Natalicia 15
Annua uota mihi remeant, simul annua linguae
Debita, natalis tuus, o clarissime Christo
Felix, natali proprio mihi carior, in quo
Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis,
Est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus
Esse dedit, uiles caro largitus amico,
Non quia tu dignus famulis tam uilibus esses,
Aeternis dignante deo comes ire triumphis,
Sed quia nos inopes aequi indiguosque salutis
Sic uoluit ditare pater bonus, ut male dites
Criminibus uersa in melius uice diuitiarum
Pro cunctis opibus cunctisque affectibus et pro
Nobilibus titulis et honoribus omnia uanis
Felicem caperemus opes patriamque domumque.
Tu pater et patria et domus et substantia nobis,
In gremium translata tuum cunabula nostra,
Et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti
Crescimus inque aliam mutantes corpora formam
Terrena exuimur stirpe et subeuntibus alis
Vertimur in uolucres diuini semine uerbi.
Te releuante iugum Christi leue noscimus, in te
Blandus et indignis et dulcis Christus amaris.
Ista dies ergo et nobis sollemnis habenda,
Quae tibi natalis, quia te mala nostra abolente
Occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo.
Surge igitur, cithara, et totis intendere fibris,
Excita uis animae; tacito mea uiscera cantu,
Non tacita cordis testudine dentibus ictis
Pulset amor, linguae plectro lyra personet oris.
Non ego Castalidas, uatum phantasmata, Musas
Nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo;
Carminis incentor Christus mihi, munere Christi
Audeo peccator sanctum et caelestia fari.
Nec tibi difficile, omnipotens, mea soluere doctis
Ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solui
Dura iubes tu namque asinam reboare loquendo
Perfectamque tibi lactantes condere laudem
Fecisti et solidam soluisti in flumina rupem
Et terram sine aqua subitis manare fluentis
Iussisti, deserta rigans in spem populorum,
In quorum arentes animas pia gratia fluxit,
Quos Christus uiuo manans petra fonte refecit.
Vnde ego, pars hominum minima, isto munere fretus
Roris, Christe, tui uiuos precor aridus haustus.
Da uerbum de fonte tuo, tua non queo fari
Te sine; namque tui laus martyris et tua laus est,
Qui facis omnipotens homines diuina ualere
Fortiaque infirmis superas de carne triumphans,
Aerios proceres uincens in corpore nostro.
Quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam
Felicem narrare tuum, cui nobile ductum
Ex Oriente genus; nec enim magis altera tellus
Felicis patriam decuit quam quae patriarchas
Quaeque pios tulerat, Christi sacra uasa, prophetas,
Vnde et apostolicis fundens sua flumina linguis
Totum euangelii sonus emanauit in orbem.
Debitus inde deo Felix, genitore profecto
Italiam necdum genitus, tamen in patre uenit,
Ciuis ut affectu nostris oreretur in oris
Nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset.
Sic pater Abraham domini praecepta secutus
Mutauit patrias externo cespite terras
Deposuitque sacrum Chananaeis semen in aruis;
Vnde peregrinas abeunte propagine terras
Mystica Felicem nobis transmisit origo,
Quem perfecta fides illa radice profectum
Prodidit, ut nobis esset pia uena fidei.
Felix nunc etiam posita cum carne quiescit,
Spiritus in Christo uiuens, operantibus altae
Virtutis meritis Abrahae semine mutat
Duritiam lapidum, quos suscitat in bona uitae.
Hac igitur genitore Syro generatus in urbe
Dilectam coluit patriae sub imagine Nolam
Sede beans placita multoque relictus in auro
Diues opum uiguit quamuis non unicus heres.
Hermia cum fratre sui cognomine patris
Terrenas diuisit opes, caelestia solus
Obtinuit Felix; geminos sententia discors
Diuisit fratres: Hermiam mundus abegit,
Felicem Christus sibi sustulit; ille caduca
Maluit, hic solida; praesentibus ille cohaesit,
Iste solum caelo uertit, patrimonia regnis;
Ille heres tantum proprii patris, iste coheres
Christi. sed quis tam uariam miretur ab uno
Sanguine progeniem, ueterum inter sancta parentum
Pignora qui relegat, populorum stirpe duorum
Fecundam pugnas uteri doluisse Rebeccam
Conquestamque deo grauidi luctamina uentris?
Cum iam tunc fremeret sanctae intra uiscera matris
Quae nunc intra uterum mundi discordia saeuit,
Hispida Iudaeis hirti sectantibus Esau
Perfidiae, addictis populo seruire minori,
At nobis leuem per lenia pacis Iacob,
Qua uia lucis agit, meliore sequentibus ortu.
Ergo pari dispar fratrum de sanguine sanguis
Hermias uelut asper Edom terrena secutus
Squaluit in uacua captiuus imagine mundi
Duraque Idumaei praelegit iura parentis,
In gladio uiuens proprio uanaeque laborem
Militiae sterilem tolerans, qua Caesaris armis
Succubuit, priuatus agens ad munia Christi.
At meus aeterni satus arma capessere regis
In patris Israel migrauit nomina Felix
Seseque a puero pia mens caelestibus edens
Instituit seruire deo; nec gratia pauper
Adfuit, et quantum sitiebat corde capaci
Lucis hians animus, tam largiter influa traxit
Dona dei. primis lector seruiuit in annis.
Inde gradum cepit, cui munus uoce fideli
Adiurare malos et sacris pellere uerbis.
Quod quia perspicua meriti uirtute gerebat,
Iure sacerdotis ueneranda insignia nanctus,
Mente loco digna meritum decorauit honorem.
Sed ne sola sacrum caput infula comeret illi,
Extitit et potior geminandae causa coronae,
Dira profanorum rabies exorta furorum,
Cum pia sacrilego quateretur eclesia bello
Praecipueque illos populo deposceret omni
Impietas, quorum pietas insignior esset.
Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem
Maximus et placido formabat episcopus ore,
Presbytero Felice potens, quem mente paterna
Complexus ueluti natum sedisque uouebat
Heredem; subita sed tempestate fugatus
Non cedente fide petiit deserta locorum.
Tunc magis atque magis quaesito antistite Felix
Claruit oppositus gladiis solusque fidei
Inuidia effectus, nec spectabatur honore;
Maior honore fides, quia tantum causa fidei.
Tunc petitur, sua cum draco liuidus excitat arma,
Proruere id cupiens quo surgimus et cadit ipse.
Ergo truces poenas fugiente antistite solus
Vel primus de plebe quasi de corpore uertex
Competitur Felix. hunc omnes uincere certant
Et quasi praecelsam obsessis in moenibus arcem
Facta mole petunt, cuius munimine uicto
Cetera iam facili cadat urbs prostrata ruina.
O digna infidis dementia! creditur uno
Extinguenda fides, totus quam credidit orbis.
Heu, misera impietas, infernis caeca tenebris
Quo ruis? in quem tela moues? an credis in uno
Mortali constare deum? et, si corpora soluas,
Vim simul et mentem diuinam posse aboleri?
Quae mundi per membra meat, qua nasceris ipse
Indignusque aleris, cuius de numine pendet
Vincere uel uinci, cuius uirtute uel unus
Fortior innumeris, pietate armatus inermi
Armatos ferro, sed inermes pectora Christo
Prosternit superante fide, quae conscia ueri
Caelestis uitam praesenti morte futuram
Comparat et uicto uictricem corpore mentem
Laeta deo referens gaudentibus inuehit astris.
Quid iuuat ergo pium tanta quod mole furoris
Felicem, uesane, petis? manet intus operto
Mens inuicta deo; nec iam tibi sola resistit
Terreni natura hominis; deus ipse repugnat
Quem petis, atque tuis, serpens antique, uenenis
Ipse offert se per famulorum corpora Christus
Teque tuis nectens laqueis in caede suorum
Sternit, per mortis speciem de morte triumphans.
Sed fera corda suus stimulis furialibus error
Sanguinea flagrare siti sanctumque cruorem
Vrgebat ueluti sceleris deposcere palmam.
Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores
Intentosque piis expauit ciuibus enses,
Quaeritur excussa Felix uenerandus in urbe.
Nec refugit celso iam spirans sidera flatu
Et tacitis acuens stimulis in proelia mentem,
Impauidus trepidum seruabat pastor ouile,
Exemplo domini promptus dare pro grege uitam.
Ergo alacer saeuos perstat quasi murus in hostes
Et canis florente fide reuirescit in annis,
Totus in astra animo, Christi memor, immemor aeui,
Corde deum gestans et plenus pectora Christo.
Nec iam se capit ipse, sacer maiorque uideri
Sidereumque oculis et honorem fulgere uultu.
Ilicet arripitur gaudens saeuisque furentum
Protrahitur manibus, sed, qui mos hostis iniqui,
Cui potior labor est animas quam corpora nostra
Perdere, dilatum gladio terroribus ante
Temptat et in mortem surgit gradibus poenarum.
Primus supplicii de carcere texitur ordo.
Ferrea iunguntur tenebrosis uincula claustris;
Stat manibus colloque chalybs neruoque rigescunt
Diducente pedes; sternuntur fragmina testae,
Arceat ut somnum poenalis acumine lectus.
Nec requie tamen est uacuus nec luminis expers
Confessor, cui iam sociatus in omnia Christus
Compatitur, uirides grauior cui poena coronas
Multiplicat, spatiante polum qui mente peragrat.
Seque ipsum, uincto quamuis in corpore, liber
Spiritus anteuolat summi in penetralia Christi
Praemeditante anima certis sua praemia uotis.
Ergo beata sacris Felicem passio poenis
Vrgebat grauibus uinclis et carcere caeco,
Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas,
Tantas a Christo recipit patientia palmas.
Maximus interea solis in montibus aeger,
Contentus fugisse manus feraliaque ora
Carnificum, diuersa at non leuiore ferebat
Martyrium cruce, quam si ferro colla dedisset
Membraque tormentis aut ignibus; acrior illum
Cura sui gregis urit et afficit; uritur igne
Frigoris et gelido caeli de rore rigescit,
Panis inops tectique simul, noctemque diemque
Peruigil, intenta iungit prece tempus utrumque,
Dumosa prostratus humo compungitur artus
Sentibus et mentem curis, intusque forisque
Dimicat et ruris spinas in corpore perfert,
Tristitiae patitur spinas in pectore maesto.
Duris dura tegens cruciatu mentis acerbo
Membrorum tormenta leuat, sensumque doloris
Corporei excludit mentis dolor. attamen aegra
Materies terrae, licet inconcussa maneret
Vis animae spernente fide labentia carnis,
Victa hieme atque fame duroque attrita cubili
Deficiente suam linquebat corpore mentem,
Altius et uacuis fessi senis hausta medullis
Frigora pellebant glaciato sanguine uitam.
Mota patris summi pietas antistite tanto
Non tulit obscuro consumi funere corpus.
Quamquam et ut Elian istum quoque pascere posset,
Esciferas uolucres ieiuna per auia mittens,
Posset et ut Mosen secreta operire sepulchro;
Sed soli hoc dederat deus uni munus amico
Arcana tellure tegi, quia iure decebat
Tantus honos illud corpus, quod comminus ore
Fulserat et sermone dei, ut mortalia functus
Iura deo tantum frueretur teste sepulchri.
Ergo sacerdotem confessoremque sereno
Lumine respiciens tacitis tabescere siluis
Non tulit ulterius mitis pater, et quia digno
Condignum comitem meritis sociare parabat,
Felicem numero de carceris eligit omni,
Cuius id adponat meritis opus, ut senis almi
Membra leuet reuocetque animam reuehatque refotum
Attonitisque ouibus cari solacia reddat
Pastoris. uenit ergo micans iam nocte silenti
Angelus et tota uinctorum in plebe reorum
Felicem solum, pietas cui sancta reatum
Fecerat, alloquitur; fugit atri carceris horror.
Voce simul sacri Felix et luce ministri
Excussus tremit et uerbum trahit aure fideli.
Ac primum, ueluti ludentis imagine somni
Accipiat mandata dei, stupet anxius et se
Causatur non posse sequi prohibente catena
Insuper et claustro simul et custode teneri
Carceris obsessi. sed uox diuina morantem
Increpitans iubet excussis assurgere uinclis.
Et subito ut molles manibus fluxere catenae,
Sponte iugo ceruix ferrato exuta leuatur
Prosiliuntque pedes laxato caudice nerui.
Mira fides! saluis reserato carcere claustris
Sopito custode fores interritus exit,
Perque ipsos uia fit, per quos uia clauditur; ibat
Angelus et tacitae per amica silentia noctis
Lux et iter Felicis erat. nonne unus in omni
Christus adest sancto? sicut uiget omnibus idem
Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum
Gratia concordat. ueterem remeare recenti
Historia uideo speciem, qua iussus abire
Bisseno sublimis in agmine discipulorum
Petrus sponte sua uinclis labentibus eque
Carcere processit clauso, qua praeuiua illum
Angelus Herodi praedam furatus agebat.
Meus educente deo geminata per atra
Carceris et noctis reliquis obscura sed uni
Inlustrata sibi Felix impune per ipsos
Custodes constante premens uestigia passu
Callibus ignotis directus iussa petebat.
Et postquam emensus secretos auia saltus
Rura locum fessi senis inuenit, aegra trahentem
Iam tenui cernit maestus suspiria flatu.
Et primo ut cari cognouit membra parentis,
Fusus in amplexum dat uultibus oscula notis
Et temptat gelidis reuocare fouendo calorem
Artubus et crebris afflatibus oris anheli
Reddere uiuentes tepefacto corpore sensus.
Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus
Iam simile exanimo, modicus tamen ultima uitae
Flatus et internae prodit trepidatio fibrae.
Anxius intuitu tali pia pectora Felix,
Distrahit exsangues artus et lurida cernens
Ora fame nec habens quicquam, quo rebus egenis
Ferret opem, non igne procul neque comminus esca,
Vt dape tabentem recrearet et igne rigentem.
Quaerenti et multa Christum prece conuenienti,
Quanam ope quaue uia iussum complere ualeret
Seruitium, subitam omnipotens de sentibus uuam
Edidit et capiti iussit pendere propinquam,
Vt facile attiguo posset decerpere ramo
Natum sponte cibum. diuinitus ergo refectus
Mente pia oblato laetatur munere Felix
Demessumque manu morientis ad ora racemum
Admouet, et quoniam strictis iam dentibus ille
Et sentire negat dulces et sumere uictus,
Exprimit umentes acinos sucumque liquentem
Instillat, digito diducens arida labra,
Donec et aspirante deo conatibus aegris
Et luctante manu rigidos paulisper hiatus
Laxauit tenuemque aditum dedit oris aperti,
Quo rorem exiguum resoluta infunderet uua.
Hinc animae sensus, calor ossibus atque oculis lux
Vitaque tota redit, quaeque haeserat obsita siccis
Faucibus exercet solitas iam lingua loquellas,
Postquam uocis iter patefecit lubricus umor.
Ergo reuiuiscens notissima comminus ora,
Felicis uidet ora sui amplexusque uicissim
Conqueritur tardum: nam te promiserat, inquit,
Adfore iamdudum dominus mihi, pars mea Felix;
Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae
Aut ubi te tenuere morae? si corpore cessi
Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis
Pectore duraui. docet et locus et status ipse,
In quo me cernis uitae istius ima trahentem,
Non mortis fugisse metu Christoque meam me
Praeposuisse animam; fugi non lucis amore,
Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atquin
Tecta petens alia uixissem tutus in urbe,
Si mihi uile fides et carum haec uita fuisset.
Ignotos montes desertaque nuda petiui,
In gremio domini dulcis mea colla reponens,
Ipso ut deficerem teste aut ut pascerer ipso.
Nec frustra, ecce uides, fuit haec fiducia nobis;
Adfuit omnipotens et te mihi mittere legit,
Per quem dona mihi sua redderet; utere, fili,
Praeceptis pietatis opus mandantibus et me
Suscipiens humeris commune ad ouile reporta.
Impiger optato gauisus munere Felix
Carum onus ut Christi pondus leue sumit et adfert
Tam uolucer cursu, tamquam magis ipse feratur
Nec ferat, et uere Christus fert ipse ferentem
Et pedibus pietate citis deus addidit alas.
Nocte eadem pariter tot munera percipit unus
Et simul exequitur Felix; sua rumpere iussus
Vincla sacerdotem reficit reuehitque refectum
Deponitque sui tutum sub culmine tecti,
Vnica quod seruabat anus; tam celsus et isto
Maximus extabat merito confessor, ut illi
Orba domus summa et census anus una maneret.
Pulsatis foribus Felix hanc excitat; illa
Ad primos stupefacta sonos, uix nota renoscit
Alloquia et dominum tectis assumit apertis,
Voce graduque tremens quatiente timore senectam.
Cui Felix: cape depositum hoc quod conscia mecum
Sidera noctis et angelicae sub principe Christo
Me tradente manus tradunt tibi; sume fideli
Hanc domini gemmam gremio, quam tempore summo
Incolumem nobis domino sub iudice reddas,
Quo nunc teste capis. subit istis Maximus orsis
Felicemque suum reuocans: cape tu quoque, dixit,
Muneris, o mi nate, uicem, quam me tibi iussit
Reddere compositum, qui te mihi iussit adesse
Deposito. tum deinde sacram Felicis amati
Imponit capiti dextram, simul omnia Christi
Dona petens, uelut ille patrum uenerabilis Isac
Rore poli natum et terrae benedixit opimo;
Felicem Christo sic Maximus ore paterno
Ore et apostolico benedicens et locupletans,
Immarcescibilis redimiuit honore coronae
Perpetuisque opibus, quas et modo cernimus, auxit.