Euangelia P University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.IVVENC.EuangP Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Euangelia P
Immortale nihil mundi compage tenetur, Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma, Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli. Nam statuit genitor rerum irreuocabile tempus, Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum. Sed tamen innumeros homines sublimia facta Et uirtutis honos in tempora longa frequentant, Accumulant quorum famam laudesque poetae. Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes, Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis. Nec minor ipsorum discurrit gloria uatum, Quae manet aeternae similis, dum saecla uolabunt Et uertigo poli terras atque aequora circum Aethera sidereum iusso moderamine uoluet. Quod si tam longam meruerunt carmina famam, Quae ueterum gestis hominum mendacia nectunt, Nobis certa fides aeternae in saecula laudis Immortale decus tribuet meritumque rependet. Nam mihi carmen erit Christi uitalia gesta, Diuinum populis falsi sine crimine donum. Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum Hoc opus; hoc etenim forsan me subtrahet igni Tunc, cum flammiuoma discendet nube coruscans Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus. Ergo age! sanctificus adsit mihi carminis auctor Spiritus, et puro mentem riget amne canentis Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur.