# Epigram032 Impia pars mundi parti est infesta piorum, Nec tolerare potest dissimiles animos: Ridens nolentes opibus praesentibus uti, Sperantesque sibi credita posse dari. Sed spernenda haec sunt populis opprobria sanctis, Quae stulte iaciunt corda aliena Deo. Nam spes nostra ex hoc uisu fit certior omni, Quod spondens quidquid credimus, hoc Deus est.