# Epigram003 Aeternus uere est solus Deus omnicreator, Vita in se uiuens permanet esse quod est. Hoc Pater, hoc Verbum Patris, hoc est Spiritus almus, Quorum natura est una, eademque simul. Non coeptum, aut auctum, non hic mutabile quidquam est, Quod subeat leges temporis, aut numeri. Virtus, praeteritis prior ulteriorque futuris, Nil recipit uarium, nil habet occiduum. Nam rerum, quas ut uoluit sapientia fecit, Multis uita quidem est praestita perpetua. Sed quodcumque potest sese amplius aut minus esse Quodam fine ipsi quod fuerat moritur. Sic nihil aeternum quod commutabile factum est. Et quod cuncta super, semper idem Deus est.