# Epigram046 Vt quaedam tenues maculae in splendore piorum, Maior uirtutum quas uacuat numerus, Aeternae donis nequeunt obsistere uitae, Nec merita obscurat grandia culpa leuis: Sic aliquid plerumque boni pars impia gestat, Magni mole mali quod facile obruitur. Nec prodest quiddam recti sapuisse malignis, Si uerum et summum non coluere Deum. Vna fides igitur, spes una est, atque amor unus, Quo fiat iustus, sitque beatus homo. Nam bona, quae prauis naturae ex dote supersunt, Augent peccati pondera, non minuunt.