# Euangelia 03 Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol. Discipuli rogitant, lolii quid quaestio uellet Et segetis: clarus quibus haec depromit Iesus: "Optima qui farris commendat semina glebis, Filius est hominis; mundum sub nomine ruris Accipite, atque homines puro pro semine iustos. At lolium infelix cooperti daemonis arte Sunt homines; inimicus erit, uis horrida, daemon, Extremus mundi finis pro tempore messis. Messores patrii uenient per rura ministri, Quos hominis natus proprii de corpore regni Colligere erroris laqueos labemque iubebit Collectosque simul rapidis exurere flammis. Dentibus his stridor semper fletusque perennis, Secretisque piis ueniet lux aurea uitae, Sedibus ut caeli uibrantur lumina solis." Haec docuit patriamque redit seruator in urbem. Illic expediens populis (mirabile dictu) Iustitiae leges uitaeque salubria iussa, Virtutes patrias simul insinuando docebat. Tunc liuore graui plebes commota suorum Praesentisque simul doni miracula uoluens Et generis noti reputans ex ordine gentem, Haec inter sese mussanti uoce uolutant: "Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph? Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago? Vnde igitur legis doctor tantaeque minister Virtutis, cedit cui labes uicta malorum?" Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus: "Temnuntur propriis miracula semper in oris Et sine honore manent patria sub sede profetae." Talibus indignans pressit sua munera Christus. Interea ad regem uolitabat fama superbum, Quod mala cuncta illi uirtus diuina domaret. Sed putat Herodes, leti quod lege remissus Tanta ut Iohannes uirtutis dona teneret. Nam quondam cernens liuenti pectore daemon, Erroris labem puris quod solueret undis Iustus Iohannes, damnis accensa malorum Tunc petit Herodem pestis saeuissima regem Et facile iniusti penetrans habitacula cordis Accumulare feris subigit scelera impia gestis. Arserat illicito Herodes accensus amore In thalamos fratris, casto quod iure uetabat Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis Conubiis ipsumque super, qui praua uetabat. Carceris immersum tenebris uinclisque grauauit. Sanguine nam iusti primo compressa timore Abstinuit sitiens feritas, quia magna profetam Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat. Natali sed forte die cum laeta tyrannus Herodes celsis strueret conuiuia mensis, Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet, In medio iuuenum reginae filia uirgo, Alternos laterum celerans sinuamine motus, Compositas cantu iungit modulante choreas. Ipse sed in primis mirata uirginis arte Attonitus stupuit; tunc praemia cuncta patere Iuratus spondet, quaecumque puella petisset. Illa sed horrendae seruans scelera impia matris Vrget Iohannis caput a ceruice reuelli Et lance inferri praesentia munera poscens. Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis, Iurandique memor iuris tamen imperat aegre, Insontis caput inferri tradique puellae. Illa (nefas) matri scelerata ad gaudia portat. Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur. Ille ubi cognouit iusti miserabile letum, Deserit insonti pollutam sanguine terram Frondosaque latet secretae uallis in umbra, Sed populi immensae uirtutis dona sequuntur. Ille ubi credentum turbas in ualle remota Conuenisse uidet, morborum tabe repulsa Corpora subiecit miseratus multa medellae. Iamque sub extremo labentis lumine solis Discipuli Christo suadent dimittere turbas, Vt sibi quisque paret quaerens per compita uictum. Ille iubet cunctis ibidem conuiuia poni. Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum Ni pisces geminos et farris fragmina quinque. "Hoc, inquit, satis est." Tum mox discumbere plebem Gramineisque toris iussit componere membra, Suspiciensque dehinc caelum genitore precato Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes Diuidit et dapibus mensas onerauit opimis. Iamque expleta iacet (dictu mirabile) plebes, Reliquiasque dehinc mensis legere ministri Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent. Cenantum numerus tum milia quinque uirorum, Praeterea populus matrum fuit et puerorum. Discipulis tunc inde iubet conscendere nauem Et transire fretum, donec dimitteret omnes, In sua quemque, uiros. Tum montis celsa petiuit Secretusque dehinc genitoris nomen adorat. Iamque soporata torpebant omnia nocte, Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus Iactata aduerso surgentis flamine uenti. Ast ubi iam uigilum quarta statione premebat Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus, Fluctibus in liquidis sicco uestigia gressu Suspensus carpebat iter (mirabile uisu!) Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae Attoniti tremulo uibrabant corda pauore Clamoremque simul confusa mente dederunt. Tum pauidis Christus loquitur: "Timor omnis abesto, Credentumque regat uegetans constantia mentem. En ego sum, uestrae doctorem noscite lucis." Olli confidens respondit talia Petrus: "Si tua nos uere dignatur uisere uirtus, Me pariter permitte tuo super aequora iussu Fluctibus in liquidis immersos figere gressus." Adnuit his Dominus; nauem mox linquere Petrus Audet et innixus figit uestigia ponto. Verum ubi tantarum mentem miracula rerum Terrificant uentique minas crebrescere cernit, Paulatim cedunt dubio liquefacta timore Quae ualidum fidei gestabant aequora robur. Iamque Simon medio summersus corpore clamat: "Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!" Dextera confestim protenditur obuia Petro, Et dubitata fides uerbis mulcatur amaris Ascensaeque rati contraria flamina cedunt, Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes Cuncti, nauigio socios quos casus habebat. Transierat tandem sulcans freta feruida puppis Optatumque grauis comprenderat ancora portum. Conueniunt populi rapido per litora cursu Portantes aegros uestisque attingere fila Extrema exoptant (mirumque) hoc munere cuncti Credentes referunt plenam per membra salutem. Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi Captantes Christum promunt fallacia dicta: "Cur tua discipulos patitur doctrina labare Praeceptis ueterum? manibus nam cura lauandis Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas." Ille sub haec fatur: "Magis hoc est quaerere dignum, Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes. Namque Deus mortem defixa lege minatur, Si genitor cuiquam uerbo laedatur amaro Vel genetrix nati dictis pulsetur acerbis. Irrita uos istaec facitis peruersa docendo. Quam manifesta uigent de uobis dicta profetae: Me populus summis labiis sublimat honore, Sed diuersa procul cordis secreta pererrant. Accipite ergo omnes auresque aduertite cordis: Non illata homini fuerint quaecumque, pudendis Sordibus aspergent uitaeue animoue sedebunt. Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris, Internam misere maculabunt edita mentem." Discipuli Christo memorant, quod uerba loquentis Occulto traherent scribarum pectora risu Ille dehinc: "Genitor plantarum semina noster Quae non ipse sui conseuit in aequore ruris, Abiciet penitus radicibus eruta longe. Caecum forte ducem caecus si nactus oberret, Decidet in foueam pariter dimersus uterque." Tunc petit absolui Petrus, quid quaestio uellet, Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset. Tum sator aeternae respondit talia uitae: "Vos etiam duro discluditis omnia corde Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem. Nam quaecumque hominum ueniunt extrinsecus ori, In uentrem cedunt animoque incognita currunt. Quae uero interno concepta e pectore promunt Ora hominum, mentem possunt aspergine labis Polluere immundoque hominem maculare piaclo. Secreto cordis promuntur noxia uitae Consilia et caedes et furta nefanda tororum Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error Et rapidae caelum pulsans uaesania uocis. Haec sunt quae maculant hominem, quae sordibus implent. Illotis autem manibus non polluit umquam Corporis arbitrio terrenum sumere uictum." Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis Crinibus et precibus natam causata iacentem Voluitur et tacitum non desinit anxia Christum Orare, ut mentem uexatam daemone saeuo Redderet et miserae tandem resipire liceret. Tunc etiam precibus sectantum discipulorum Respondit, proprias genitoris malle bidentes Cogere, quas uanus late disperserat error. Crebrius instanti tum talia fatur Iesus: "Natis quisque suis panem non detrahet umquam Et canibus iaciet." Tum talia femina fatur: "Micarum saltem canibus sua portio mensae Decidit ex nihilo dominorum cena grauatur." Tum Dominus loquitur: "Veniant tibi digna salutis Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae." Talia saluator uerbis caelestibus edit Virginis et mentem discusso daemone uirtus Complexam impleuit donis fecunda salutis. Inde Galilaeas repedat seruator in oras Praecelsique procul montis consedit in arce. Haut mora, conueniunt populi secumque trahebant Pars captos oculis et crurum debile uulgus Elinguesque alios morbique uocabula mille. Omnibus ille tamen languores dempsit amaros, Viribus et ualidis uenerando munere donat. Tum populi pariter miracula tanta frequentant Aeternoque patri laudes gratesque celebrant Discipulos Christus cogens in uertice montis Secreto alloquitur: "Plebis miseratio multa est, Tertia nam terris remeant iam lumina solis, Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum; Ieiunam nolim tantam dimittere plebem, Ne labor afficiat populos per longa uiantes Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos. Tum populum iussit terrae per terga cubare, Quodque fuit totum propriis discerpere palmis; Et cunctae curat mensatim dedere plebi. Discipuli ponunt epulas populusque repletur Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis Et sportas referunt cumulato pondere septem. Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe Nec numero quisquam matres puerosque notauit. Inde Magedarum naui transcurrit in oras. Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi Poscere temptantes instant caelestia signa. Sed Christus cernens fallacia pectora fatur: "Conuexum quotiens claudit nox umida caelum, Si ruber astrifero procedit uesper Olympo, Dicitis: Adueniet uentura luce serenum. Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro Nubila miscentur confusa luce colori, Dicitis, agricolis nautisque uenire fragosam Ventorum rabiem tempestatumque furores. Fallaces, nostis faciem discernere caeli, Saeclorum uero nescitis tempora signis Explorare suis? Sed uobis signa dabuntur, Quae maris immenso quondam uenere profundo, Belua cum tenuit uentris sub carcere uatem." Haec ait et propere puppis retinacula soluens Trans freta contendit rapido comprendere cursu Arua Philipporum sociisque haec talia fatur: "Sollicite uobis uitentur noxia farra Fermentumque feros uestris auertite mensis. Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi Admiscent escis falluntque in nomine panis. Cur uobis tacitas uoluit cunctatio mentes? Pro! quam parua fides sensu torpente fatiscit! Dicitis auersi, naui quod tollere panes Non fuerit uobis uacuum farrisque cauendas Insidias iubeam; meminisse et scire putabam, Quod panes quinque plebis mihi milia quinque Implerint dapibus cophinisque superflua tantis Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum, Quattuor et rursum cenantum milia panes Quod facile implerint septem sportasque referri Vidistis rursus completas reliquiarum. Sed moneo istorum semper fermenta cauere." Discipuli tandem uitalia uerba secuti Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam. Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura, Cogit concilium sectantum discipulorum Et quaerit, quem se populorum fama putaret. Respondent multas plebis tunc esse loquellas: Crebrius audisse et multos firmare, quod esset Iustus Iohannes, populos qui flumine lauit. Pars memorat uolucris famae sibi cognita uerba Heliam uenisse iterum, quem praepete curru Turbine caelesti quondam simulata quadrigis Astris inseruit rapidae uis feruida flammae. Hieremiam dixere alii paruisse profetam. Tunc Christus cunctis arridens pectore blando Conquirit, quae sit sententia discipulorum. Sed stabilis Petrus: "Tu Sancti filius, inquit, Christus, magnifico terras qui lumine comples." Tum Dominus forti respondit talia Petro: "Petre beatus eris, nam talia pandere certe Humanus sanguis uel terrae portio corpus Haut umquam poterit. Genitoris munera sola Possunt tam ualidum fidei concedere robur. Tu nomen Petri digna uirtute tueris. Hac in mole mihi saxique in robore ponam Semper mansuras aeternis moenibus aedes. Infernis domus haec non exsuperabile portis Claustrum perpetuo munitum robore habebit; Caelestisque tibi claues permittere regni Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt; Soluerit et rursus tua quae sententia terris, Haut aliter uenient caeli sub sede soluta. Sed uos discipuli Christum me dicere cunctis Parcite, quo soli cognoscant talia digni. Iam lux adueniet properis mihi cursibus instans, Moenibusque in Solymis rabies cum prona furore Eximios uatum saturabit sanguine nostro. Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum, Consurget radiis pariter redimita salutis Vita mihi cunctisque dabit sua munera terris." Tum Petrus magno percussus corda dolore: "Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis Monstra procul membris; nec fas est credere tantum, Nec tibi tam duras poterit contingere casus." Christus ad haec: "Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon. Non diuina tibi mentem prudentia tangit, Sed terrena sapis mollique timore tremiscis. Sed si quis uestrum uestigia nostra sequetur, Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans Atque crucem propriam comitatibus addere nostris Gaudeat, amissam redimet aui gloria uitam; Nam seruata perit terris possessio lucis. Sed quid proficient saecli mortalia lucra, Si damnum subeant lucis uitaeque perennis? Vel quae digna queunt animae commercia poni? Filius huc hominis ueniet sub nomine patris, Caelestesque illum fremitu comitante ministri Stipabunt, reddetque hominum sua debita uitae. Vera loquor: certos istic sub limine lucis Inueniam, caeli fulgens cum regna capessam." Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum Lumina conuerso terras transcurrere caelo, Tum secum iubet abruptum conscendere montem Petrum Zebedeique duos per deuia natos. Inde ubi peruentum secreti montis in arcem, Continuo Christus faciem fulgore corusco Mutatur, uestemque niuis candore nitescit. Respiciunt comites mediumque assistere sanctis Heliae Moysique uident. Tum talia Petrus: "Respice, num nobis potius discedere longe, An istic tantae spectacula cernere molis Conueniat; trino tamen hic tentoria uobis, Si iubeas, frondis faciam diuersa paratu, Singula sub noctem quae nos aulaea receptent." Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes Circumiecta oculis uestibat lumine montem, Et uox e medio lucis manifesta cucurrit: "Vnicus hic meus est natus, mea summa uoluntas; Huius iustitiam iusto comprendite corde." Discipuli pauido presserunt corpore terram, Nec prius e prono uultus sustollere casu Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu Demulcens blandis firmasset pectora uerbis: "Surgite et abiectum fortes calcate timorem Nec cuiquam praesens pandatur uisio uerbis, Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet In lucem referens mortis de sede tropaea." Consurgunt solumque uident et uoce requirunt, Cur scriptis ueterum scribarum factio certet, Heliam primum caeli de sede reuerti In terras Christique dehinc consurgere lucem. Christus ad haec: "Veniet certo sub tempore iussus Helias reddens mox omnia debita saeclo. Sed si quis credit, iam uenerat ante renascens, Ignotum ueluti rabies quem caeca furoris Demersit leto; mox saeuior altera caedes En hominis nato trucibus laniatibus instat." Haec ait et populum repetit montemque relinquit. Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus Vir senior precibus Christum ueneratus adorat: "Dauidis suboles, hominum lumenque salusque, Te precor, horribilem nati de corpore morbum Proturbes, reddasque seni solacia uitae. Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte Torquet et in liquidas deiectum proicit undas, Aut miserum medio proiectum uoluit in igni. Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter Conisi nulla in solidum mihi dona dederunt." Tum Christus magno commotus corda dolore: "O gens nullius fidei, gens effera semper, En etiam patiar uobiscum me fore terris?" Sic ait et puerum mandat perferre parenti Ante suos uultus. Tum uocis pondere multo Incubuit mentisque simul conuulsa uenena Daemonis horrendi purgato corde fugauit. Discipuli rogitant, cur non successerit illis Eiusdem pueri totiens temptata medella. Respondit Dominus: "Labat quia pectore uestro Instabilis fidei nutans per lubrica gressus. Nam si certa foret credendi portio uobis, Instar quae minimi possit praestare sinapis, Istius hinc montis possetis uellere uerbo Inque alias sedes cunctam transuoluere molem. Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque Multaque robusti ieiunia pectoris arcent." Inde Cafarnaum gradiens peruenit ad oras. Conuenere Petrum, quibus instat cura tributi, Soluere poscentes solitum pro nomine Christi. Ille sed ad Petrum conuersus talia fatur: "Dic, inquit, reges quorum dependere natos Externos propriosne sibi iussere tributa?" Respondit Petrus: "Alienos soluere certum est." "Cernis, ait Christus, natum non soluere regis; Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum: En maris undisoni rupes quae prodit in altum Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo Stamine saetarum conexus praecipitetur. Haeserit et curuo qui primus acumine piscis, Huius pandantur scissi penetralia uentris; Illic inuentum duplex dissolue tributum." Discipuli post inde rogant quis maximus alto In caeli regno meritis pro qualibus esset. Tum Christus medio puerum consistere coetu Praecipit et placido doctor sermone profatur: "Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem, Istius en pueri similem se moribus aptet. Erroris laqueos saeclis increscere certum est, Sed tamen infelix, per quem generabitur error. Qui uero e paruis istis deceperit ullum, Si sapiat, nectat saxo sua colla molari Praecipitemque maris sese iaculetur in undas. Nec quisquam fastu paruos contempserit istos. Horum custodes caelesti in sede tuentur Altithroni uultum genitoris sidera supra. Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent Centum balantes, unam cum forte seorsum Nescius error habet, quaesitor deserit omnes Vnius et totis lustrat uestigia siluis, Illam si magno possit reperire labore; Laetitia inuentae maior tum nascitur agnae, Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit. Ex istis paruis genitor sic perdere quemquam Non patitur gaudetque suis increscere regnis." "Si fratrem proprium delicto commaculatum Cernis, secretum mox dictis corripe solus. Si tua uerborum patiens moderamina laudat, Labentis mentem frater lucrabere fratris. Sin tua solius contemnit uerba relinquens, Tunc alios pariter monitor pia iussa frequentet. Sed si discutiet doctorum frena duorum, Tunc ad concilium referantur crimina plenum, Vt populi saltem sanetur pondere uictus. Sin et multorum contempserit efferus ora, Sit tibi diuersae multatus nomine gentis. Namque in concilium semper praesentia nostra Adueniet mediumque duum me stare necesse est, Siue trium fuerit coetus sub nomine nostro." Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat, Vel septem lapsus hominum si forte liceret. Christus prosequitur: "Non septem crimina tantum, Sed decuplata super donentur uulnera fratri." "Nam caeli regnum domini praediuitis aulae Consimile est, nummi rationem qui sibi poni Iusserit et seruum debentem multa talenta Praecipit abreptum cum coniuge progenieque Atque opibus cunctis uenali nomine sisti. Tum seruus dominum prostrato corpore adorat Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas, Omnem nummorum domino dissoluere summam. Commouit dominum famuli miseratio flentis Cunctaque trans meritum concessit debita seruo. Ille sed egrediens conseruum limine in ipso Nactus constringit; tum debita fortior urget Persolui precibusque locum truculentus abegit, Carceris et mersum tenebris poenisque premebat. Quae postquam dominus famulorum noscere uerbis Incipit, adducto ingessit iustissima seruo Dicta dolens iramque mouet iussisque seueris In tormenta ferum detrusit cuncta reuoluens Debita, dum dignis lueret per uincula poenis. Sic uobis faciet genitor, qui culmina caeli Possidet, immites saeuo si pectore fratrum Peccata orantum dure punire uoletis." Talia dicta dedit; Galilaeaeque arua reliquit Iudaeamque petit qua pinguia rura silenter Agmine Iordanes uiridis perrumpit amoeno. Nec minus in stratis aegros donare salute, Sublimisque patris concedere munera praestat. Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt, Coniugis an liceat reiectum scindere uinclum, Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti. Haec ubi percepit, depromit talia Christus: "Principio Deus in terris par dispare sexu Constituit iussitque uno de corpore necti Amborumque animas iunctis inolescere membris. Quod Deus ergo iubet proprio concrescere uerbo, Illicitum est hominum foedo secernere luxu. Moyses praecepit, quod pectora dura uideret, Scribere discidium, quo saxea corda reuinci Per proprios apices possent sub iudice flamma. Nam temere exsoluet casti qui iura cubilis Alteraque illius thalamis sociabitur uxor, Crimen adulterii populo sub teste subibit." Discipuli referunt: "Vrget lex ista uirorum Seruitiique premit non aequo pondere partem, Vt melius fuerit thalamis caruisse perosis." Respondit Dominus: "Non omnes pondere tanto Subicient umeros, lectae sunt talia dona Virtutis. Trino truncantur corpora more, Quae nulla gaudent genitali lege tororum. Namque alios tales progigni in luminis oras Comperimus; plerosque hominum uis ferrea sexu Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat Pro caeli regnis pronum de pectore amorem. Quisque capax fuerit, celsa uirtute capessat, Quod paucis lectisque Deus uult pandere munus." Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat, Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet, Increpat ac tales affirmat regna mereri Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas Imponit redditque ulnis portare parentum. Ecce sed e populo iuuenis, cui rura domusque Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens, Accedit Christumque palam summissus adorat: "O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur, Vt mihi perpetuam liceat comprendere uitam?" His auctor uitae tum talia reddit Iesus: "Nunc demum quaeris, ueteri quae lege tenentur? Non hominis perimes uitam, non furta tororum Inuades, quaestumue alienis noxia rebus Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris. Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore, Proximus et frater pro te tibi cedat amore." Ille dehinc: "Istaec semper mihi perpete cura Obseruata reor, sed ne quid forte relictum Desit, praesenti liceat me uoce moneri." Tum Christus fatur: "Nunc si perfecta requiris Prendere praecelsis meritis fastigia uitae, Omnia, quae proprio retines solus dominatu, Distrahe et ad miseros confer securus egentes. Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce Virtutisque tenax uestigia nostra sequeris." Haec adolescentis ueniunt ubi dicta per aures, Deiecit uultum tristisque in tecta refugit. Tum sic discipulis uitae spes unica fatur: "Difficile est terris affixos diuite gaza Auelli caelique leues in regna uenire. Nam citius tenuis per acus transire foramen Deformis poterunt immania membra cameli, Quam queat ut diues caelestia regna uidere." Talibus attoniti comites stupidique silebant, Voluentes quae tanta foret sub pectore uirtus Humano, talem possit quae prendere uitam. Respicit aeternae iustorum gloria uitae Atque ait: Haec homini forsan uideantur acerba, Sed Deus electis facilem praepandit in aethra Possibilemque uiam, uirtus quam celsa capessat." Tum Petrus fidei munitus moenibus infit: "Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim Et tua iussa sequi nobis spes unica restat. Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur." Talibus ad Petrum uerbis respondit Iesus: "Vos quicumque meum mentis penetralibus altis Credentes seruatis iter, cum sederit alte Progenies hominis, celso quem cinget honore Maiestas, bis sex illic pulcherrima uirtus Constituet uobis sublimi in uertice sedes, Iudiciumque hominum pariter tractare licebit. Hic quicumque sui linquet generisque domusque Gazas affectusque omnes pro nomine nostro, Centiplicata dehinc capiet uitamque perennem. Primorum meritum postremi transgredientur, Vltima praeteriti capient uix praemia primi." "Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum Pinguibus in campis late uineta coronant; Hic ubi progressus primo cum lumine solis, Conduxit iuuenum fortissima robora pactus Vnius in lucis certa mercede laborem, Et sua tum iussit cultu uineta polire. Ipse sed egrediens, ubi tertia uenerat hora, Inuenit ecce alios operique accrescere iussit, Pro meritis operis promittens praemia digna; Illi non aliter laeti praecepta sequuntur. Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora, Haut secus hinc alios iuuenes conducere pergit. Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est, Tunc alios pariter conductos iussit adire. Vltima labentis restabat portio lucis: Egressus cernit iuuenes causasque requirit, Cur pigris manibus torperent otia lenta. Aiunt conductoris quod praecepta fuissent Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri Tunc etiam iussit. Sed uespere protinus orto Praecipit ut cuncti caperent mercedis honorem Aequalique omnes portarent praemia nummo. Tunc manus illa uirum, prima quae luce laborem Sustulerat factisque diem tolerauerat aequum, Indignans secum tali cum murmure fatur: "Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum, Vltima quos operis sero coniunxerat hora. Tum dominus ruris sedato pectore fatur: Illibata tibi mercedis portio saluae Redditur et pacti seruantur iura fidelis. Istis de nostro liceat concedere tantum, Extima quos operis glomerauit portio ruri. Nam multos homines dignatio sancta uocauit E quis perminimam dignum est secernere partem." Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum Alloquitur suisque iteris regionibus infit: "Ingredimur gnari truculentaque moenia adimus. Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis, Scribarum procerumque ferens ludibria membris, Affixusque cruci post tertia lumina surget. Hic tum Zebedei coniux summissa rogabat, Vt Christo medio caeli sublimis in arce Felices nati dextra laeuaque sederent. Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent, Quem sibi praeceptis instaret sumere patris. Respondent se posse simul. Tum talia Christus: "Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis Sedibus aequali mecum considere honore Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere uirtus. Haec certis genitor sublimia dona reseruat." Exin discipulos dictis pro talibus omnes Commotos tali sermonis mulcet honore: "Gentibus infidis celsa dicione potestas Imponit quoscumque super dominantur eorum Exercentque trucem subiectis urbibus iram. Vos inter longe tranquillior aequora uitae Concordi sternit mitis moderatio pace Magnus et obsequiis crescit super alta minister. Nec primus quisquam, nisi cunctis seruiat, unus Esse potest. Hominis natus sic uestra minister Obsequio solus proprio pia munera gestat, Et multos redimens pretioso sanguine seruat. At uos ex minimis opibus transcendere uultis Et sic e summis lapsi comprenditis imos." "Si uos quisque uocat cenae conuiuia ponens, Cornibus in summis deuitet ponere membra Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter, Turpiter eximio cogetur cedere cornu, Quem tumor inflati cordis per summa locarat. Sin contentus erit mediocria prendere cenae, Inferiorque dehinc si mox conuiua subibit, Ad potiora pudens transibit strata tororum." Proxima tum Solymis conscendit culmina montis, Ordinibus lucent quae glaucicomantis oliuae. Hinc lectis iussit sectantum discipulorum Obuia castelli monstrans habitacula, Christus Inde asinam pariter fetu comitante repertam Ducere; uel si quis causam disquirere uellet, Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur, Dicere tunc, operam dominum sibi sumere uelle. Discipuli celeri complent praecepta paratu. Adducunt mollique super uelamine uestis Insternunt pullum placidum praebentque sedendum. Hinc ueteris quondam fluxit uox nuntia uatis: "Ecce uenit placidus tibi rex, quem terga sedentem Praemitis gestant asinae pullique sequentis." Tunc populi stratas praetexunt uestibus omnes, Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant. Proxima tunc alii spoliant palmeta uirore Conclamantque omnes: "Dauidis origine creto Osanna excelsis sit gloria laeta tropaeis!" Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus. Ingresso occurrit primo sub limine templi Cruribus atque oculis certatim debile uulgus. Quos ubi tam subito gressu uisuque uigentes Cuncta sacerdotum cognouit factio mirans Et pueros templi complentes tecta clamore: Osanna egregia Dauidis stirpe creato, Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris Impubem tantum tollat per gaudia plebem. Christus ad haec: "Legis sanctae uos scripta tenere Creditur, infantum quae dicit ab ore uenire Lactantum et linguis iusti consurgere laudem." Haec ait ingratam linquens cum ciuibus urbem Bethaniamque potit, rediensque in margine cernit Stratae tendentem diffusa umbracula ficum. Illic forte cibi pertemptans corda uoluntas Arboris attrectat ramos, sed nulla facultas Pomorum sterili frondis concreuerat umbrae. Olli Christus ait: "Non sit tibi fructibus umquam Copia promendis." Tum protinus aruit arbor. Discipuli celerem mirantur in arbore mortem. Sed Christus stupidis assistens talia fatur: "Nunc ligni istius nostro stupuistis honore, Desisse ad uires terrenos ducere sucos. Sed ueris uerbis iterumque iterumque monebo: Namque fides si certa animi consistet in arce Nec dubiis nutans uitiis tremebunda iacebit, Arboris istius uobis substantia cedet. Nec tantum istius, sed montis celsa reuelli Credentum uerbo poterunt undisque profundi Cum siluis pariter saxisque ferisque recondi. Et quaecumque fides robusto pectore poscet, Credentum semper digna uirtute tenebit." Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert. Confestim proceres populi miracula rerum Collecti inquirunt, uirtus quae tanta dedisset. Ollis Christus ait: "Quaerentibus omnia uobis Dicere iam facile est, si nobis uestra uicissim Percontata prius paucis sententia soluat. Nuper Iohannes, puro qui gurgite lauit Sordentis populi maculas, diuina potestas An hominis potius uobis fallacia uisa est?" Haec ait ancipiti uerborum pondere claudens Captantum procerum mentem; nam magna profetam Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat, Nec poterant eius fallacem dicere uitam. Rursum sublimem dixissent esse profetam, Occidisse illum traheret confessio culpam. Se nescire tamen respondit factio fallax. Tum Christus: "Non est iniustum claudere uocem, Cum mihi claudantur procerum responsa superba." "Nam geminae prolis genitor maioris in aures Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior Semiputata iacet. Sed perge et robore forti Nunc scrobibus nunc falce premens uineta retunde. Tum iuuenis sese tam sordida dicta laboris Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis Exsequitur damnansque sibi responsa coercet. Post alium natum simili sermone iubebat Ad uineta sui dependere iussa laboris. Adnuit his iuuenis nec dictis facta repensat. Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?" Olli collaudant responsum posterioris. Prosequitur Christus: "Nunc uera aduertite dicta. Iam magis hinc caeli sedem comprendere possunt Corporis e uitiis quaerentes sordida lucra, Quam uestrum quisquam. Vobis nam uenerat ante Iustus Iohannes, sed non est credere uestrum. Namque fidem potius meretricum pectora certam Hauserunt sordesque animi posuere pudendas. At uox tantorum scelerum nil paenitet umquam." "Sic quidam diues, cui iugera multa nitentis Vineti saepes circum densata coercet, In medio turrem prelumque et dolia fecit Cultoresque dedit fructusque locauit habendos, Impositam statuens mercedis soluere legem. Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo Actores famulos mittit, quis portio salua Cultorum certa ruris mercede daretur. Ecce colonorum rabies hos uerbere saeuo, Ast alios lapidum proterrent undique telis; Denique letali prosternunt uulnere multos. Tum dominus ruris plures incedere seruos Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit; Maior at in plures audax iniuria surgit. Vltima iam domino natum dimittere mens est, Quod subolem partemque sui uis digna pudoris Cultorum cordi uenerandam posceret esse. Sed contra illorum iam mens maculata cruore Progenie extincta domini sibi post dominatum Cedere credentum, crudeli uulnere fixum Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadauer. Post haec iam dominus ueniet poenasque reposcet Tantorum scelerum. Sed uobis tradita quondam Fulgentis regni sedes translata feretur Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus." "Vt rex, qui nato thalamorum uincula nectens Praecipit, ut proceres conuiuia laeta frequentent, Accitos famulis uoti regalis honorem Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant Regales thalamos, regalis pocula mensae. Post alios mittit, sese largissima cuncta Magnificasque dapes, conuiuia laeta parasse. Illi neglectis opibus diuersa petebant. Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui, Ast alius merces potius ac lucra reuisit. Multi praeterea missos, qui ad laeta uocarent, Insontes famulos rapiunt et corpora ferro In mortem cruciant. Tum rex ubi comperit acta, Milibus armatis ciues cum moenibus ipsis Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor. Tunc seruis fatur: Nunc festa iugalia cenae, Praelargis opibus quaecumque instruximus illi, Contempsere meis proceres contingere mensis. Ite igitur propere per publica saepta uiarum, Et quoscumque illic casus glomerauerit, omnes Huc laetis nati thalamis adhibete uocantes. Progressi famuli per compita cuncta uiarum Inuentos duxere simul. Iam denique cunctae Complentur mensae mixtae sine nomine plebis. Hic iusti iniustique simul cubuere uocati. At res ingressus conuiuia laeta reuisit. Hic uidet indutum pollutae uestis amictu, Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua. Isque ubi regalis sermonis pondere causas Reddere pro uestis maculis et labe iubetur, Oppresso tacuit non puri pectoris ore. Et tum conuersus famulis rex praecipit illum Conexis manibus pedibusque et corpore toto In tenebras raptum mox praecipitare profundas. Illic stridor erit uasti sine fine doloris, Et semper fletus. Multis nam saepe uocatis Paucorum felix hominum selectio fiet."