# Epigram040 Insolitum si quid labentia tempora promunt, Hoc mirum mundus dicit, habetque nouum. Sed rerum Auctori nullus non cognitus ordo est, Cernenti quidquid saecula cuncta ferunt, Quae non incerto uoluunt magna agmina motu. Sed sub iudicio stantque fluuntque Dei, Vt nihil existat naturae in partibus ullis, Quod non ille suo temperet arbitrio.