Epigram022 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram022 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram022
Non dubie nostri Deus est et rector, et auctor, Cum toto affectu quae bona sunt gerimus. Ex operum specie clarebunt intima cordis, Quisue hominis mentem spiritus intus alit. Sanctus enim sanctos facit, et de lumine lumen Exoritur: nullus fit bonus absque Bono.