Epigram019 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram019 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram019
Arcta uia est uerae quae ducit ad atria uitae, Nec recipit carnis gaudia mentis iter. Amplis incedit spatiis terrena uoluptas, Augusto uirtus limite celsa petit. Et tamen hi calles, quos mundi uana pauescunt, Quaedam magnificis aequora sunt animis. Difficilisque nimis per dura, per ardua gressus, Commendat fidei quod tolerare iuuat.