# Epigram047 Cum datur iniusto peccandi optata potestas, Vt mala mens praue quod cupit efficiat, Ira Dei magna est, qua multos sic quoque punit, Vt quibus exsultant criminibus pereant. Crescit enim occulte cum longo poena reatu, Ausibus illicitis si nihil obstiterit. Et magis erranti ne parcant flagra timendum est, Quam ne non fiat quod uoluisse nocet.