Epigram055 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram055 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram055
Natura omnipotens una est, quae cuncta creauit, Et proprie quod sunt, omnibus esse dedit. Quodque Deo minus est, non est Deus. A Patre natum Verbum, et qui amborum Spiritus est, Deus est. Vna eademque trium quoniam est essentia, quae se Numquam uel maior, uel minor esse potest.