# Epigram002 Naturae quisquis propriae non spernis honorem, In quocumque hominum quae tua noscis ama. Sic tamen, ut prauos uitet concordia mores, Nullaque sint pacis foedera cum uitiis. Namque quod artificis summi fecit manus, unum est: Quaeque auctore bono condita sunt, bona sunt. Diuinum in nullo figmentum despiciatur, Sola malis studiis addita non placeant.