# Epigram027 Doctrinae Domini penetralia, tempore in isto, Ad plenum nulli peruia sunt homini. Semper enim sanctis superest quo crescere possint: Et perfectorum gloria principium est. Virtutem uirtus pariat, de lumine lumen Prodeat, atque omnis palma gradum faciat. Nam cur non cupide mens quaerat quae Deus offert, Cui danda ut recte posceret ipse dedit?