# Epigram009 Scire Deum cupiens, gaudere et uiuere quaerit, Si uerum et summum norit amare Deum. Cui tribuat quidquid recte sapit, optat, agitque, Et sine quo carnis gloria puluis erit. Non ergo in quoquam sua munera deserit auctor, Perque suum Dominus se manifestat opus. Inque illis habitat diues penetralibus hospes, Quae gaudent hoc se comta quod ipse dedit.