Epigram051 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram051 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram051
Mens illaesa nihil uiolato corpore perdit: Inuitam carnis uulnera non maculant. Nec crimen facti recipit non mixta uoluntas: Velle magis facinus, quam tolerare nocet. Sic autem ad cordis penetralia cuncta recurrunt, Vt plerumque animus sit sine carne reus. Dum, quod ab intacto semotum est corpore, solus Concipit, et tectis motibus intus agit.