# Epigram045 Quae Deus omnipotens promittit, perficit ipse, Nec proprium externis uiribus implet opus. Hinc secura fides sperat quod credit, amatque Auctorem, qui quod spondet, et efficiet. Nam si quae Dominus promittit, non operatur, Sed solum humanum praeuidet arbitrium: Non haec dona eius, sed sunt praedicta uocanda. Ceu quisquam ex proprio sit bonus, absque Deo. Quod quia non recipit pietas, ueroque repugnat, Gratia non reparet, gratia iustificet. Quae sic in cunctis implet sua dona uocatis, Vt quorum dux est, fiat et ipsa comes.