# Epigram004 Multa diu summi differt patientia Regis, Suspendens aequi pondera iudicii. Et dum plectendis parcit clementia factis Dat spatium, quo se crimine purget homo, Denique committunt homines mala crimina semper, Dat spatium, ut pereant crimina, non homines. Verbere nonnumquam castigans corde paterno, Ne cito consumant saeua flagella reos. Sic pietate Dei terrarum non uacat orbis, Et nihil est quod nos non trahat ad ueniam: Cum Rex saluandis ipsa quoque consulit ira, Vt curat medicus uulnera uulneribus.