Epigram009 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram009 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram009
Scire Deum cupiens, gaudere et uiuere quaerit, Si uerum et summum norit amare Deum. Cui tribuat quidquid recte sapit, optat, agitque, Et sine quo carnis gloria puluis erit. Non ergo in quoquam sua munera deserit auctor, Perque suum Dominus se manifestat opus. Inque illis habitat diues penetralibus hospes, Quae gaudent hoc se comta quod ipse dedit.