# Carm.coniug Age, iam precor, mearum Comes inremota rerum, Trepidam breuemque uitam Domino deo dicemus. Celeri uides rotatu Rapidos dies meare Fragilisque membra mundi Minui perire labi. Fluit omne quod tenemus Neque fluxa habent recursum, Cupidas uagasque montes Specie trahunt inani. Vbi nunc imago rerum est? Vbi sunt opes potentum, Quibus occupare captas Animas fuit uoluptas? Qui centum quondam terram uertebat aratris, Aestuat, ut geminos possit habere boues. Vectus magnificas carpentis saepe per urbes Rus uacuum fessis aeger adit pedibus. Ille decem celsis sulcans mare ante carinis Nunc lembum exiguum scandit et ipse regit. Non idem status est agris, non urbibus ullis Omniaque in finem praecipitata ruunt. Ferro peste fame uinclis algore calore, Mille modis miseros mors rapit una homines. Vndique bella fremunt, omnes furor excitat, armis Incumbunt reges regibus innumeris Impia confuso saeuit discordia mundo, Pax abiit terris; ultima quaeque uides. Et si concluso superessent tempora saeclo Aut posset longos mundus habere dies, Nos tamen occasum nostrum obseruare deceret Et finem uitae quemque uidere suae. Nam mihi quid prodest, quod longo flumina cursu Semper inexhaustis prona feruntur aquis, Multa quod annosae uicerunt saecula siluae Quodque suis durant florea rura locis? Ista manent, nostri sed non mansere parentes. Exigui uitam temporis hospes ago. Non haec ergo sumus nequicquam in saecula nati, Quae pereunt nobis et quibus occidimus, Sed uitam aeternam uita ut mereamur in ista Et subeat requies longa labore breui. Et tamen iste labor sit forte rebellibus asper, Ac rigidas leges effera corda putent; Non autem haec grauis est mansueto sarcina dorso Nec laedit blandum mitia colla iugum. Tota mente deus, tota ui cordis amari Praecipitur: uigeat cura secunda hominis. Quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli, Vindictam laesus nesciat exigere. Contentus modicis uitet sublimis haberi, Sperni non timeat, spernere non soleat. Parcus, uera loquens, et mente et corpore castus Insontem uitam pacis amator agat. De proprio cunctis quos cernit egere benignus Non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat. Quid, rogo, mandatis durum censetur in istis? Aut quid erit quod non possit obire fides? Qui credunt sacros uerum recinisse prophetas Et qui non dubitant uerba manere dei, Qui Christum passum poenas crucis, ultima mortis, In toto celsi patris honore uident Quique ipsum multa cum maiestate tremendum Expectant pingui lampade peruigiles, His sordent terrena, patent caelestia nec se Captiuos seruos temporis huius agunt. Non illos fallax cepit sapientia mundi, Nec curas steriles inseruere polis. Imperia et fasces, indocti munera uulgi, Quasque orbis scelerum semina fecit opes, Calcarunt sancta caelum ambitione petentes Suffragiis Christi et plausibus angelicis. Nec labor hos durus uincit nec blanda uoluptas. Quaerere nil cupiunt, perdere nil metuunt. Omnia non Christi qui Christi est odit, in illo Se statuens, in se qui gerere optat eum. Ille deus rerum, caeli terraeque creator, Me propter sacra uirgine natus homo est. Flagris dorsa, alapis maxillas, ora saliuis Praebuit et figi se cruce non renuit. Non ut tanta deo quicquam patientia ferret, Cuius nec crescunt nec minuuntur opes, Sed uictum quod erat in me ut superaret in illo, Factus sum Christi corporis, ille mei. Me gessit moriens, me uicta morte resurgens Et secum ad patrem me super astra tulit. Quidnam igitur tanta pro spe tolerare recusem? Aut quid erit quod me separet a domino? Ignem adhibe, rimare manu mea uiscera, tortor; Effugient poenas membra soluta tuas. Carcere si caeco claudar nectarque catenis, Liber in excessu mentis adibo deum. Si mucrone paret ceruicem abscindere lictor, Impauidum inueniet; mors cita, poena breuis. Non metuo exilium, domus omnibus una est, Sperno famem, domini fit mihi sermo cibus. Nec tamen ista mihi de me fiducia surgit, Tu das, Christo, loqui tuque pati tribuis. In nobis nihil audemus, sed fidimus in te, Quos pugnare iubes et superare facis. Spes igitur mea sola deus, quem credere uita est, Qui patriae ciuem me dedit alterius. Sorte patrum occiduum iussus transcurrere mundum Sub Christi sacris aduena miles eo, Nec dubius me iure breui terrena tenere Sic utar propriis, ceu mea non mea sint. Non mirabor opes, nullos sectabor honores, Pauperiem Christo diuite non metuam. Qua stetero aduersis, hac utar mente secundis; Nec mala me uincent nec bona me capient. Semper agam grates Christo, dabo semper honorem, Laus domini semper uiuet in ore meo. Tu modo, fida comes, mecum isti accingere pugnae, Quam deus infirmo praebuit auxilium. Sollicita elatum cohibe, solare dolentem; Exemplum uitae simus uterque piae. Custos esto tui custodis, mutua redde; Erige labentem, surge leuantis ope, Vt caro non eadem tantum, sed mens quoque nobis Vna sit atque duos spiritus unus alat.