Epigram027 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram027 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram027
Doctrinae Domini penetralia, tempore in isto, Ad plenum nulli peruia sunt homini. Semper enim sanctis superest quo crescere possint: Et perfectorum gloria principium est. Virtutem uirtus pariat, de lumine lumen Prodeat, atque omnis palma gradum faciat. Nam cur non cupide mens quaerat quae Deus offert, Cui danda ut recte posceret ipse dedit?