# Natalicia 28 In ueteri nobis noua res adnascitur actu, Et solita insolito crescunt sollemnia uoto, Materiamque simul mihi carminis et simul almi Natalem geminant Felicis in aedibus eius Nata recens opera haec, quae molibus undique celsis Cernitis emicuisse pari splendentia cultu. Istic porticibus late circumdata longis Vestibula incluso tectis reserantur operto Et simul astra oculis, ingressibus atria pandunt. Illic adiunctis sociantur moenibus aulae Diffusoque situ simul et coeunte patentes Aemula consertis iungunt fastigia tignis Et paribus uarie speciosae cultibus extant Marmore pictura laquearibus atque columnis, Inter quae et modicis uariatur gratia cellis; Quas in porticibus, qua longius una coactum Porticus in spatium tractu pertenditur uno, Appositas lateri tria comminus ora recludunt Trinaque cancellis currentibus ostia pandunt. Martyribus mediam pictis pia nomina signant, Quos par in uario redimiuit gloria sexu. At geminas, quae sunt dextra laeuaque patentes, Binis historiis ornat pictura fidelis. Vnam sanctorum complent sacra gesta uirorum, Iob uulneribus temptatus, lumine Tobit; Ast aliam sexus minor obtinet, inclita Iudith, Qua simul et regina potens depingitur Esther. Interior uariis ornatibus area ridet, Laeta super tectis et aperta luce serenis Frontibus atque infra niueis redimita columnis. Cuius in exposito praelucens cantharus extat, Quem cancellato tegit aerea culmine turris. Cetera dispositis stant uasa sub aere nudo Fonticulis, grato uarie quibus ordine fixis Dissidet artis opus, concordat uena metalli, Vnaque diuerso fluit ore capacibus unda. Basilicis haec iuncta tribus patet area cunctis, Diuersosque aditus ex uno pandit ad omnes, Atque itidem gremio diuersos excipit uno A tribus egressus, medio spatiosa pauito; Quod tamen ordinibus structis per quinque nitentum Agmina concharum series denseta coacto Marmore mirum oculis aperit, spatiantibus artat; Sed circumiectis in porticibus spatiari Copia larga subest interpositisque columnas Cancellis fessos incumbere et inde fluentes Aspectare lacus pedibusque madentia siccis Cernere nec calcare sola et certamine blando Mirari placido salientes murmure fontes. Non solum hiberno placitura in tempore praesto est Commoditas, quia sic tecti iuuat umbra per aestum, Sicut aprica placent in frigore siccaque in imbri. Parte alia patet exterior quae cingitur aeque Area porticibus, cultu minor, aequore maior. Ante sacras aedes longe spectabile pandit Vestibulum, duplici quae exstructis tegmine cellis Per contextarum coeuntia tigna domorum Castelli speciem meditatur imagine muri Conciliisque forum late spatiabile pandit. Quale loco signum Felix uenerandus in isto Ediderit nuper, celeri narrabo relatu. In medio campi contra uenerabilis aulae Limina de ligno duo testa tegilla manebant, Importuna situ simul et deformia uisu, Quae decus omne operum perimebant improba, foedo Obice prospectum caecantia; namque patentis Ianua basilicae tuguri breuis interiectu Obscurata fores in cassum clausa patebat. Haec amoliri cupientibus obuia nobis Verba dabant tectis qui metabantur in illis Iurabantque prius uitam se posse pacisci Quam cogi migrare locis. temnenda quidem uox Ista uidebatur; sed erat, fateor, mihi id ipsum Inuidiae; taedebat enim uel uincere rixa. Interea quadam primam iam nocte quietem Carpere sopitis coeptantibus, ecce relictis Prosiliens scintilla focis conflauit in una Cellarum ipsarum latebra de stramine faeni, Quo forte inciderat, subitum ignem; moxque per ipsam Fusa casam uires alimenta per arida cepit Ingentem et fragili rapuit de fomite flammam, Tum facili lapsu per putria ligna uetusti Culminis erumpens; magnis incendia torsit Turbida uerticibus calidamque per aera nubem Miscuit et nigro subduxit sidera fumo. Ipsaque terribilem dabat insuper ira fragorem, Materiae fragilis crepitu grauiore resultans, Cunctaque uicanis circum metata colonis Atque etiam uico submotos longius agros Sic uapor afflabat, sic horrida lux feriebat, Sic prope, sic longe sita culmina respergebat Scintillis late uolitantibus igneus imber, Vt subito exciti nos planctibus undique maestis Et circumfusis immani lumine tectis Omnia circa nos lucere ut aperta uidentes, Cuncta putaremus flammis correpta cremari Ipsaque sanctorum simul igne palatia tanto Feruere et a tectis simul omnibus illa referri Fulgura, quae sparsis etiam longinqua replebant Ignibus et magno torrebant rura uapore, Vt quasi uicinas omnes sibi quisque timeret Ad sua tecta faces, ardentem comminus aestum Infectasque trahens diris nidoribus auras. Nos trepidi ut nostris domibus propiore periclo Nil ope de nostra praesumimus: unde etenim uis Et manus infirmis foret illam extinguere molem Sufficiens, cum flamma suis incensior iret Fomitibus paruoque exorta repente tegillo Culmina cuncta simul perfunderet igne minaci? Currimus ergo fide tantum et prece supplice nisi Ad uicina mei Felicis limina et inde Contiguam paribus uotis accurrimus aulam Atque ab apostolici cineris uirtute medellam Poscimus, impositis subiecti altaribus ora. Ipse domum remeans modicum sed grande saluti De crucis aeternae sumptum mihi fragmine lignum Promo tenensque manu aduersis procul ingero flammis, Vt clipeum retinens pro pectore, quo tegerem me Arceremque hostem collato umbone relisum. Credite nec donate mihi, sed reddite Christo Grates et iustas date laudes omnipotenti; Nostra salus etenim cruce Christi et in nomine constat, Inde fides nobis et in hoc cruce nixa periclo Profuit, et nostram cognouit flamma salutem. Nec mea uox aut dextra illum, sed uis crucis ignem Terruit inque loco, de quo surrexerat ipso, Vt circumsaeptam praescripto limite flammam Sidere et extingui fremitu moriente coegit Et cinere exortam cineri remeare procellam. Quanta crucis uirtus! ut se natura relinquat, Omnia ligna uorans ligno crucis uritur ignis. Multa manus crebris tunc illa incendia uasis Aspergens largis cupiebat uincere lymphis; Sed licet exhaustis pensarent fontibus imbres, Vi maiore tamen lassis spargentibus omnem Vicerat ignis aquam. nos ligno extinximus ignem, Quamque aqua non poterat uicit breuis astula flammam. Post ubi decessit metus optatumque reduxit Lux operosa diem, processimus acta uidere Noctis et extinctae quamuis fumantia late Securis spectare oculis uestigia flammae. Et credebamus nos plurima damna domorum Visuros, magni memores terroris et ignis; Sed cito conspectis decreuit opinio rebus, Et nihil exustum nisi quod debebat aduri Cernimus ex illisque unum flagrasse duobus Hospitiis, quae nostra manus, nisi flamma tulisset, Abstulerat. sed et hoc Felicis gratia nobis Munere consuluit, quod praeueniendo laborem Vtilibus flammis operum compendia nobis Praestitit inde, parem incensae quia liquerat illic Flamma domum, non ut pateretur stare uel ipsam Obstantem simili bipatentibus obice ualuis, Verum ut et hoc illum puniret flamma colonum, Conseruans illi quod mox euerteret ipse. Nam sua qui sanctis nuper gurgustia tectis Praetulerat, primum flamma multatus in uno, Mox aliud propria ipse manu uastare tegillum Incipit et celeri peragit sua damna furore Dilectasque domos et inanes plangit amores. Qui simul aspiciens incensa et diruta tecta, Dissimiles simili miratur in aggere labes Ruderis et cineris iuncti bicolore ruina. Hunc nobis sine lite uidens cessisse triumphum, Se tantum miser accusat, quem gratia nulla Manserit obsequii et maneat contusio poenae. Nunc quia dimoto patuerunt obice frontes, Eloquio simul atque animo spatiemur in ipsis Gaudentes spatiis sanctasque feramur in aulas Miremurque sacras, ueterum monumenta, figuras Et tribus in spatiis duo testamenta legamus, Hanc quoque cernentes rationem lumine rectos Quod noua in antiquis tectis, antiqua nouis lex Pingitur; est etenim pariter decus utile nobis In ueteri nouitas atque in nouitate uetustas, Vt simul et noua uita sit et prudentia cana, Et grauitate senes et simplicitate pusilli Temperiem mentis gemina ex aetate trahamus, Iungentes nostris diuersum moribus aeuum. Est etiam interiore situ maioris in aulae Insita cella procul quasi filia culminis eius, Stellato speciosa tholo trinoque recessu Dispositis sinuata locis; medio pietatis Fonte nitet mireque simul nouat atque nouatur. Namque hodie bis eam geminata nouatio comit, Dum gemina antistes gerit illic munera Christi; In geminos adytum uenerabile dedicat usus, Castifico socians pia sacramenta lauacro; Sic pariter templum nouat hostia, gratia fontem, Fonsque nouus renouans hominem, quod suscipit, et dat Munus siue magis, quod desinit esse per usum, Tradere diuino mortalibus incipit usu. Nam fons ipse semel renouandi missus in usum Desinit esse nouus; sed tali munere semper Vtendus numquam ueteres renouare facesset. Hoc domini donum, hanc speciem, qua munere Christi Idem homo fit nouus et uetus interit, ecce refectis Cernite culminibus gemina Felicis in aula. Quae fuerant uetera, et noua nunc extare uidentur; Nam steterant uasto deformibus agmine pilis. Nunc meliore datis eadem uice fulta columnis Et spatii cepere et luminis incrementa Depositoque situ reducem sumpsere iuuentam. Namque his et duplex spectandi gratia fulget, Qua renouata nouis aequali lumine certant Culmina culminibus; tectorum dissidet aetas, Concordat species; ueterum manus atque recentum Conuenit; in facie simili decor unus utrumque Ornat opus; coeunt olim fundata nouellis. Nec discrimen adest oculis, nitet una uetustas Annosis rudibusque locis; niger abditur horror, Et senibus tectis iuuenem pictura nitorem Reddidit infuso uariorum flore colorum. Hinc operum tempus confunditur et nitet extra Parietibus nouitas, latet intus operta uetustas; Fronte iuuentutis tegitur fucata senectus, In pueram faciem ueterana refloruit aetas; Suntque simul uetera et noua, nec noua nec uetera aeque, Non eadem simul atque eadem, quae forma futuri Praesentisque boni est; namque et nunc utile nobis Deterso ueteris uitae squalore nouari Mente pia Christumque sequi regnisque parari. Tunc quoque cum dabitur redeunte resurgere uita, Ille resurgentum potior numerabitur ordo, Qui super illustri carnem perfusus amictu Seruilem domini mutabit imagine formam Conformemque deo conregnaturus honorem Accipiet Christo similis, sed munere Christi. Haec eadem species ueterem deponere formam Et gestare nouam monet et retro acta abolere Inque futura dei conuersam intendere mentem, Congrua praeteritis obliuia ducere curis Caelestumque animo regnorum inducere curam Rebus et humanis et moribus istius aeui Mente prius quam morte mori neque corporis ante Nexibus absolui quam criminis. ergo nouemur Sensibus et luteos terrestris imaginis actus Discutere a nostro properemus corpore longe Vestibus excussis, puros ut sorde recussa Corporis atque animae nitidi reddamus amictus. Nec modo commissum peccati sed meditatum, Sicut morbiferam de labe cadaueris auram, Naribus obstructis tristem fugiamus odorem. Vt faciem colubri Salomon peccata timeri Horrerique monet dicitque armata leonis Dentibus; et uere, quoniam uelut ore ferino Saeua uorant animam, quam uicerit aegra uoluptas Corporis euictamque suae draco duxerit escae, Qui uorat Aethiopum populos non sole perustos, Sed uitiis nigros et crimine nocticolores. Tales Aethiopas serpens edit, in quibus escam, Quam capere est, damnatus habet, quia peccatorem Serpentisque cibum deus uno nomine terram Dixit, et inde uorans peccata dracone uoratur. Tempus adest mutare uias, exsurgere somno Et tandem uigilare deo, dormire uicissim Actibus his, quibus inuigilat mens mortua Christo. Si nobis doctrina dei de lumine uerbi Non aperit sensum, saltem capiamus ab ipsis Aedibus exempla, et lapides ac ligna magistri Sint stolidis, ut quale manu confecimus istic Tale fide faciamus opus; licet absit ab uno Mentis opus manuumque labor, sed ab impare causa Par operis trahitur ratio; ecce uidete, probabo Dissimiles simili specie concurrere formas. Qua noua tecta sedent, multi meminere locorum; Nam breue tempus id est, ex quo sunt omnia coepta, Quae modo facta manent; annis sudata duobus Tertius explicuit prece sanctorum atque ope Christi. Pars spatii breuis hortus erat, pars ruderis agger, Quem collata manus populo curante remouit Et uiles holerum cum sentibus eruit herbas, Vt nitido purgata patesceret area dorso, Quae modo marmoreis ornato iugere saxis Late strata nitet, cultus oblita priores. Quam bene mutauit speciem! post stercoris usum Marmoris ornatum, Parias post uilia conchas Brassica fert et splendet aquis quae sorde nitebat. Quonam igitur nunc ista modo mihi fabrica formam Praebebit, qua me colere aedificare nouare Sensibus et Christo metandum ponere possim? Prompta quidem ratio est, quae sit mea terra, quod in me Rudus et unde meo spinae nascantur in agro. Terra cor est, culpae praui sunt rudera cordis; Luxus iners, impurus amor, maculosa libido Rudera sunt animae; sic corporis anxia cura, Liuor edax et auara fames, grauis ira, leuis spes, Prodiga et ambitio proprii, sitiens alieni, Spinae sunt animo, quia semper inanibus angunt Ancipites animas stimulis, quas iugiter urit Defectus miseri metus et miser ardor habendi. Atque ita et inter opes inopes quasi Tantalus ille Inter aquas sitiunt nec habent quod habere uidentur. Nam partis uti metuunt, seruata relinquunt, Dumque alimenta parant, uiuendi tempora perdunt. Has igitur spinas, haec rudera mentibus hirtis Egerere est opus et primam hanc euellere fibris Cunctorum stirpem scelerum, qua pullulat arbor Infelix; domini radicitus illa securi Icta cadat, nostris ut numquam germinet aruis. Haec si praeciso de nobis fomite radix Aruerit, cadet omne nefas, uitium omne peribit, Matricisque suae casum mala cuncta sequentur, Et moriente sua simul arbore poma peribunt. Tunc bene purgato domus aedificabitur horto Et uiuo fundata solo bene surget in altum Fabrica diuini moliminis. ipse columnas Eriget in nobis Christus ueteresque resoluet Obstructae pilas animae, spatiumque sibi rex Sensibus efficiet nostris, ut inambulet illis, Tamquam in porticibus Salomonis quinque solebat Ore pio medicos sapientia ducere gressus, Corpora tangendo sanans et corda docendo. Non igitur simus ueteres inter noua tecta, Vt qui corde habitat Christus noua corda reuisat. Peior enim scissura nouo ueterique coactis Redditur, et noua uina nouos bene dantur in utres. Vita prior pereat pereat ne uita futura. Sponte relinquamus mundum, non sponte carendum, Sponte nisi fugimus; moriamur, ne moriamur; Letalem uitam uitali morte tegamus. Terrena intereat, subeat caelestis imago, Et Christo uertatur Adam; mutemur et istic, Vt mutemur ibi; qui nunc permanserit in se Idem, et in aeternum non immutabitur a se.