# Natalicia 18 Lex mihi iure pio posita hunc celebrare quotannis Eloquio famulante diem, sollemne reposcit Munus ab ore meo, Felicem dicere uersu, Laetitiamque meam modulari carmine uoto Et magnum cari meritum cantare patroni, Quod per iter durum, qua fert uia peruia paucis, Alta per arta petens superas penetrauit ad arces. Concordate meis, precor, et complaudite, fratres, Carminibus castoque animos effundite luxu. Gaudia sancta decent et carmina casta fideles; Nam cui fas hominum, cui Christus amorque timorque est, Non gaudere hodie et uacuum procedere uoti, Qua quis possit ope ingenii linguaeque reique, Caelicolas Christo quando adgaudere ministros Ipsa etiam festo produnt elementa colores Cernite laetitiam mundi in splendore diei Elucere sacris insignibus; omnia laetus Candor habet, siccus cineris a nubibus imber Ponitur et niueo tellus uelatur amictu, Quae niue tecta, solum niue siluas culmina colles Compta senis sancti canos testatur honores; Angelicaque docent et luce et pace potiri Felicem placida clarum in regione piorum, Lactea qua tacito labuntur uellera caelo. Christe deus Felicis, ades, da nunc mihi uerbum, Sermo deus, da perspicuam, sapientia, mentem. Non opis humanae facundia dicere laudes Posse tuas; tua namque tui sunt gloria sancti. Cedo, alii pretiosa ferant donaria meque Officii sumptu superent, qui pulchra tegendis Vela ferant foribus, seu puro splendida lino Siue coloratis textum fucata figuris. Hi leues titulos lento poliant argento Sanctaque praefixis obducant limina lamnis. Ast alii pictis accendant lumina ceris Multiforesque cauis lychnos laquearibus aptent, Vt uibrent tremulas funalia pendula flammas. Martyris hi tumulum studeant perfundere nardo, Vt medicata pio referant unguenta sepulchro. Cedo equidem et uacuo multis potioribus auro, Quis grauis aere sinus releuatur egente repleto, Qui locuplete manu promptaria ditia laxant Et uariis animam sponsantes dotibus astant, Mente pares, ope diuersi; nec segnius illi Fercula opima cibis, ceras aulaea lucernas, Larga quidem sed muta dicant: ego munere linguae, Nullus opum, famulor de me mea debita soluens Meque ipsum pro me, uilis licet hostia, pendo. Nec metuam sperni, quoniam non uilia Christo Pauperis obsequii libamina, qui duo laetus Aera, piae censum uiduae, laudata recepit. Tunc quoque multa deo locupletes dona ferebant, Implentes magnis aeraria sancta talentis; Sed Christus spectator erat, qui corda ferentum Inspiciens uiduae palmam dedit; illa diurni Rem uictus, geminos, quod ei substantia, nummos Miserat in sacram nil anxia corporis arcam. Propterea ex ipso uenturi iudicis ore Ante diem meruit facti praecerpere laudem Praeferrique illis, quorum stipe uicerat aurum, Munere pauper anus, sed prodiga corde fideli. Ergo, boni frat.res, quibus hic dignatio et istic Concessa est, placidis aduertite mentibus aures, Nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter. Despicienda quidem, tamen et miranda profabor, Despicienda meo ingenio, miranda beati Felicis merito, quod dicere non sine Christi Laude licet, quia quicquid in hoc miramur ab illo est Vnde piis uirtus et per quem uita sepultis. Praeteritis cecini patriam genus acta libellis Et tota sanctum repetens ab origine dixi Felicem, donec perfectae tempora uitae Clauderet et posito desertis corpore terris Tenderet aeterni merita ad consortia regni. Sed quia non idem tumuli qui membra piorum Et merita occultant, animarum uita superstes Corporibus functis quaesitos corpore fructus Et post corporeos obitus non mortua sentit Laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum Tempore uenturo corpus reuocata remixto Corpore communi metet indiscreta receptu. Longa igitur mihi materies; quantumque erit aeui, Tantum erit et uerbi super hoc, cui dicere gesta Felicis pateat, si copia tanta sit oris," Quanta operum meritique manet. nam tempore ab illo, Quo primum ista dies Felicem fine beato Condidit et carnem terris, animam dedit astris, Ex illo prope cuncta dies operante uidetur Confessore dei, probat et sine corpore uiuum Christus, ut ostendat maiorem in morte piorum Virtutem quam uim in uita superesse malorum. Ecce uides tumulum sacra martyris ossa tegentem Et tacitum obtento seruari marmore corpus; Nemo oculis hominum qua corpore cernimus extat, Membra latent positi, placida caro morte quiescit, In spem non uacuam rediuiuae condita uitae. Vnde igitur tantus circumstat limina terror? Quis tantos agit huc populos? quaenam manus urget Daemonas inuitosque rapit frustraque rebelli Voce reclamantes compellit adusque sepulchrum Martyris et sancto quasi fixos limite sistit? Respicio hanc aliquando diem, quam maesta relicto Orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam Assumens animam casto deus hausit ab ore. Addidit ornatum caelis nec pignore terras Orbauit; superi Felicis mente fruuntur, Corpore nos; animaeque potentis spiritus illic Viuit et hic meritum. sed totum funeris almi Praesentare iuuat quem Nola impendit honorem. Namque sacerdotem sacris annisque parentem Perdiderat, sed eum caelis habitura patronum Vrbs deuota pium; spe solabatur amorem. Totis ergo quibus stipatur conflua turbis Currit in obsequium populos effusa fideles. Tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis; Admixta pietate fides gaudetque doletque. Et licet accitum Christo super aethera tolli Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui Praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto Inter et exequias restat solamen amoris, Postquam depositum tumulandi in sede feretrum, Certatim populus pietatis circumfusus Vndique denseto coetu sita membra coronat, Religiosa pie pugna exercetur amantum. Quisque alium praestans propior consistere certat Reliquiis corpusque manu contingere gaudet. Nec satis est uidisse semel, iuuat usque morari Luminaque expositis et qua datur oscula membris Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem Moliturque sacrum solii Felicis honorem. Qua muris regio et tectis longinqua uacabat, Fusus ibi laeto ridebat caespite campus Vberius florente loco, quasi praescia iam tunc Semper honorandi mundo uenerante sepulchri Gaudebat sacro benedici corpore seque Veris amoena habitu, quo dignior esset humando Martyre, graminibus tellus sternebat odoris. Ast illum placido scandentem celsa uolatu Et casto assumptum de corpore laeta piorum Turba per aetherias susceperat obuia nubes; Angelicique chori, septemplicis agmina caeli, Totis, qua caelum patet, occurrentia portis Regis in aspectum summique parentis ad ora Sidereo uolucrem laeti uexere triumpho. Tum niuea sacrum caput ornauere corona Sed tamen et roseam pater addidit iudice Christo Purpureoque habitu niueos duplicauit amictus, Quod meritis utrumque decus. nam lucida sumpsit Serta quasi placido translatus in aethera leto, Sed meruit pariter quasi caesi martyris ostrum Qui confessor obit. tenet ergo et praemia passi, Quod prompta uirtute fuit, nec pacis honore Ornatuque caret, quia non congressus obiuit. Facta igitur rata iusta, pium texere sepulchro Funus; at in sanctis diuinitus insita membris Gratia non potuit cum carne morique tegique, Ilico sed positis ex ossibus emicuit lux, Quae medicis opibus meriti dare signa potentis Hactenus ex illo non umquam tempore parcit. Et toto quo mundus erit fulgebit in aeuo Lux eadem, sancti cineris per saecula custos. Martyris haec functi uitam probat, et bona Christi Ad tumulum Felicis agens diffundit in omnes Felicis late terras mirabile nomen, Dignatam et tanto prae cunctis urbibus unam Hospite nobilitat Nolam, quam gratia Christi Felicis meritis ita dilatauit, ut aucta Ciuibus ecce nouis et moenibus hic etiam urbs sit, Pauper ubi primum tumulus, quem tempore saeuo, Religio quo crimen erat minitante profano, Struxerat anguste gladios trepida inter et ignes Plebs domini? ut seris antiqua minoribus aetas Tradidit. ingentem paruo sub culmine lucem Clauserat et tanti tantum sacer angelus olim Depositi possessor erat, qui lucis opertae Conscius ut quidam fons aedibus extitit amplis Et manet in mediis quasi gemma intersita tectis, Basilicas per quinque sacri spatiosa sepulchri Atria diffundens, quarum fastigia longe Aspectata instar magnae dant uisibus urbis. Quae tamen, ampla licet, uincuntur culmina turbis, Quod crescente fide superundat gratia Christi, Quae populis medico Felicem munere praestat Viuere. qui perstans etiam post corporis aeuum Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti Corporis e tumulo, non obsita puluere mortis, Arcano aeternae sed praedita semine uitae, Viuificum spirant animae uictricis odorem, Quo medicina potens datur exorantibus aegris. Quanta resurgentes uirtus et gloria cinget Coniectare licet, cum gratia tanta sepultos Ambiat, et quanto rediuiua decore micabunt Corpora, in obscuris cum sit lux tanta fauillis! Quid nobis minimis horum praestare coronae Sufficient, quorum et cineres dant commoda uiuis? Cernere saepe iuuat uariis spectacula formis Mira salutantum et sibi quaeque accommoda uotis Poscentum; uideas etiam de rure colonos Non solum gremio sua pignora ferre paterno, Sed pecora aegra manu saepe introducere secum Et sancto quasi conspicuo mandare licenter, Moxque datam sua confisos ad uota medellam Experto gaudere deo et iam credere sana Et uere plerumque breui sanata sub ipso Limine laeta suis iumenta reducere tectis. Sed quia prolixum et uacuum percurrere cuncta, Quanta gerit Felix miracula numine Christi, Vnum de multis opus admirabile promam Innumeris paribus, sed ab uno pende relicta, Quae uirtus eadem gessit distantia causis. Pandite corda, precor, breuis est iniuria uobis, Dum paucis magnum exiguisque, opus eloquor orsis. Et memores uiduae primo sermone relatae, Quam deus e pretio mentis, non munere cernens, Antetulit multum mittentibus, omnia dantem, Me quoque ferte leui dicentem magna relatu. Et mea namque illis sunt aemula uerba minutis, Quis pretium pietas et uilibus aurea fecit. Quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu Rusticus, e geminis angustam bubus alebat Pauperiem mercede iugi, nunc subdere plaustris Suetus eos oneri pacta regione uehendo, Nunc operae pretium sub aratra aliena locatis Paupertatis habens reditum; spes anxia resque Tota inopi par illud erat. non carior illi Progenies aut ipse sibi; sed pignora et ipsos Ducebat; neque cura minor saturare iuuencos Quam dulces natos educere, parcior immo Natis quam pecori caro; non gramine uili Illos aut sterili palea, sed tegmine aprico Algidus et de farre sibi natisque negato Esuriens pascebat, egens sibi, diues in illis, Quorum fecundus labor exsaturabat egentem. Hos igitur, tam cara suae solamina uitae, Nocte miser quadam somno grauiore sepultus, Amisit taciti furto praedonis abactos; Exurgensque die reduci de more iugandos Infelix primo in uacuis praesepibus intus Moxque foris frustra notis quaesiuit in agris; Ilico sed fessus cassis erroribus ultro Atque citro, postquam nullis uestigia signis Certa uidet, spebus frustrata indage peremptis, Humanam desperat opem et pietate repletus Aspirante deo depressam in pectore fracto Erigit in caelum mentem; et mox corde refecto Praesumente fide spem uoti compotis haurit Sanctaque Felicis rapido petit atria cursu Ingressusque sacram magnis cum fletibus aulam Sternitur ante fores et postibus oscula figit Et lacrimis rigat omne solum, pro limine sancto Fusus humi, et raptos nocturna fraude iuuencos A Felice pio uelut a custode reposcit Increpitans miscetque precantia uerba querellis: Sancte deo Felix, inopum substantia, semper Pro miseris felix et semper diues egenis, Te requiem fessis deus afflictisque leuamen, Te posuit maestis ad saucia corda medellam; Propterea tamquam gremio confisa paterno In te paupertas caput acclinata recumbit. Felix sancte meos semper miserate labores, Nunc oblite mei, cur me rogo uel cute nudum Deseris? amisi caros, tua dona, iuuencos, Saepe tibi supplex quos commendare solebam, Quos tua perpetuo seruabat cura fauore Pascebatque mihi. tua nam custodia saluos Dextraque sufficiens illos praestabat opimos, Quos misero mihi nox haec abstulit. heu quid agam nunc? Quo deceptus eam? quem criminer? an tibi de te Conquerar immemoremque mei accusabo patronum, Qui mihi sopito tam densum irrepere somnum, Ne mea sentirem perfringere claustra latrones, Passus es et nullo fregisti dura pauore Pectora nec lucem tenebris furtoque dedisti? Aut ullis profugos curasti prodere signis? Qua modo discurram? quo deferar? omnia caecis Structa mihi latebris; nunc et mea tecta uidentur Clausa mihi, abductis ubi desolatus alumnis Nil habeo, quod habere uelim, quod dulce uidenti, Dulce laboranti non irrita gratia praestet, Oblectans inopem sensu fructuque peculi. Hos ubi nunc quaeram miserandus ego? aut ubi quando Inueniam tales aut unde parabo, reper.tos Qui solos habui contentae rusticus illos Paupertatis opes? ipsos igitur mihi redde, Nolo alios. nec eos ulla regione requiram, Hic mihi debentur; haec illos limina reddent, In quibus ipsum te supplex astringo tibique Haereo. cur quaeram aut ubi quos ignoro latrones? Debitor hic meus est; ipsum pro fure tenebo Custodem. tu, sancte, reus mihi, conscius illis. Te teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi Cuncta et operta uides longeque absentia cernis Et capis includente deo, quo cuncta tenentur. Atque ideo occulti fures quacumque latebra Non tibi celantur nec de te euadere possunt, Quos licet et manus una tenet. deus unus ubique, Christi blanda piis, sed iniquis dextera uindex. Redde igitur mihi, redde boues et corripe furem. Sed non quaero reos; abeant, non nescio mores, Sancte, tuos; nescis male facta rependere, malis Emendare malos uenia quam perdere poena. Conueniat nobis igitur: sic diuide mecum Quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te Vtilitas iuxtaque tuas clementia partes Vindicet aequatoque tuum libramine constet Iudicium; tibi solue reos, mihi redde iuuencos. Ecce tenes pactum, famuli iam nulla morandi Causa tibi; accelera tantis me soluere curis. Nam mihi certa manet sententia cedere nusquam, Donec subuenias, nec ab isto poste refigi; Ni properas, isto deponam in limine uitam, Nec iam repperies cui reddas sero reductos. Talia uoce quidem querula sed mente fideli Plorantem totoque die sine fine precantem Audiuit laetus non blando supplice martyr Et sua cum domino ludens conuicia risit; Poscentisque fide, non libertate dolentis Motus opem properat; paucis mora ducitur horis. Interea labente die iam uespere ducto Nec precibus dabat ille modum nec fletibus; una Vox erat affixi foribus: non eruar istinc; Hic moriar, uitae nisi causam protinus istic Accipiam. tandem tamen, ut iam plurima tutum Nox secretum adytis fieri cogebat, et ille Temporis oblitus, damni memor, ostia prono Ore premens, toto prohibebat corpore claustra. Sed multis frustra pulsantum uocibus aures Aggreditur uiolenta manus tandemque reuellit Turba reluctantem et sancta procul exigit aula. Pulsus ab aedituis flet amarius et sua lugens Tecta petit, resonant plangore silentia noctis Questibus et magnis late loca sola resultant, Donec et inuitus peruenit. et atra silentis Ingrediens tuguri penetralia rursus ab ipso Culminis introitu taciti, ut praesepia uidit Nuda boum et nullos dare tintinnabula pulsus, Excussa ut ceruice boum crepitare solebant Mollius aut lentis caua linguis aera ferire, Armentum reduces dum gutture ruminat escas: His grauius tamquam rescisso uulnere planctum Integrat, et quamquam neget aegro cura quietem, Et uigili tamen haec dat solamenta dolori, Vt bubus stabulata suis loca corpore fuso Pressa superiaceat; nec duro fracta cubili Membra dolent, iuuat ipsa iniuria; nec situs horret Sordentis stabuli, quia notum reddit odorem Dilecti pecoris, nec fetor fetet amanti. Si qua illi extremo tulerant uestigia gressu Aspicit et palpante manu calcata retractans Ingemit et refricat totis iam frigida membris Signa pedum; mentemque suam, licet eminus absit Corpore, sacratam Felicis mittit ad aulam, Felicem fletu, Felicem nomine clamans, Nec desperat opem nec parcit fundere uota. Nox medium iam uecta polum perfuderat orbem Pace soporifera, reticebant omnia terris; Solum illum sua peruigilem spes curaque habebat. Ecce repente suis strepitum pro postibus audit Et pulsas resonare fores, quo territus amens Exclamat, rursum sibi fures adfore credens: Quid uacua incassum crudeles ostia uultis Frangere? iam nullus mihi bos; quid quaeritis ultra? Praeuenere alii, mea tantum uita superstes, Quae sociis uestris ut praedae cassa remansit. Dixerat haec metuens; sed nullo fine manebat Liminibus sonitus. quo crebrescente nec ulla Respondente sibi pulsantum uoce propinquat Suspensus cunctante gradu et dat postibus aurem Sollicitam et rimis aciem per hiantia claustra, Qua tenebris albus caeli color interlucet, Inserit exploratque diu, nec adhuc sibi credit Quid uideat; nec enim sublustri lumine noctis Pura fides oculis, dubio tamen ipsa per umbras Corpora pulsantum trepidos auferre pauores Spemque boni coepere nouis promittere formis. Non homines pulsare uidet; sed quod uidet esse Verum, non audet sibi credere. magna profabor, Quamquam parua deo miracula, cui sapit omne Rerum animal sensu, quo iusserit ipse creator Omnigenum pecus. ecce gerens duce numine mentem Par insigne boum non nota per auia nocte Venerat ad notas nullis rectoribus aedes, Sponte quasi, non sponte tamen, quia numinis actu Ereptos potiore manu praedonibus illos Egerat occultis Felix moderatus habenis. Et postquam attigerant assueti culmea tecti Culmina gaudentes reditu expertasque timentes Sat memori terrore manus, quasi pone timerent Instantem sibi raptorem, quatere ostia iunctis Frontibus et tamquam manibus sic cornibus uti, Vt dominum excirent sonitu. sed territus ille Rursus ut hostili circum sua claustra tumultu Tuta etiam timuit; rursus sapientia bruto Aspirat pecori causam sentire morantis Atque intellectum domini reserare timentis. Edere mugitum, de quo formidine pulsa Panderet exclusis aditum securus alumnis. Ille inopina uidens diuini insignia doni Haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudia turbant. Credere non audet, metuit non credere; cernit Comminus et caligare putat; dum respicit ad se, Diffidit tantum sese potuisse mereri; Sed contra reputans a quo sperauerit, audet Credere, cognoscens Felicis gesta patroni. Iamque rubescebant rumpente crepuscula mane Noctis et extremae fuga rarescentibus astris Luce subobscura uel sublucentibus umbris Coeperat ambiguos rerum reserare colores. Tunc demum nota specie sibi bubus apertis, Vt primum coepere oculis clarescere setae, Certior exultat remouens et pessula claustris Ostia laxato stridentia cardine soluit. Dum facit hoc, iuncti simul irrupere iuuenci Et reserantis adhuc molimina praeuenerunt. Dimoto faciles cesserunt obice postes, Oblatumque sibi mox ipso in limine regem Cognoscunt hilares laetum lambuntque uicissim Mulcentem labrisque manus palpantis inudant Atque habitum totum spumosa per oscula foedant, Dum complectentis domini iuga cara benignum Molliter obnixi blanda uice pectus adulant. Illum dilecti pecoris nec cornua laedunt Et collata quasi molles ad pectora frontes Admouet, et manibus non aspera lingua uidetur, Quae lambens etiam siluestria pabula radit. Sed tamen haec inter non uano corde fidelis Rusticus officii meminit, neque curat anhelos Ante boues stabulis inducere postque laborem Atque famem recreare cibo, quam ducere secum Illuc, unde suos meruit. uenit ergo reductos Ducens nec tacitis celat sua gaudia uotis Et referens densas trahit ad sua uerba cateruas Ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes. Quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem Praesentes hodie ducit sanctique triumphum Martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi Per medios coetus, modo furum praeda, iuuenci, Et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens Turba locum et muto celebratur gloria Christi In pecore. ille autem, qui tanti muneris alto Causa fuit domino mediis in milibus extans Flensque iterum sed laetitia modo debita sancto Vota refert, non aere graui nec munere surdo, Munere sed uiuo linguae mentisque profusus, Voce pia largum testatur pauper amorem Debitor et Christo satis isto pignore soluit, Immaculata suae cui sufficit hostia laudis: Captiuos en, sancte, tuos tibi plebe sub omni Viator ago et uictos iterum tibi mando tuendos; Conserua reduces dignatus reddere raptos. Sed tamen in me nunc ipsum, bone, respice, martyr; Namque uides quod agas tibi adhuc superesse, sed in me, Qui prope caecatis oculis tua comminus asto Limina; nam multo mersi mea lumina fletu, Non solum damno sed et inter gaudia plorans. Dempsisti causam lacrimarum, tolle modo orta Vulnera de lacrimis; miseratus, sancte, meorum Damna boum, miserare itidem modo damna oculorum. Donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis Redde meos oculos. nam quid iuuat esse reductos, Si languente acie praesens praesentibus absim? Talia praesentes populi risere querentem. Sed procul admotae secreti martyris aures Suscepere pias ab inepto supplice uoces, Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram. Inde domum gaudens oculis bubusque receptis Collaudante deum populo remeabat, et illum Laeta sequebatur gemini uictoria uoti.