# Natalicia 16 Tempora temporibus subeunt, abit et uenit aetas; Cuncta dies trudendo diem fugit et rotat orbem; Omnia praetereunt, sanctorum gloria durat In Christo, qui cuncta nouat, dum permanet ipse. Tandem igitur, reuoluta dies, mihi nascere, toto Exoptata dies anno, quae dulcia festa Et mea uota nouas, quae me sollemnia poscis Munera natalem referens, quo milia gaudent Innumeri populi, quo me specialia tangunt Gaudia, quo famulae rata debeo munera linguae Felici libare meo, cui mente dicata In domino Christo sum deditus; hunc etiam oris Obsequio celebrare per annua carmina sanctum Fas mihi. dicam igitur merita et causas meritorum, E quibus obtinuit caelestum praemia laudum Aeternosque dies et magni nomen honoris. Iam prior hoc primos uobis liber edidit actus Martyris, unde domum uel qui genus et quibus altus In studiis, quo deinde gradu per sancta uocatus Munia maluerit Christo seruire perenni Quam patrias errare uias per deuia mundi; Nam pater emeritis sub Caesare uixerat armis. Diximus et taetro toleratas carcere poenas, Quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus, Ni deus anticipans gladios soluisset iniquis Emissum uinclis aliosque uocasset ad actus, Vt prius ad sacram remearet episcopus aulam Maximus, in solis qui saltibus ultima uitae Aeger anhelabat grassante fugatus ab hoste, Quem iussus proprio subuexit corpore Felix Pauperis et tecti delatum in sede locauit; Pensatisque sibi sancto senis ore beati Officiis benedictus abit paucisque diebus Delituit proprii tacitus sub culmine tecti, Non tacita dominum caelestem mente fatigans, Quem prece directa penetrans super astra propinquo Pulsabat merito, pacem procedere poscens. Interea fluxere dies, pax uisa reuerti. Deseruit latebram Felix tandemque sereno Confisus caelo laetis se reddere laetum Fratribus et placidae committere coeperat urbi. Gratabantur oues Christi pastore recepto. Ille gregem pauidum de tempestate recenti Mulcebat monitis caelestibus et duce uerbo Anxia corda regens firmabat amore fidei, Contemnenda docens et amara et dulcia mundo; Nec concedendum terroribus obuiaque ipsis Ignibus aut gladiis promptos inferre monebat Pectora; et ipse suis addebat pondera uerbis, Confessor passus quae perpetienda docebat, Omnibus eloquio simul exemploque magister. Non tulit haec malus ille diu; sed inhorruit atris Crinibus et rabidis inflauit colla uenenis Immisitque suum scelerata in pectora uirus, Vreret ut nigras Felicis gratia mentes. Inseruit stimulos, et mentibus arsit iniquis Vipereae furor inuidiae; petit improba primum Ira domum; cunctis amor impius in scelus ardet. Felicem sitit impietas; sed ab aedibus absens Forte suis media steterat securus in urbe, Fraternis de more suo uallatus amicis Et pia uerba serens populi credentis in aures. Ecce et eum strictis quaerentes ensibus adsunt, Cum subito aut illis corda hostibus aut huic ora Vertuntur; notum non agnouere furentes Felicemque rogant. Felix ubi cernitur, et non Cernitur; ipse nec ipse uir est; cum sit prope, longe est. Ignotus notusque suis fit ciuibus idem, Discernente fide uultum credentibus ipse, Hostibus alter erat. persensit et ipse fauentis Consilium Christi ridensque rogantibus infit: Nescio Felicem quem quaeritis. ilicet illi Praetereunt ipsum; discedit at ille platea Illudente canes domino frustratus hiantes. Nec longum emensis spatium et scitantibus omnes, Qua Felix regione foret, quidam increpat et dat Indicium, ignarus causae credensque furore Dementes, qui non uidissent comminus ipsum, Ad quem contiguis fecissent uerba loquellis. Perculsi nouitate doli grauiusque furentes Mox redeunt perque ipsa uiri uestigia currunt. Iamque propinquabant, sed praecurrente tumultu Vrbis et attoniti clamoribus undique uulgi Admonitus Felix instantia uulnera flexu Declinat medioque procul se deuius aufert E spatio nanctusque locum, qui forte pauenti Panditur effugium, celebri seductus ab urbe Sic quoque non longinquus erat sectoribus atris, Qui prope conspicuo subductus ab ore sequentum Infestos utcumque timens uitauerat enses; Et capiendus erat, quia nullius obice claustri Ille repellendis locus obsistebat iniquis. Nam foribus nullis in publica rostra patebat Semiruti paries male fidus fragmine muri. Sed diuina manus sese sanctum inter et hostes Opposuit miroque locum munimine saepsit, Non strue saxorum, neque ferratis data ualuis Claustra, per humanas quibus atria claudimus Rudere sed subito concreuit sordidus agger, Iussaque nutantes intendit aranea telas Et sinibus tremulis intutum struxit apertum Desertaeque dedit faciem sordere ruinae. Quae simul occurrit minitantibus, obstipuerunt Defixoque gradu sibimet dixere uicissim: Nonne furor temptare aditus aut credere quemquam Hac intrasse hominem, minimi qua signa dedissent Vermiculi? modicae rumpunt haec retia muscae, Nos penetrasse uirum per clausa putamus inepti Et tenerum tanto non ruptum corpore textum? Ille magis nostris manibus modo debitus index, Qui nos in deserta doloso callidus astu Induxit uersumque alio mentitus in isto Felicem latitare situ, quo nostra maligno Verteret arma dolo, capiti fugientis amicus. Ergo recedamus, nam stare diutius istic Risus erit uulgi demensque notabitur error Scrutatum hac hominis latebras contendere gressum, Qua uel mole putri uel araneolis obductis Monstrat inaccessos humus incalcata recessus. Nec mora, discedunt propere in diuersa frementes; Sed deus, ut scriptura canit, uesana minantes Irridebat eos caelesti Christus ab arce Felicemque suum sacris uelauerat alis. Qui domini tutus gremio candentia tela Discutiebat ouans galea scutoque fidei Et gladium uerbi confessor in ore gerebat. Armatus pietate manus et pectora plenus Casta deo insignis meriti thorace tegebat. O multis diuina modis sapientia diues, Semper ab infirmis confundens fortia mundi! Vix populos altis defendunt moenia muris, Et fretos ualido munimine saepius hostis Opprimit euersaeque opponunt mortibus urbes. Nunc et ab armatis protexit aranea sanctum Defensante deo; teneris stetit hostis abactus Cassibus; aerio cessit uis ferrea filo. Vana salus hominum, uirtus mea non mihi uirtus, Si caream uirtute dei. quo uasta gigantum Robora? quo Pharii reges? ubi magna Hierico? Omnibus exitii sua gloria, qua tumuerunt, Causa fuit, neque herois uirtutibus ista, Sed magis infirmis diuina potentia fregit. Ille gigans pueri funda pastoris obiuit Vt canis; illam urbem sonitus soluere tubarum; Litorea iacuit rex ille superbus harena, Diuitias regni pendens in funere nudo. Sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est; At cui Christus abest, et murus aranea fiet. Digressis igitur cum facta silentia turbis Secretoque fugae fidas nox alta tenebras Praebuit, egreditur Felix mutatque latebras, Illa canens domino: media si noctis in umbra Ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum Dextra; per infernum non expers luminis ibo. Ergo dei ductu capit in regione remota Compluuium angusto breuia inter tecta cubili, Quo uetus arebat tecto cisterna profundo. Propter in attiguis habitabat femina tignis Sancta deo mulier, quae confessoris operti Nescia Felicem Christo quasi conscia pauit. Mira canam, ingenium domini pascentis alumnum Ignara pascente suum. nunc sedula panes, Nunc alias de more, sibi quas coxerat escas, Mentis in excessu diuino facta paratu Importabat eo, Felix ubi teste latebat Velatus domino; sed nec cum tenderet illo, Nouerat ingressum nec cum discesserat inde, Introitus erat illa sui memor; utque paratus Intulerat satagens, propriis licet illa cibando Seruiret manibus sancto, tamen inscia tanti Muneris hoc de corde suo nouisse nequibat, Quod non mente sua sed Christi numine agebat, Proque loco latebrae et structae super ora lacunae Appositos ingressa cibos linquebat, eosque Se posuisse domi credens, ita semper abibat, Ponendae memor et positae mox immemor escae. O mulier benedicta deo, uelut una uolucrum, Quae quondam mundo abductum pauere prophetam, Tu quoque secreto pauisti martyra tecto, Sicut auis domino parens, et nescia sancti Conscia seruitii, quid gesseris et cui tandem Seruieris, illo gaudens sub tempore nosces, Cum deus ipse suo pro confessore coronam Iustitiae Christus reddet tibi; tunc tua Felix Ipse tibi referet sub iudice prandia Christo, Quae deus ad dulces sacrati martyris usus Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas Angelica per inane manu pendente propheta Misit ieiuno rabida inter monstra prophetae; Non fera iam feritas, saeuos quia praeda leones Sanctaque frenabant auidos ieiunia rictus. Sex illum totos perhibent ex ordine menses Expertem coetus hominum uixisse sub illa Culminis obscuri simul angustique latebra, Nil opis humanae indiguum, solamine Christi Semper abundantem; qui tempore fertur in illo Saepe illum sermone suo dignatus adisse, Saepe sua pauisse manu caeloque dedisse Pocula non pluuialis aquae, quam nubila passim Omnibus effundunt, sed quem specialiter uni Gratia Felici defudit ab aethere rorem; Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas Et puteum quoque siccarat, qui parca latenti Pocula praebuerat. sed ne sitis ureret illum Carnea, qui Christum sitiendo ferebat et istam Corporis afflicti poenam, delata sereno Inque globum tenuem nubes collecta per artum Compluuii dulcem sitientis in ora liquorem Infudit quasi pressa manu, caeloque uocandum Velleris aetherii suco lactante refecit. Quid mirum, si nunc terrena labe solutum Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat Spiritus et cui panis erat uerbum deus ipse, Caelestum panis, quo uescitur angelus omnis? Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses, Felicemque deus monuit prodire latebra, Qui dudum placidas mundi clamoribus aures Struxerat, humanis ducens obliuia rebus. Vt nouus in lucem iam desperantibus exit Et patria tamquam rediuiuus in urbe uidetur Et multi dubitant agnoscere et ante rogantes, Verane, te, facies? aiunt, tune ille beatus, Redderis qui tanto nobis post tempore, Felix? Qua regione uenis? caelo datus an paradiso Redditus in terras habitacula nostra reuisis? Ille fidem firmat coram se corpore adesse, Seruatum uixisse deo; data gaudia cunctis, Laudibus et meritis populo celebratur ab omni. Functus erat longum perfunctus episcopus aeuum Maximus, et pecudes ductu pastoris egebant. Felicis nomen totum balabat ouile, Quem confessoris redimibat adorea Christo Quemque salutiferum spondebat lingua magistrum Vitaque doctrinae concors; sed ut hoc quoque palmam Iustitiae ferret, meritum sublime quieto Corde premens uelut indignus non audet honore Crescere testaturque seni mage debita Quinto, Quod prior ille gradum socii meruisset honoris Presbyter. haec septem distabat summa diebus. Ergo sub hoc etiam Felix antistite uixit Presbyter et creuit meritis, quia crescere sede Noluit; ipse illum tamquam minor omnia Quintus Obseruabat, et os linguam Felicis habebat. Ille gregem officiis, Felix sermone regebat. Multa aliis sanctum Christi uirtutibus auxit Gratia Felicem, nec pace minora subegit Proelia, quam ualidis confessor gesserat armis. Corpoream tristi sub tempestate salutem Spreuerat, idem et opum simul et contemptor honorum Secura sub pace fuit. non ille tenendi Securus meriti, sed cautior, ut bona uitae Parta tueretur, postquam discrimina mortis Vicerat, et scopulos inter tranquilla timebat. Diximus ut mortem calcarit et ambitionem; Nunc aliam confessoris cognoscite palmam. Vicit auaritiam; nam praedia multa domusque Diuitiis locuples patriis possederat heres. Confessor proscriptus erat, sed pace reducta Et sua, si uellet, deposcere iura licebat; Maluit ille tamen uerbum curare magistri: Cuncta licent, non cuncta iuuant. licito utile praefert Et quasi terrenae contagia ducere labis Horruit amissos in iura reposcere fundos. Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco Archelais, tam sancta fide quam nomine clara, Diues opum uidua et sanctum pietate fideli Felicem uenerans atque illi cara uicissim. Haec illum iuxta meritum uenerata colebat, Vtque ferunt, iunctum sibimet pro iure sodali Vsurpans animum, crebris pia corda querellis Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi Iura recusaret, quae dispensare recepta Mercedis magnae cum fenore posset egenis. Plurima de propriis quoque rebus munera saepe Obtulit. ille pio contentus ad omnia sensu Femineam placido ridebat pectore curam, Caelestum sibimet sat conscius ipse bonorum, Quae pro terrenis sibi compensata tenebat. Vnde potens caris instantibus haec referebat: Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam? Praestat, opes saluo desint quam uita opulento; Diues egebo deo, nam Christum pauper habebo. Diuitiis inopem ditabit gratia Christi. Hunc retinens animum modici tria iugera ruris Nec proprio sub iure tenens conducta colonus Ipse manu coluit famulo sine pauperis horti Possessor; sed et has de cespite diues egeno In dominum confudit opes, cum paupere semper Collectum diuisit holus, cum paupere mensam. Vna dies illi curam consumpsit habendi, Vnica uestis eum, saepe et uix unica texit. Si geminas habuit, nudum meliore refouit. Saepe nouo miseros uertit uelamine pannos, Felicisque habitu pauper mutatus ab atro Enituit; contra mendici tegmine Felix Sorduit, exornans inculto corpore mentem. Hac uiuens pietate deo maturus et aeui Et meriti plenis clausit sua saecla diebus Mutauitque piae, non clausit saecula uitae.