum, Crinibus intonsus, pannis squalentibus usus. Notus et ignotus desunt, abiere parentes Et quibus impendi mox discessere propinqui Vel quicumque fuit subito discessit amicus; Agmina seruorum fugiunt, tempsere clientes Nec doluere meam tanta sub clade ruinam. Irascente Deo solacia cuncta negantur. Hoc superest ut uita cadat, nisi parcere mitis Iusseris afflicto, quem sic fregere dolores. Punisti errantem, nunc iam miserere fatenti. Paenitet en peccasse nimis, iam parce flagello; Nam nequeo tolerare miser tot cladibus actus. Accipe, quaeso, satis, precibus ne clauseris aures Nostris, sancte, tuas, qui das praecepta benignus Ira hominis cum sole cadat de corde furentis Et ueniam nox ipsa ferat; qui praecipis ut sit Septies et frater clementior atque modestus, Fac fieri quod et ipse iubes, miserere roganti Et lacrimas intende meas, quas fundo diurne Tristis et extenso prostratus corpore plango. Me miserum! qui tanta fero, cui tanta parasti Supplicia scelerum, peccans licet acrius uri Debueram, qui saeua diu delicta peregi. Addo quod et uita breuis est, mors longa moratur. Magnus es, Omnipotens, qui scis cui iusta parasti. Eripe me his, inuicte, malis in corpore sanum, Exitio succurre meo. Lassatus anhelo, Tot fractus hinc inde malis. Ignoscere gaudes; Eripuit tua sancta, Pater, clementia morti Agmina peccantum (ueniam donare suetus Ad quaesita reis ueniam conuersus adoro); Post scelus euasit uitae melioris honestas. Tu pius et clemens populo peccante Niniue Iratus non es, potius miseratus eorum es Suppliciumque necis spondes ........ Qui ueniam missurus eras uitamque parabas Exitium mortis iam praedicante propheta, Mendacemque facis famulum sermone fideli; Iona tamen sine fraude reus mendacia uerba Prodidit et ueniam meruit post uiscera ceti. In cruce pendentem ueniam meruisse latronem Nouimus et dominum uenientem in Tartara Christum. Ergo, Deus, miserere mei; iam te rogo solum. Qualiter ipse uides, me paenitet ante quod egi: Omne nefas placitum iam nunc suspiria damnant. Flumina dant oculi, gemitus praecordia rumpunt Et lacrimis maduere genae; ieiunia reddo Pallidus et macie confectus pectora tundo. En genibus cur uis palmas extendo supinas, Cum manibus tibi uincla leuo stridente catena, Carceris horrorem, suspendia, uerbera passus Obscenamque famem quam maior traxit egestas. Me miserum, quanto cecidi de culmine lapsus! Ille qui quondam retinebam iura togatus, Exemi de morte reos, patrimonia nudis Diuitias mea lingua dedit rapuitque tenenti Ac seruile iugum uel libertatis honorem; Nam quod in accusando odi defensor amaui; Impunitates uendens poenasque nocentum Insontumque simul pretio delicta coegi Ad caput hinc inde meum, quibus opprimor, olim. Nunc tamen agnoui sine te nil posse moueri Grande uel exiguum, medium minimumque profundum. Da mihi iam ueniam, finem concede malorum, Vincula solue mea, stridentes frange catenas, Pelle famem, disclude sitim, compesce dolores, Omne quod admisi facinus crimenque relaxa. Iam miserere mei; custodia longa fatigat Inter anhelantes gemitus cladesque diurnas. Nil peto difficile (spes est mihi posse mereri), Nil licet, Omnipotens, per saecula cuncta profecto Sit tibi difficile. Prosint mihi tanta flagella, Ad ueniam sit poena ferax; meminisse iuuabit, Cum pius indulges et haec ad gaudia transfers. Erige prostratum, uindex, attolle iacentem Et repara afflictum tali sub clade malorum. Quae per me cecidit per te spes nostra resurgat. Munere percipiam Domini redeunte fauore Quicquid amara dies quodcumque tempus ademit. Obsessamque domant densata repagula linguam Et pontem factura iacet sermonibus oris; Interpres mentis, secreti pectoris index, Echo uoluntatis tacitae uel cordis imago Verbere distinctas spargit per murmura uoces Omne nefas atque omne bonum dictura loquendo; Dentibus adduntur rubicundo labra labello. Lucida redde, precor, qui tempora subtrahis Iob Aspera, restituens quicquid malus hostis ademit. Arida qui reparas antiquis mortibus ossa Quae membris rediere suis clamante propheta Atque homines factura rubent reptante cruore. Vmor ad absumptas intrauerat ante medullas, Nascuntur uenae, iam neruis membra ligantur, Iam tegit ossa cutis multos distenta per artus; Quaerit colla caput, constringit guttura ceruix, Verticis eximii replentur et ossa cerebro; Inde duces oculi gemmato lumine uibrant Et palpebra tegunt lucis nudantque fenestras, Scaena capillorum fundens a fronte coronam Tempus et omne caput uestit de crine decorum Atque supercilium gemino superimminet orbi. Naribus obductis duplex data semita uento Et geminae rubuere genae, lanugine malae Crispantur reuirentis adhuc post ossa senectae Mortua temporibus multis olimque sepulta. Ordine muratum dentes cinxere palatum Vt bene uerba sonent ipsis modulantibus ora, Accedunt umeris remorum more lacerti, Brachia iunguntur, uola nascitur et manus omnis, Vnguibus armantur digiti sub dispare forma. Curuis spina latus complectitur aspera costis, Pectora circumstant crates iugulique ligantur; Cetera membrorum currit compago per artus, Vsibus officiis aptantur cuncta ministra. Aedificant hominem longae fragmenta ruinae. Ante tamen quam membra forent compage ligata Iam prior auris erat, quae audiuit uerba Tonantis. Persarum rector timuit post regna bubulcum Inter prata pecus, sed post regnauit in arce. Me, rogo, iam repara sub libertate solutum Clade catenarum ferrato pondere pressum. Sit uitae requies, animae sint otia fessae, Sit secura dies, sit nox cum munere noctis, Sit fortuna redux, sit uirtus usque senectam, Sit uenerandus honos et quicquid uota precantur Aut amissa dolent, totum pietate reforma. Nosco quid iratus uel quid mitissimus ipse Des, Pater; aduerto, non est formido salutis, Sed ueniam sperare licet. Res ipsa probauit Quod uiuus sum: mortis inops pietate reseruor, Non ira, nam si Domini grauis ira fuisset, Non me differres, subita sed morte necares, Ne peterem ueniam quam numquam, sancte, negasti Aut ut non essem prorsus cui parcere posses. Seruatum reparare iube pietate sueta Vt merear cantare tuas per carmina laudes. Quamuis nemo tua praeconia congrua dixit Aut umquam dicturus erit, nam formula laudis Temporibus tribus ire solet, tu temporis expers. Numquid habes, Deus, ante tuum uel post cadit in te? Si laudator abest, narrator plenus adesset, Sed quis opus narrare tuum sermone ualebit? Suspexisse Deum satis est de corde trementer Et lacrimis precibusque piis ueneranter adire: Sint reduces sensus, mens sana in corpore sano, Sit mihi longa dies felici tramite uitae, Sit bona uel perpes felix numerosa propago, Sit sine tormentis post corpus uita futura. Noxia mens non sit, non sit rea, non sit iniqua, Sit requies animae quae mox purgata quiescat. Iudicio, Deus alme, tuo detur inde triumphus, Inter odoratos flores et amoena uirecta In nemus aeternum ueniam sedesque beatas Et grates exceptus agam de fasce malorum, Additus insonti populo sub sorte piorum."