Epigram029 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram029 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram029
Moribus in sanctis pulchra est concordia pacis, Cum multis unum conuenit, atque placet. Nec tamen hoc cohibenda modo sunt foedera amoris, Vt solis pax haec sit tribuenda bonis. Iniustis etiam praestetur iusta uoluntas, Nec quemquam spernant uota benigna hominem. Non ut amicitiae uitiis socientur iniquis, Adsit sed prauis ut medicina animis. Quae si pace sua non sedat turbida corda, Nobis non possit nostra perire quies.