# Natalicia 27 Nascere, quae tardo semper mihi redderis ortu Mox et in occasum properans fugis, aegra redire, Ales abire, dies. nam te per longa morantem Tempora, dum tardi nitens rota uertitur anni, Sustineo intentis affecto pectore uotis. Quam cuperem totis mihi te lucere diebus, Vel si quando uenis, ita compensare moras, ut Aestiuis posses spatiis producere lucem Aut illum pensare diem, qui sistere iussis Sideribus longo lassauit lumine mundum, Humanos duplicans dilata nocte labores. Nunc te, cara dies, rapido nimis aere nobis Temporis hiberni lex subtrahit et breuiatas Cogit hiems horas cita lumine, pigra tenebris. Sed bene quod tibi sol, Felix, cui gratia perpes, Illustrante micat Christo propriumque coruscat Natali iubar ipse suo neque conditur umquam Casibus occiduis aeterni splendor honoris. I, fugitiua dies, elabere, non reuocabo, Nec te iam querar esse breuem, quia te sine Felix Semper inextincto praesens mihi lumine fulget. Si natalis abest, plus est quod iugiter ipse Lux huius natalis adest. nec enim ille die fit Sanctus, cuius honor celebrandi causa diei est. Quod si natalem reliquis praestare diebus Turba facit, solito quae densius ad sacra currit Limina, conferta prope semper plebe uidemus Natalem Felicis agi. nam quae, rogo, uotis Cassa dies oritur uel magnis rara cateruis? Sed tamen hanc speciale decus retinere fatebor Iure diem, expleto quondam qua contigit aeuo Ponere terrenos habitus et ad alta uocari Sidera Felicem retinendum sede beata. Firmat enim ratio ista fidem, quae tempora certis Distinguit titulis sacrosque per annua signat Festa dies, quibus ad domini miracula quondam Antiqui tremuere patres, horrenda sinistris Et semper celebranda piis, quia commoda sanctis, Dura fuere malis. testis Memphitica tellus Et mare tunc factum sanctis humus, aequor iniquis, Ceteraque his paria Aegypto multasque per oras Gesta deo memori nobis recoluntur amore. Sic aeque diuina feruntur munera Christi: Vt ueneranda dies cunctis, qua uirgine natus Pro cunctis hominem sumpsit deus, utque deinde, Qua puerum stella duce mystica dona ferentes Suppliciter uidere magi, seu qua magis illum Iordanis trepidans lauit tinguente Iohanne Sacrantem cunctas recreandis gentibus undas, Siue dies eadem magis illo sit sacra signo, Quo primum deus egit opus, cum flumine uerso Permutauit aquas praedulcis nectare uini. Quid paschale epulum? nam certe iugiter omni Pascha die cunctis ecclesia praedicat oris, Contestans domini mortem cruce, de cruce uitam Cunctorum; tamen hoc magnae pietatis in omnes Grande sacramentum praescripto mense quotannis Totus ubique pari famulatu mundus adorat, Aeternum celebrans rediuiuo corpore regem. Hoc sollemne dies sequitur (septem numeramus Hebdomadas, et lux populis festiua recurris), Qua sanctus quondam caelo demissus ab alto Spiritus ignito diuisit lumine linguas, Vnus et ipse deus diuersa per ora cucurrit Omnigenasque uno sonuit tunc are loquellas, Omnibus ignotas tribuens expromere uoces, Quisque suam ut gentem peregrino agnosceret ore Externamque suo nesciret in ore loquellam. Barbarus ipse sibi non notis nota canebat Verba, suis aliena loquens; sed in omnibus unum Voce deum uaria laudabat spiritus unus. Vt citharis modulans unius uerbere plectri Dissona fila mouet uel qui perflantia textis Labra terit calamis, licet. unum carmen ab uno Ore ferat, non una sonat uariosque magistra Temperat arte sonos, arguta foramina flatu Mobilibusque regit digitis clauditque aperitque, Vt rapida uice dulcis eat redeatque cauernis Currens aerio modulabilis aura meatu, Explicet irruptos animata ut tibia cantus: Sic deus omnisonae modulator et arbiter unus Harmoniae, per cuncta mouet quam corpora rerum, Et naturae opifex deus omnis et artis, in omni Fons opere et finis, faciens bona factaque seruans, Ipse manens in se media pietate uicissim, Qua pater in uerbo, qua filius in patre regnat, Quo sine nil factum, per quem sata cuncta in eodem Consistunt, idem nouat omnia principe uerbo, Qui cruce purpurea pretiosi sanguinis ostro Arduus ascensu uolucri penetrauit in alta Nube super Cherubin uolitans seditque parenti Dexter et inde suis caelestia dona profudit, Spiritum ab unigena sanctum et patre procedentem, Qui deus ipse deo ueniens licet adsit ubique, Conspicuo tamen adlapsu ruit igneus illic, Pubis apostolicae concors ubi coetus agebat, Moxque nouo sonitu multis ex urbe coactis Omni ex gente uiris sedit quasi flamma per omnes Et simul in cunctis spiramine dissonus uno, Vt lyricas facili modulatus pectine chordas, Diuiduis eadem cecinit praeconia linguis, Incutiens uarias humana per organa uoces. Talis ubi lectas impleuit crapula mentes, Ructauere sacras ieiuno gutture laudes Ebria corda deo; quis me miseratus ab isto Flumine potabit, quod sobriat ebrietate? Ergo uelut caelum stellis et floribus arua Temporibusque annos dominus, sic ipsa diebus Tempora distinxit festis, ut pigra diurnis Ingenia obsequiis saltem discrimine facto Post interuallum reduci sollemnia uoto Sancta libenter agant residesque per annua mentes Festa parent domino, quia iugiter intemeratos Iustitiae seruire piget, delinquere suetis Parcere peccato labor est. decurritur omni Valle, per ascensum non est euadere cursu. Hinc uia labendi procliuior et uia uitae Durior; illa capax multis, haec ardua paucis. Inde bonus dominus cunctos pietatis ut alis Contegat, inualidis niti uirtutis ad arcem Congrua sanctorum dedit interualla dierum, Vt saltem officiis mediocribus ultima Christi Vestimenta legant, et eos uel fimbria sanet, Qui non extorres penitus regione salutis Intra perpetuae stabulant praesepia uitae, Longinqui primis, non longo fine secundis. Primus enim uitae gradus est pertexere cunctos Continua bonitate dies et tempore toto Pascha sacrum Christi cultu celebrare pudico. Quod si mixta seges tribulis mihi germinat et cor Incultum stimulat terreni spina laboris, Vel festis domino studeam me offerre diebus, Vt uel parte mei tangam confinia uitae, Corpore ne toto trahar in consortia mortis. Quamquam igitur iugi nos, qui statione propinqua Accolimus, sancti potiamur honore patroni, Quem et sine natali deuota frequentia semper Concelebrat, tamen ut proprii per erilia uernae Festa relaxemur curis et uota canamus, Huius laetitiae princeps psallentibus ibo Fratribus et socium ducam quasi signifer agmen. Nam licet e uaria populi regione frequentes Comparibus uotis hodie pia gaudia fundant, Me tamen uberius decet atque insignius isto Exultare die, quia nemo obstrictior est me Debitor huic, cui priuato specialius astro Ista dies tantum peperit sine fine patronum. Salue, cara dies, salue, mihi lux mea, salue, Semper festa mihi; sed in hoc mihi clarior anno Orta refulsisti, quia cum Felicis honore Nicetam reuehis, sanctorum ut amore duorum Binum habeam natalem hodie, quo corpore sumpti Martyris excessum celebrans et corpore prompti Ecce sacerdotis reditum satiatus adoro, Suscipiens humili metantem in pectore Christum. Exsultet mea nunc anima edicatque quod olim Sponsa canebat amans domino uocalis amanti: Imber abit, discessit hiems, uos turturis altae In nostra tellure sonat, dat uitis odorem, Florida et in terris miramur lilia caeli. Vnde repente, precor, uersa uice temporis annus Ver agit et gelidis flores uisuntur in agris? Iunctus adest domini Christi comitatus amicis Nicetes; hinc uernat hiems, hinc undique nobis Spirat odoratos uegetabilis aura uapores; Hoc de corde uenit benedicti spiritus agri. Vita pudicitiae et liquido mens candida uero Nicetam faciunt, flores et aromata Christi. Munere quid tanto dignum uel corde uel ore Pauper et insipiens et paruulus edere possim? Ipso nunc Felice opus est et in hoc mihi munus, Sumat ut a Christo, mihi quas impertiat ipse, Vt digne sibi grater, opes. et nunc mihi uellem Viua perennis aquae manarent flumina uentre, Vt non ore meo sed Christi munere possem Laetitiam enarrare meam, quae munere Christi Vberius solito placidum mihi pectus inundat Natalemque mihi duplicat Felicis amore Multiplici. uideo praesenti lumine coram Niceten ridere mihi, uisoque parente, Cuius prae cunctis amor in me regnat, et ipse Nicetes fio, benedicti nominis instar Mente gerens, quae nunc uoto uictore triumphat. Hunc ego conspiciens longo post tempore longe Natali uenisse tuo, clarissime Felix, Nonne tua ducente manu aduentasse fatebor? Nam quis tam claro poterit non cernere signo Hoc prece mi uenisse tua, ut, quod sumere uotis Vis poteram aut ipso saltem mihi fingere somno, Nicetam rursus coram Felicis in ipso Natali uisu simul amplexuque tenerem Atque iterum sub eo canerem mea debita, Felix, Auditore tibi. sed quid faciam rogo pauper Diuitis assideo mensae et miser audeo magnis Insertare manum dapibus; neque cogito quod me Talia consimili uice, qualia sumo, parare Conueniat dignumque isto dare iudice uerbum. Quare inopi da, sancte, tuo, ut te digna patrono Et pariter condigna tuo loquar ausus amico. Posco tuos, Felix, tecum ad tua uota parentes. Quae tua uota loquor, mea sunt et uerius haec sunt Vota mea; at tibi celsus honor terrena recusat Gaudia. sed quia nostra tuae sunt gaudia palmae Et tua dignaris tibi ducere uota tuorum, Ergo tuos etiam, Felix, imploro parentes; Hic quoque ades, mihi nunc poscas ut adesse uocatos. Qui colitis laetos paradisi caelitus hortos Quique sub excelsa domini requiescitis ara, Pulcher apostolici chorus agminis et patriarchae, Gens prior, ambo chori procerum, quos agmine bino Per duodena deus signauit nomina patres Gentibus et populis regnum ad caeleste uocandis, Vos etiam, sancti, supplex deposco, prophetae, In nostra qui carne deum fore praececinistis, Vos quoque corporibus caesis et sanguine fuso Occisum et uiuum testati martyres agnum, Omnes diuinis a fontibus una propago, Quos pius Abraham sacer Isac lenis Iacob Progenuere deo per inenumerabile semen Et bifidum meritis caelestibus atque caducis, Aequantes his astra poli, his telluris harenam. Credo equidem uos officio pietatis ad istum Vndique conuenisse diem Felicis amore, Vt confessoris socii celebretis honorem. Non autem tanti mihi sum praesumptor honoris, Vt sanctos idcirco meis modo protinus omnes Sensibus aspirare precer quasi munere tanto Dignus, ut illa meo resonet uox turturis ore, Quam totum tellus audiuit laeta per orbem, Sed quia uox diuina decet Felicis honorem Et quia Nicetes, domini puer atque sacerdos, Longinqua tellure mihi modo missus ad istum Ecce diem uenit, uir tam bonus ore magistro Quam sacer est uictore animo uel corpore uicto. O mihi fulminea Cherubin si forcipe sumptum Carbonem ex ipsa domini procul efferat ara Et peccatoris male pinguia labra perurat, Vt defaecato concretis sordibus ore, Non ut ab ore meo, sed ut auditoris ab ore, Ipsius hausta meo depromam dignius ore, Ne peccatoris stolidi sermo asper et aeger Et uiolet castas et doctas uerberet aures! Sed quoniam lateri meus assidet ipse magister, Comminus e regione situm uenerante frequenter Lumine conspiciam; forsan sapientis ab ore, Vt quondam effetae pecudes pastoris Iacob, Concipiam sterili fecundos pectore sensus. Namque et Nicetes domino benedictus ut ille Mitis, ut Israel ouibus quoque pastor et haedis Ante lacum uiuentis aquae sedet; hic etiam tres Corde pari trina sibi legit ab arbore uirgas, Quis in aqua positis pecus aduocat et coeuntes Ingrauidat uirgisque tribus concepta colorat, Vt de interrasa uariatis cortice uirgis Insignita gregis sancti fetura probetur. At pecori Laban non est nota. sed nota uitae; Nam nota mortis erit Christo non esse notatos. Sic animas steriles in nomine gratia trino Innouat, et uerbi coitu uir spiritus implet Conceptosque deo notat intus eclesia fetus Virgineo fecunda utero materque salutis, Dum uirgis intenta tribus bibit uuida uerbi Semina et aeterni signatur lumine uultus. Hinc sterilis peperit septem et defecit abundans Dilatante deo tenues, tenuante superbos. Sic ego Niceta uiso quasi fonte reperto Sicut ouis sitiens ad uiua fluenta cucurri Aridus et sensi mea protinus ubera tendi, Attentusque diu pascentis in ora magistri Inspexi docto uarias in pectore uirgas Conspectumque bibi per lumina fixa colorem, Et me diuinis sparsit mens roscida guttis. Sed tamen in tribus his, quia uenit mentio, uirgis, Si placet, inspiciamus adhuc mysteria regni. Tres patriarcha sibi trina legit arbore uirgas, Spirantem storacis, leuem platano, nuce firmam. Spiritus in platano est, uirgo in storace, in nuce Christus. Nam patulos platanus ramos expandit in umbras; Sanctus inumbrata formauit uirgine Christum Spiritus, et storacis puto uirga sit arbore Dauid Prompsit odoratum quae uirgo puerpera florem. Virga nucis Christus, quoniam in nucibus cibus intus, Testa foris et amara super uiridi cute cortex. Cerne deum nostro uelatum corpore Christum, Qui fragilis carne est, uerbo cibus et cruce amarus; Dura superficies, uerbum crucis et crucis esca est, Caelestem Christi claudens in carne medullam. Sed cruce dulcis item, quia protulit arbore uitam Vita deus noster; ligno mea uita pependit, Vt staret mea uita deo. quid, uita, rependam Pro uita tibi, Christe, mea? nisi forte salutis Accipiam calicem, quo me tua dextra propinet, Vt sacro mortis pretiosae proluar haustu. Sed quid agam? neque si proprium dem corpus in ignes Vilescamque mihi, nec sanguine debita fuso Iusta tibi soluam, quia me reddam tibi pro me, Et quicquid simili uice fecero, semper ero impar, Christe, tibi, quia tu pro me mea, non tua, Christe, Debita soluisti, pro seruis passus iniquis. Quis tibi penset amor? dominus mea forma fuisti, Vt seruus tua forma forem; et res magna putatur. Mercari propriam de re pereunte salutem? Perpetuis mutare caduca et uendere terram, Caelum emere? ecce deus quanto me carius emit Morte crucis? passus, deiectus imagine serui, Vt uiles emeret pretioso sanguine seruos. Sed quid agam? intuto temerarius euehor alto, Ausus in excelsum fragili me credere pinna; Martyris egregii natalem, qui meus est mos, Materia leuiore canens, in summa repente Emicui, super astra uolans mentemque procacem Ad rerum fontem misso sermone tetendi. Vnde mihi hos animos? quae me leuat aura superbum? Non agnosco tumens mea pectora; maior agit mens. Sentio Nicetam, dum proximus assidet et me Tangit et adiuncto lateri uicinus anhelat. Acer anhelantis iuxta me spiritus intrat Insolitumque potens meditanti suscitat ignem, Frigentes animans admoto fomite fibras. Sed reprimam tumidos flatus nec magna super me Exiguus spirabo loqui referarque relicta Paruus humo et plano modici pede carminis ibo. Quamuis Felicis meritum sublime profari Non possim sine laude dei, tu, sancte, paterno Suscipe me, Niceta, sinu, et dum pectore docto Sustineor caput in blando mihi corde reclinans, Sal tuus insulsum me condiat et sitientes Diues uena riget riuo mihi perpete sensus. Dicam iterum gaudens et adhuc uix muneris huius Credulus ingeminabo rogans: dic, quaeso, redisti Teque ipsum teneo Nicetam, in quo hactenus aeger Noctes atque dies anima tabente pependi? Venisti tandem quarto mihi redditus anno? Sed grates Christo, quia te uel sero reuexit. Quam metui ne te mediis regionibus hostis Disclusum opposita bellorum nube teneret! Sed desideriis superantibus obuia nobis Vincula rupisti, nec te mare nec labor ullus Nec Gothici tenuere metus nec frigora longis Dura uiis; uere in tantis, Niceta, fuisti Casibus affectu uictus uictorque benigno, Fortis et infirmus pariter, sed utrumque potenter. Victus amicitia, uictus Felicis amore, Vicisti duros tenera pietate labores. Nunc age, sancte parens, aurem mihi dede manumque; Nodemus socias in uincula mutua palmas Inque uicem nexis alterno foedere dextris Sermones uarios gressu spatiante seramus. Enarrare libet simul et monstrare parenti Sollicito nostros toto quo defuit actus Tempore. nam cui iure magis mea gesta retexam Felicisque manu nobis operata reuoluam, Quam cui cura sumus? gemino qui iure magistri Et patris ut bene gesta probet, sic improba damnet, Corrigat errata et placidus disponat agenda; Imperfecta iuuet precibus, perfecta sacerdos Dedicet, atque ita se Felicis in aedibus ultro Atque citro referat, tamquam ipsum pectore toto Felicem gerat et patria se iactet in aula. Ergo ueni, pater, et socio mihi iungere passu, Dum te circumagens operum per singula duco. Ecce uides istam, qua ianua prima receptat, Porticus obscuro fuerat prius obruta tecto; Nunc eadem noua pigmentis et culmine creuit. Ast ubi consaeptum quadrato tegmine circa Vestibulum medio reseratur in aethera campo, Hortulus ante fuit male culto caespite, rarum Area uilis holus nullos praebebat ad usus. Interea nobis amor incidit hoc opus isto Aedificare loco; namque hunc res poscere cultum Ipsa uidebatur, uenerandam ut martyris aulam Eminus aduersa foribus de fronte reclusis Laetior illustraret honos et aperta per arcus Lucida frons bifores perfunderet intima largo Lumine, conspicui ad faciem conuersa sepulchri, Quo tegitur posito sopitus corpore martyr, Qui sua fulgentis solii pro limine Felix Atria bis gemino patefactis lumine ualuis Spectat ouans gaudetque piis sua moenia uinci Coetibus atque amplas populis gaudentibus aulas, Laxari densas numerosa per ostia turbas. Ipsaque, qua tumulus sacrati martyris extat, Aula nouos habitus senio purgata resumpsit. Trina manus uariis operata decoribus illam Excoluit, biiuges laqueari et marmore fabri, Pictor imaginibus diuina ferentibus ora. Ecce uides quantus splendor uelut aede renata Rideat insculptum camera crispante lacunar. In ligno mentitur ebur, tectoque superne Pendentes lychni spiris retinentur aenis Et medio in uacuo laxis uaga lumina nutant Funibus, undantes flammas leuis aura fatigat. Quaeque prius pilis stetit, haec modo fulta columnis, Vilia mutato spreuit caementa metallo. Sed rursum redeamus in atria. conspice sursum Impositas longis duplicato tegmine cellas Porticibus, metanda bonis habitacula digne, Quos huc ad sancti iustum Felicis honorem Duxerit orandi studium, non cura bibendi. Nam quasi contignata sacris cenacula tectis Spectant de superis altaria tuta fenestris, Sub quibus intus habent sanctorum corpora sede Namque et apostolici cineres sub caelite mensa Depositi placitum Christo spirantis odorem Pulueris inter sancta sacri libamina reddunt. Hic pater Andreas, hic qui piscator ad Argos Missus uaniloquas docuit mutescere linguas; Qui postquam populos ruptis erroris iniqui Retibus explicuit traxitque ad retia Christi, Thessalicas fuso damnauit sanguine Patras. Hic et praecursor domini et baptista Iohannes, Idem euangelii sacra ianua metaque legis, Hospes et ipse mei ueniens Felicis ad aulas, Parte sui cineris fraternum funus honorat. Hic dubius gemino Didymus cognomine Thomas Adiacet; hunc Christus pauidae cunctamine mentis Pro nostra dubitare fide permisit, ut et nos Hoc duce firmati dominumque deumque trementes Viuere post mortem uero fateamur Iesum Corpore, uiua suae monstrantem uulnera carnis, Vt ueniente die, qua iam manifestus aperta Luce deus ueniet, cruciata in carne coruscum Agnoscant trepidi quem confixere rebelles. Hic medicus Lucas prius arte, deinde loquella, Bis medicus Lucas; ut quondam corporis aegros Terrena curabat ope, et nunc mentibus aegris Composuit gemino uitae medicamina libro. His socii pietate fide uirtute corona Martyres Agricola et Proculo Vitalis adhaerens Et quae Chalcidicis Euphemia martyr in oris Signat uirgineo sacratum sanguine litus. Vitalem Agricolam Proculumque Bononia condit, Quos iurata fides pietatis in arma uocauit Parque salutiferis texit uictoria palmis Corpora transfixos trabalibus inclita clauis. Hic et Nazarius martyr, quem munere fido Nobilis Ambrosii substrata mente recepi; Culmina Felicis dignatur et ipse cohospes Fraternasque domos priuatis sedibus addit. Quamuis sancti omnes toto simul orbe per unum Sint ubicumque deum, quo praesentantur ubique Corporis ut sua membra deo, sed didita sanctis Sunt loca corporibus, neque tantum, qua iacet ora Totum corpus, ibi positorum gratia uiuit; Sed quacumque pii est pars corporis, et manus extat Contestante deo moriti documenta beati, Magna et in exiguo sanctorum puluere uirtus Clamat apostolici uim corporis indice uerbo. His igitur uicinus erit quicumque supernis Castus aget tectis et qui procul aduena recto Percitus affectu sanctas properarit ad aedes; Cum uelit oratum Christo secretus adire, Siue die seu nocte uelit sua promere uota, Impiger attiguo de limine prodeat hospes. Hoc etiam mirare, domus quod martyris alta Lege sacramenti per limina trina patescit (Fassus enim est unum trino sub nomine regnum). Et quod contextae iunctis sibi molibus aedes Iure pio signant, quoniam, etsi culmina plura Sint domibus structis, sanctae tamen unica pacis Est domus et multis unum concordia membris Corpus agit, cui compago stat uertice Christi. Forsitan haec inter cupidus spectacula quaeras, Vnde replenda sit haec tot fontibus area diues, Cum procul urbs et ductus aquae prope nullus ab urbe Exiguam huc tenui dimittat limite guttam. Respondebo, nihil propria nos fidere dextra, Nil ope terrena confidere, cuncta potenti Deposuisse deo et fontes praesumere caelo. Denique cisternas astruximus undique tectis, Capturi fundente deo de nubibus amnes, Vnde fluant pariter plenis caua marmora labris. Quod si etiam interdum obueniat defectus aquarum, Ordine disposito uarias distincta figuras Concharumque modis et pictis florida metis Forte erit et siccis spectabilis area uasis. Namque tenes etiam magna Salomonis in aede Quam fuerit decori siccum mare, quod sapiens rex Aere dedit solido et tauris suspendit aenis. Aspice nunc aliud latus: ut sit porticus una, Et paries mediis spatio bipatente columnis Culmine discretas aditu sibi copulat aulas. Tempus in hanc transire oculis peragrantibus aedem, Quae longum reserata latus, cum lumine caeli Acquirit spatium tecti, quod in atria iuncta Panditur, insertos socians disiuncta per arcus Et populis rigui praebet spectacula campi, Quem tamen includunt structo circumdata saepto Moenia, ne pateant oculis sacra tecta profanis Vestibulumque patens aurae defendant operta. Nec mirere sacras spatiis accrescere caulas; Crescit ubique potens aeterni gloria Christi, Sanctorum cumulatur honor, deus omnibus unus Noscitur, illustrat quia sanctus spiritus orbem, Cumque coaeterno regnat patre filius heres, Inde propagato pia gratia lumine ueri Multiplicat populis aeternae semina uitae. Et quia pastor oues auget bonus, ampla redemptis Crescere cum gregibus fauet altus ouilia Christus. Ingredere haec psalmis recinens, antistes, et hymnis Et mea uota refer domino et tua gaudia uotis Iunge meis, celebrans communis festa patroni. Tempore oportuno pro peccatore rogabis Gaudentem dominum de confessoris honore. Hoc duce procliui tua tramite uota ferentur, Felix diuinas tibi praeuius ibit ad aures, Teque sacris psalmisque simul deuota litante Obsequia placido descendet numine Christus, Vt populum templumque sacra caligine uelet, Infundens niueam per operta sacraria nubem. Nunc uolo picturas fucatis agmine longo Porticibus uideas paulumque supina fatiges Colla, reclinato dum perlegis omnia uultu. Qui uidet haec uacuis agnoscens uera figuris Non uacua fidam sibi pascit imagine mentem. Omnia namque tenet serie pictura fideli, Quae senior scripsit per quinque uolumina Moyses, Quae gessit domini signatus nomine Iesus, Quo duce Iordanis suspenso gurgite fixis Fluctibus a facie diuinae restitit arcae. Vis noua diuisit flumen; pars amne refuso Constitit et fluuii pars in mare lapsa cucurrit Destituitque uadum, et ualidus qua fonte ruebat Impetus astrictas alte cumulauerat undas Et tremula compage minax pendebat aquae mons, Despectans transire pedes arente profundo Et medio pedibus siccis in flumine ferri Puluerulenta hominum duro uestigia limo. Iam distinguentem modico Ruth tempora libro, Tempora Iudicibus finita et Regibus orta, Intentis transcurre oculis; breuis ista uidetur Historia, at magni signat mysteria belli, Quod geminae scindunt sese in diuersa sorores. Ruth sequitur sanctam quam deserit Orpha parentem; Perfidiam nurus una, fidem nurus altera monstrat: Praefert una deum patriae, patriam altera uitae. Nonne, precor, toto manet haec discordia mundo Parte sequente deum uel parte ruente per orbem? Atque utinam pars aequa foret necis atque salutis! Sed multos uia lata capit facilique ruina Labentes prono rapit irreuocabilis error. Forte requiratur quanam ratione gerendi Sederit haec nobis sententia, pingere sanctas Raro more domos animantibus assimulatis. Accipite et paucis temptabo exponere causas. Quos agat huc sancti Felicis gloria coetus, Obscurum nulli; sed turba frequentior hic est Rusticitas non cassa fide neque docta legendi. Haec assueta diu sacris seruire profanis Ventre deo, tandem conuertitur aduena Christo, Dum sanctorum opera in Christo mirantur aperta. Cernite quam multi coeant ex omnibus agris Quamque pie rudibus decepti mentibus errent. Longinquas liquere domus, spreuere pruinas Non gelidi feruente fide; et nunc ecce frequentes Per totam et uigiles extendunt gaudia noctem, Laetitia somnos, tenebras funalibus arcent. Verum utinam sanis agerent haec gaudia uotis Nec sua liminibus miscerent pocula sanctis. Quamlibet et ieiuna cohors potiore resultet Obsequio, castis sanctos quae uocibus hymnos Personat et domino cantatam sobria laudem Immolat: ignoscenda tamen puto talia paruis Gaudia quae ducunt epulis, quia mentibus error Irrepsit rudibus; nec tantae conscia culpae Simplicitas pietate cadit, male credula sanctos Perfusis halante mero gaudere sepulchris. Ergo probant obiti quod damnauere magistri? Mensa Petri recipit quod Petri dogma refutat? Vnus ubique calix domini, est cibus unus et una Mensa domusque dei. discedant uina tabernis; Sancta precum domus est ecclesia; cede sacratis Liminibus, serpens. non hac male ludus in aula Debetur, sed poena tibi; ludibria misces Suppliciis, inimice, tuis. idem tibi discors Tormentis ululas atque inter pocula cantas. Felicem metuis, Felicem spernis inepte, Ebrius insultas, reus oras; et miser ipso Iudice luxurias, quo uindice plecteris ardens. Propterea uisum nubis opus utile totis Felicis domibus pictura ludere sancta, Si forte attonitas haec per spectacula mentes Agrestum caperet fucata coloribus umbra, Quae super exprimitur titulis, ut littera monstret Quod manus explicuit, dumque omnes picta uicissim Ostendunt releguntque sibi, uel tardius escae Sint memores, dum grata oculis ieiunia pascunt, Atque ita se melior stupefactis inserat usus, Dum fallit pictura famem; sanctasque legenti Historias castorum operum surrepit honestas Exemplis inducta piis; potatur hianti Sobrietas, nimii subeunt obliuia uini. Dumque diem ducunt spatio maiore tuentes, Pocula rarescunt, quia per miracula tracto Tempore iam paucae superant epulantibus horae. Quod superest ex his, quae facta et picta uidemus, Materiam orandi pro me tibi suggero poscens, Rem Felicis agens ut pro me sedulus ores. Et decet, ut quem mente pia comitaris eundem Et mentis facie referas animoque sequaris Par in amore mei; nec enim miser ambigo amari Martyre, uel modici dignatus amore catelli, Cum mihi uita domus res gratia gloria panis Sit Felix donante deo. quo praesule posce Montibus in sanctis mea fundamenta locari Et coeptam peragi irrupto molimine turrem. De Genesi, precor, hunc orandi collige sensum, Ne maneam terrenus Adam, sed uirgine terra Nascar et exposito ueteri noua former imago. Educar tellure mea generisque mei sim Degener et sponsae festinem ad mellea terrae Flumina, Chaldaei seruatus ab igne camini. Sim facilis tectis quasi Lot fore semper aperta, Liberer ut Sodomis; neque uertam lumina retro, Ne salis in lapidem uertar sale cordis egenus. Hostia uiua deo tamquam puer offerar Isac Et mea ligna gerens sequar almum sub cruce patrem. Inueniam puteos, sed ne, precor, obruat illos Inuidus et uiuentis aquae caecator Amalech. Sim profugus mundi, tamquam benedictus Iacob Fratris Edom fugitiuus erat, fessoque sacrandum Supponam capiti lapidem Christoque quiescam. Sit mihi castus amor, sit et horror amoris iniqui, Carnis ut illecebras uelut inuiolatus Ioseph Effugiam uinclis exuto corpore liber Criminis et spolium mundo carnale relinquam. Tempus enim longe fieri complexibus, instat Summa dies, prope iam dominus, iam surgere somno Tempus et ad domini pulsum uigilare paratos. Sit mihi ab Aegypto bonus exitus, ut duce lege Diuisos penetrans undosi pectoris aestus Fluctibus euadam rubris dominique triumphum Demerso Pharaone canam, cui supplice uoto Exsultando tremens et cum formidine gaudens Ipsius pia dona, meos commendo labores. Assere, Niceta, prece quod precor, et simul omnes, Qui simul huc sancta pro religione coistis, Deuoti domino et gratantes dicite mecum: Haec tibi, Christe deus, tenui fragilique paratu Pro nobis facimus; nec enim te, summe creator, Facta manu capiunt, toto quem corpore mundus Non capit, angustum cui caelum terraque punctum est. Sed sanctis sine fine tuis deuota ferentes Obsequia exiguo magnos ueneramur honore, Sperantes illis exoratoribus, ut tu In nobis operum ponas perfecta tuorum Culmina et exstructis habitator mentibus adsis.