# Epigram051 Mens illaesa nihil uiolato corpore perdit: Inuitam carnis uulnera non maculant. Nec crimen facti recipit non mixta uoluntas: Velle magis facinus, quam tolerare nocet. Sic autem ad cordis penetralia cuncta recurrunt, Vt plerumque animus sit sine carne reus. Dum, quod ab intacto semotum est corpore, solus Concipit, et tectis motibus intus agit.