Epigram047 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram047 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram047
Cum datur iniusto peccandi optata potestas, Vt mala mens praue quod cupit efficiat, Ira Dei magna est, qua multos sic quoque punit, Vt quibus exsultant criminibus pereant. Crescit enim occulte cum longo poena reatu, Ausibus illicitis si nihil obstiterit. Et magis erranti ne parcant flagra timendum est, Quam ne non fiat quod uoluisse nocet.