# Natalicia 15 Annua uota mihi remeant, simul annua linguae Debita, natalis tuus, o clarissime Christo Felix, natali proprio mihi carior, in quo Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis, Est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus Esse dedit, uiles caro largitus amico, Non quia tu dignus famulis tam uilibus esses, Aeternis dignante deo comes ire triumphis, Sed quia nos inopes aequi indiguosque salutis Sic uoluit ditare pater bonus, ut male dites Criminibus uersa in melius uice diuitiarum Pro cunctis opibus cunctisque affectibus et pro Nobilibus titulis et honoribus omnia uanis Felicem caperemus opes patriamque domumque. Tu pater et patria et domus et substantia nobis, In gremium translata tuum cunabula nostra, Et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti Crescimus inque aliam mutantes corpora formam Terrena exuimur stirpe et subeuntibus alis Vertimur in uolucres diuini semine uerbi. Te releuante iugum Christi leue noscimus, in te Blandus et indignis et dulcis Christus amaris. Ista dies ergo et nobis sollemnis habenda, Quae tibi natalis, quia te mala nostra abolente Occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo. Surge igitur, cithara, et totis intendere fibris, Excita uis animae; tacito mea uiscera cantu, Non tacita cordis testudine dentibus ictis Pulset amor, linguae plectro lyra personet oris. Non ego Castalidas, uatum phantasmata, Musas Nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo; Carminis incentor Christus mihi, munere Christi Audeo peccator sanctum et caelestia fari. Nec tibi difficile, omnipotens, mea soluere doctis Ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solui Dura iubes tu namque asinam reboare loquendo Perfectamque tibi lactantes condere laudem Fecisti et solidam soluisti in flumina rupem Et terram sine aqua subitis manare fluentis Iussisti, deserta rigans in spem populorum, In quorum arentes animas pia gratia fluxit, Quos Christus uiuo manans petra fonte refecit. Vnde ego, pars hominum minima, isto munere fretus Roris, Christe, tui uiuos precor aridus haustus. Da uerbum de fonte tuo, tua non queo fari Te sine; namque tui laus martyris et tua laus est, Qui facis omnipotens homines diuina ualere Fortiaque infirmis superas de carne triumphans, Aerios proceres uincens in corpore nostro. Quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam Felicem narrare tuum, cui nobile ductum Ex Oriente genus; nec enim magis altera tellus Felicis patriam decuit quam quae patriarchas Quaeque pios tulerat, Christi sacra uasa, prophetas, Vnde et apostolicis fundens sua flumina linguis Totum euangelii sonus emanauit in orbem. Debitus inde deo Felix, genitore profecto Italiam necdum genitus, tamen in patre uenit, Ciuis ut affectu nostris oreretur in oris Nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset. Sic pater Abraham domini praecepta secutus Mutauit patrias externo cespite terras Deposuitque sacrum Chananaeis semen in aruis; Vnde peregrinas abeunte propagine terras Mystica Felicem nobis transmisit origo, Quem perfecta fides illa radice profectum Prodidit, ut nobis esset pia uena fidei. Felix nunc etiam posita cum carne quiescit, Spiritus in Christo uiuens, operantibus altae Virtutis meritis Abrahae semine mutat Duritiam lapidum, quos suscitat in bona uitae. Hac igitur genitore Syro generatus in urbe Dilectam coluit patriae sub imagine Nolam Sede beans placita multoque relictus in auro Diues opum uiguit quamuis non unicus heres. Hermia cum fratre sui cognomine patris Terrenas diuisit opes, caelestia solus Obtinuit Felix; geminos sententia discors Diuisit fratres: Hermiam mundus abegit, Felicem Christus sibi sustulit; ille caduca Maluit, hic solida; praesentibus ille cohaesit, Iste solum caelo uertit, patrimonia regnis; Ille heres tantum proprii patris, iste coheres Christi. sed quis tam uariam miretur ab uno Sanguine progeniem, ueterum inter sancta parentum Pignora qui relegat, populorum stirpe duorum Fecundam pugnas uteri doluisse Rebeccam Conquestamque deo grauidi luctamina uentris? Cum iam tunc fremeret sanctae intra uiscera matris Quae nunc intra uterum mundi discordia saeuit, Hispida Iudaeis hirti sectantibus Esau Perfidiae, addictis populo seruire minori, At nobis leuem per lenia pacis Iacob, Qua uia lucis agit, meliore sequentibus ortu. Ergo pari dispar fratrum de sanguine sanguis Hermias uelut asper Edom terrena secutus Squaluit in uacua captiuus imagine mundi Duraque Idumaei praelegit iura parentis, In gladio uiuens proprio uanaeque laborem Militiae sterilem tolerans, qua Caesaris armis Succubuit, priuatus agens ad munia Christi. At meus aeterni satus arma capessere regis In patris Israel migrauit nomina Felix Seseque a puero pia mens caelestibus edens Instituit seruire deo; nec gratia pauper Adfuit, et quantum sitiebat corde capaci Lucis hians animus, tam largiter influa traxit Dona dei. primis lector seruiuit in annis. Inde gradum cepit, cui munus uoce fideli Adiurare malos et sacris pellere uerbis. Quod quia perspicua meriti uirtute gerebat, Iure sacerdotis ueneranda insignia nanctus, Mente loco digna meritum decorauit honorem. Sed ne sola sacrum caput infula comeret illi, Extitit et potior geminandae causa coronae, Dira profanorum rabies exorta furorum, Cum pia sacrilego quateretur eclesia bello Praecipueque illos populo deposceret omni Impietas, quorum pietas insignior esset. Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem Maximus et placido formabat episcopus ore, Presbytero Felice potens, quem mente paterna Complexus ueluti natum sedisque uouebat Heredem; subita sed tempestate fugatus Non cedente fide petiit deserta locorum. Tunc magis atque magis quaesito antistite Felix Claruit oppositus gladiis solusque fidei Inuidia effectus, nec spectabatur honore; Maior honore fides, quia tantum causa fidei. Tunc petitur, sua cum draco liuidus excitat arma, Proruere id cupiens quo surgimus et cadit ipse. Ergo truces poenas fugiente antistite solus Vel primus de plebe quasi de corpore uertex Competitur Felix. hunc omnes uincere certant Et quasi praecelsam obsessis in moenibus arcem Facta mole petunt, cuius munimine uicto Cetera iam facili cadat urbs prostrata ruina. O digna infidis dementia! creditur uno Extinguenda fides, totus quam credidit orbis. Heu, misera impietas, infernis caeca tenebris Quo ruis? in quem tela moues? an credis in uno Mortali constare deum? et, si corpora soluas, Vim simul et mentem diuinam posse aboleri? Quae mundi per membra meat, qua nasceris ipse Indignusque aleris, cuius de numine pendet Vincere uel uinci, cuius uirtute uel unus Fortior innumeris, pietate armatus inermi Armatos ferro, sed inermes pectora Christo Prosternit superante fide, quae conscia ueri Caelestis uitam praesenti morte futuram Comparat et uicto uictricem corpore mentem Laeta deo referens gaudentibus inuehit astris. Quid iuuat ergo pium tanta quod mole furoris Felicem, uesane, petis? manet intus operto Mens inuicta deo; nec iam tibi sola resistit Terreni natura hominis; deus ipse repugnat Quem petis, atque tuis, serpens antique, uenenis Ipse offert se per famulorum corpora Christus Teque tuis nectens laqueis in caede suorum Sternit, per mortis speciem de morte triumphans. Sed fera corda suus stimulis furialibus error Sanguinea flagrare siti sanctumque cruorem Vrgebat ueluti sceleris deposcere palmam. Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores Intentosque piis expauit ciuibus enses, Quaeritur excussa Felix uenerandus in urbe. Nec refugit celso iam spirans sidera flatu Et tacitis acuens stimulis in proelia mentem, Impauidus trepidum seruabat pastor ouile, Exemplo domini promptus dare pro grege uitam. Ergo alacer saeuos perstat quasi murus in hostes Et canis florente fide reuirescit in annis, Totus in astra animo, Christi memor, immemor aeui, Corde deum gestans et plenus pectora Christo. Nec iam se capit ipse, sacer maiorque uideri Sidereumque oculis et honorem fulgere uultu. Ilicet arripitur gaudens saeuisque furentum Protrahitur manibus, sed, qui mos hostis iniqui, Cui potior labor est animas quam corpora nostra Perdere, dilatum gladio terroribus ante Temptat et in mortem surgit gradibus poenarum. Primus supplicii de carcere texitur ordo. Ferrea iunguntur tenebrosis uincula claustris; Stat manibus colloque chalybs neruoque rigescunt Diducente pedes; sternuntur fragmina testae, Arceat ut somnum poenalis acumine lectus. Nec requie tamen est uacuus nec luminis expers Confessor, cui iam sociatus in omnia Christus Compatitur, uirides grauior cui poena coronas Multiplicat, spatiante polum qui mente peragrat. Seque ipsum, uincto quamuis in corpore, liber Spiritus anteuolat summi in penetralia Christi Praemeditante anima certis sua praemia uotis. Ergo beata sacris Felicem passio poenis Vrgebat grauibus uinclis et carcere caeco, Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas, Tantas a Christo recipit patientia palmas. Maximus interea solis in montibus aeger, Contentus fugisse manus feraliaque ora Carnificum, diuersa at non leuiore ferebat Martyrium cruce, quam si ferro colla dedisset Membraque tormentis aut ignibus; acrior illum Cura sui gregis urit et afficit; uritur igne Frigoris et gelido caeli de rore rigescit, Panis inops tectique simul, noctemque diemque Peruigil, intenta iungit prece tempus utrumque, Dumosa prostratus humo compungitur artus Sentibus et mentem curis, intusque forisque Dimicat et ruris spinas in corpore perfert, Tristitiae patitur spinas in pectore maesto. Duris dura tegens cruciatu mentis acerbo Membrorum tormenta leuat, sensumque doloris Corporei excludit mentis dolor. attamen aegra Materies terrae, licet inconcussa maneret Vis animae spernente fide labentia carnis, Victa hieme atque fame duroque attrita cubili Deficiente suam linquebat corpore mentem, Altius et uacuis fessi senis hausta medullis Frigora pellebant glaciato sanguine uitam. Mota patris summi pietas antistite tanto Non tulit obscuro consumi funere corpus. Quamquam et ut Elian istum quoque pascere posset, Esciferas uolucres ieiuna per auia mittens, Posset et ut Mosen secreta operire sepulchro; Sed soli hoc dederat deus uni munus amico Arcana tellure tegi, quia iure decebat Tantus honos illud corpus, quod comminus ore Fulserat et sermone dei, ut mortalia functus Iura deo tantum frueretur teste sepulchri. Ergo sacerdotem confessoremque sereno Lumine respiciens tacitis tabescere siluis Non tulit ulterius mitis pater, et quia digno Condignum comitem meritis sociare parabat, Felicem numero de carceris eligit omni, Cuius id adponat meritis opus, ut senis almi Membra leuet reuocetque animam reuehatque refotum Attonitisque ouibus cari solacia reddat Pastoris. uenit ergo micans iam nocte silenti Angelus et tota uinctorum in plebe reorum Felicem solum, pietas cui sancta reatum Fecerat, alloquitur; fugit atri carceris horror. Voce simul sacri Felix et luce ministri Excussus tremit et uerbum trahit aure fideli. Ac primum, ueluti ludentis imagine somni Accipiat mandata dei, stupet anxius et se Causatur non posse sequi prohibente catena Insuper et claustro simul et custode teneri Carceris obsessi. sed uox diuina morantem Increpitans iubet excussis assurgere uinclis. Et subito ut molles manibus fluxere catenae, Sponte iugo ceruix ferrato exuta leuatur Prosiliuntque pedes laxato caudice nerui. Mira fides! saluis reserato carcere claustris Sopito custode fores interritus exit, Perque ipsos uia fit, per quos uia clauditur; ibat Angelus et tacitae per amica silentia noctis Lux et iter Felicis erat. nonne unus in omni Christus adest sancto? sicut uiget omnibus idem Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum Gratia concordat. ueterem remeare recenti Historia uideo speciem, qua iussus abire Bisseno sublimis in agmine discipulorum Petrus sponte sua uinclis labentibus eque Carcere processit clauso, qua praeuiua illum Angelus Herodi praedam furatus agebat. Meus educente deo geminata per atra Carceris et noctis reliquis obscura sed uni Inlustrata sibi Felix impune per ipsos Custodes constante premens uestigia passu Callibus ignotis directus iussa petebat. Et postquam emensus secretos auia saltus Rura locum fessi senis inuenit, aegra trahentem Iam tenui cernit maestus suspiria flatu. Et primo ut cari cognouit membra parentis, Fusus in amplexum dat uultibus oscula notis Et temptat gelidis reuocare fouendo calorem Artubus et crebris afflatibus oris anheli Reddere uiuentes tepefacto corpore sensus. Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus Iam simile exanimo, modicus tamen ultima uitae Flatus et internae prodit trepidatio fibrae. Anxius intuitu tali pia pectora Felix, Distrahit exsangues artus et lurida cernens Ora fame nec habens quicquam, quo rebus egenis Ferret opem, non igne procul neque comminus esca, Vt dape tabentem recrearet et igne rigentem. Quaerenti et multa Christum prece conuenienti, Quanam ope quaue uia iussum complere ualeret Seruitium, subitam omnipotens de sentibus uuam Edidit et capiti iussit pendere propinquam, Vt facile attiguo posset decerpere ramo Natum sponte cibum. diuinitus ergo refectus Mente pia oblato laetatur munere Felix Demessumque manu morientis ad ora racemum Admouet, et quoniam strictis iam dentibus ille Et sentire negat dulces et sumere uictus, Exprimit umentes acinos sucumque liquentem Instillat, digito diducens arida labra, Donec et aspirante deo conatibus aegris Et luctante manu rigidos paulisper hiatus Laxauit tenuemque aditum dedit oris aperti, Quo rorem exiguum resoluta infunderet uua. Hinc animae sensus, calor ossibus atque oculis lux Vitaque tota redit, quaeque haeserat obsita siccis Faucibus exercet solitas iam lingua loquellas, Postquam uocis iter patefecit lubricus umor. Ergo reuiuiscens notissima comminus ora, Felicis uidet ora sui amplexusque uicissim Conqueritur tardum: nam te promiserat, inquit, Adfore iamdudum dominus mihi, pars mea Felix; Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae Aut ubi te tenuere morae? si corpore cessi Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis Pectore duraui. docet et locus et status ipse, In quo me cernis uitae istius ima trahentem, Non mortis fugisse metu Christoque meam me Praeposuisse animam; fugi non lucis amore, Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atquin Tecta petens alia uixissem tutus in urbe, Si mihi uile fides et carum haec uita fuisset. Ignotos montes desertaque nuda petiui, In gremio domini dulcis mea colla reponens, Ipso ut deficerem teste aut ut pascerer ipso. Nec frustra, ecce uides, fuit haec fiducia nobis; Adfuit omnipotens et te mihi mittere legit, Per quem dona mihi sua redderet; utere, fili, Praeceptis pietatis opus mandantibus et me Suscipiens humeris commune ad ouile reporta. Impiger optato gauisus munere Felix Carum onus ut Christi pondus leue sumit et adfert Tam uolucer cursu, tamquam magis ipse feratur Nec ferat, et uere Christus fert ipse ferentem Et pedibus pietate citis deus addidit alas. Nocte eadem pariter tot munera percipit unus Et simul exequitur Felix; sua rumpere iussus Vincla sacerdotem reficit reuehitque refectum Deponitque sui tutum sub culmine tecti, Vnica quod seruabat anus; tam celsus et isto Maximus extabat merito confessor, ut illi Orba domus summa et census anus una maneret. Pulsatis foribus Felix hanc excitat; illa Ad primos stupefacta sonos, uix nota renoscit Alloquia et dominum tectis assumit apertis, Voce graduque tremens quatiente timore senectam. Cui Felix: cape depositum hoc quod conscia mecum Sidera noctis et angelicae sub principe Christo Me tradente manus tradunt tibi; sume fideli Hanc domini gemmam gremio, quam tempore summo Incolumem nobis domino sub iudice reddas, Quo nunc teste capis. subit istis Maximus orsis Felicemque suum reuocans: cape tu quoque, dixit, Muneris, o mi nate, uicem, quam me tibi iussit Reddere compositum, qui te mihi iussit adesse Deposito. tum deinde sacram Felicis amati Imponit capiti dextram, simul omnia Christi Dona petens, uelut ille patrum uenerabilis Isac Rore poli natum et terrae benedixit opimo; Felicem Christo sic Maximus ore paterno Ore et apostolico benedicens et locupletans, Immarcescibilis redimiuit honore coronae Perpetuisque opibus, quas et modo cernimus, auxit.